Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste

HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM BRAHE.

GRATISSIMÆ mihi fuerunt tuæ literæ cum literis ultro citroque ad Landgravium et eius Mathematicum scriptis, in quibus non sine voluptate legi vestrarum observationum consensum, tum in Cometa anni 85, tum in stellarum fixarum notatione longitudinum et latitudinum. Latitudines enim uterque mutari statuit, et sequi mutationem declinationis Eclipticæ, sive obliquitatis Eclipticæ variationem. Hæc cum maximâ, sententia COPERNICI, sit 24', quæ aliquot seculorum decursu fiat, et cum non multum inter PTOLEMÆUM et HIPPARCHUM et MENELAUM et TIMOCHARIN temporum intervallum intercedat, non mirum, latitudinum mutationem ab ijs non annotatam. Verum de COPERNICO miror, qui evidentem mutationem debuit animadvertere in tanta obliquitatis mutatione inter PTOLEMÆUM et COPERNICUM intercedente, si veræ sunt observationes, quæ tantam obliquitatis Zodiaci variationem tradunt. Quæ autem de refractione siderum tradis, subtilia nimis mihi videntur, et quæ sub regulam cadere vix poterint ob diversas aëris constitutiones, quæ varietatem refractionum in eadem siderum altitudine efficient. Quæ autem a doctissimo CHRISTOPHORO ROTHMANNO in sua de Cometa anni 85 tractatione commemorantur, velim legere. Ex hypothesi enim falsa verum sequi non dubito; scientiam autem fieri, nullus mihi persuaserit, si debeat ea oriri ex causis veris conclusionis. Videmus autem motum Solis tam per Eccentricum, quam per Concentricum cum Epicyclo tueri nos posse, cum vel neutra vel altera hypothesis vera esse queat, ut non satis intelligam, cur hoc in loco ARISTOTELES subtilitatis arguatur. Quæ de cancris fluvialibus scribis, dabo operam, quantum in me erit; verum video maiores difficultates, quam tu fortasse cogites, quod cancrorum emtio et navium in Daniam solutio raro in eadem tempora incidant. Attamen studium meum cum in hoc tum in alio genere cognosces.

Bene vale, mi TYCHO, et nos tui studiosissimos habeto.