RARIORES ad te dare literas internunciorum cogit penuria, eruditissime charissimeque D. D. THADDÆE, et locorum quibus disiungimur intercapedo vota nostra plurimum impedit. Nactus itaque iam tandem aliqualem occasionem literas mittendi per Studiosum quendam Silesium me unâ cum quibusdam alijs hîc invisentem, non intermittendum duxi, quin brevibus ad te scriberem. Librum tuum de Nova Stella et Cometis misi iamdudum Francofurtum ad eundem hominem, de quo mihi indicâras, nec dubito te interea temporis eum recepisse. Quod si illum edere adhuc animus est, suaderem ut ea, quæ in Cometa anni 77 minus considerate a te proposita sunt, vel supprimas vel emendes. Meum de hoc eodem Cometa iudicium percipies ex eo quem tibi nunc mitto libro, in quo secundus tomus operis nostri de recentioribus ætherei Mundi Phænomenis continetur. Primus est de Stella Nova exquisitiori diligentia quam antea considerata, quem typis absolvere Gallici privilegij defectus, quod Cæsariano adiungere constitui, hactenus impedivit. Nunc vero quoniam ante paucos dies idipsum adeptus sum, nihil obstabit nisi otij oportunitas, quominus eius etiam libri evulgationem adornem. Tertius est de tribus alijs Cometis, qui postmodum nobis illuxerunt et in alto æthere curriculum suum non minus quam ille, de quo liber modo transmissus agit, absolverunt. Quod autem in hoc ipso libro, ubi tua placita in eodem Cometa sub disquisitionem mathematicam voco, a te multoties dissentiri me res ipsa cogat, non est quod sinistrius interpreteris; scis enim me solo veritatis amore et libertate Philosophica idipsum agere, nulloque tua insectandi elevandique animo id a me fieri. In priori libro de Stella Nova tum etiam in tertio, ubi de Cometa anni 80 agitur, oportuniorem invenio commoditatem tecum magna ex parte sentiendi, tuaque dignis encomijs extollendi. Si quos habes Italicos, Hispanicos vel Gallicos authores, qui de Nova Stella aliquid commentati sunt, rogo ut eorum scripta Latinitate, si fieri possit, donata, mecum communices, unâque si quos alios Cometarum præcedentibus aliquot annis visorum descriptores peculiares nec ubique obvios in promtu habueris. Librum illum de Cometa anni 1531 ab APIANO seorsim editum nondum vidi, quemadmodum neque IOHANNIS PENÆ Galli scriptum, quod PRÆTORIUS in descriptione huius Cometæ anni 77 citat. Si horum me participem reddideris, meis votis plurimum subveneris. Memini me librum quendam Astrologicum a te dono accepisse, cum Ratisbonæ simul essemus, qui Planetarum influentias peculiari quadam ratione per accessum ad Terram vel ab ea recessum proponeret; eum in patriam reversus nuspiam invenire potui. Si eius aliquod exemplar denuo per te obtinuere, diligentius illud inposterum conservabo, evolvamque accuratius; existimo enim quædam in eo a veritate non dissentanea contineri, si dextre considerentur, et cum cæteris requisitis debite conferantur.
Ubi totum opus, de quo supra dixi, typis meis excusum fuerit, tibi illud transmittam. Interea hanc secundam partem per otium evolve, mihique tuum de ea iudicium ingenue significa. Invenies in eo novam orbium cœlestium dispositionem, a me non ita dudum adinventam, quæ quo penitius fuerit considerata, eo magis tibi placebit. Ego hanc non solum apparentijs consonam, sed etiam in rei veritate ita se habere non dubito, quod Ptolomaicæ et Copernianæ assumtiones nequaquam præstant. Sed de his nunc plura scribere temporis penuria et epistolæ leges prohibent. Tu itaque, optime THADDÆE, quam felicissime vale et ingravescentis ætatis difficultates forti animo tolera, meque per occasionem quamcunque oblatam literis revisere non intermitte.