SCRIPSI ad te proxime elapso mense Maio, optime et amantissime D. D. THADDÆE, per Studiosum quendam Silesium, qui me cum quibusdam alijs tunc temporis inviserat, unâque librum secundum operis nostri de recentioribus ætherei Mundi Phænomenis transmisi, quem non dubito te iamdudum unâ cum literis illis accepisse. Quia vero nihil interea responsi a te receperim, et post paucos menses hyems ingruens commoditatem huc scribendi præcludet non intermittendum duxi, quin te hisce brevibus denuo compellarem, ut rescriptionem maturare non intermitteres, cupio autem tuam sententiam cognoscere de ijs, quæ liber iste tibi missus continet, utque ingenue eam de singulis, ubi opus videbitur, mihi perscribas, rogo. Feceris mihi hac in parte rem gratam. Non enim mea ita mihi placent, quin aliorum de his libenter sufferam iudicium, quemadmodum ego et de tuis et aliorum quorundam scriptis circa hanc materiam, fretus libertate Philosophica et veritatis inquirendæ studio, libere quod sentiam profero, absque tamen ullius læsione mordaci. Primum tomum, qui de Stella illa nova luculenter agit, et tertium, qui de tribus alijs minoribus Cometis postmodum visis e certis observationibus Mathematice rem omnem tractat, spero me per hyemale otium, favente divina Clementia, absoluturum, ut ea omnia ad Colophonem deducta vernalibus Nundinis Francofurti venundentur. Prioris tomi editionem Gallici privilegij defectus, quod Cæsareo per te mihi procurato in operis frontispicio adiungere decrevi, hactenus retardavit, prout (ni fallor) in ultimis etiam literis tibi indicavi. Verum cum nunc Gallicanum hoc adeptus sim, et insuper Anglicanum indies expectem, nihil obstabit, quo minus telam inchoatam pertexere omnique ex parte absolvere elaborem. Tu interim intermediæ illius partis tibi transmissæ penitiorem disquisitionem non intermitte, tuumque de hac iudicium (quod prius etiam expetivi) ante hyemem prima quaque occasione sufficienter et ingenue perscribe. Commodius autem erit Rostochium eas mittere literas ad Doctorem HENRICUM BRUCÆUM, vel in aulam Illustriss. Principis Ducis ULDARICI Megapolitani, ad ipsius Celsis Cancellarium, D. D. IACOBUM BORDINGUM, aut etiam Lubecam ad FRANCISCUM KNOCKERT, Patricium et Senatorem urbis, sive ibidem ad quendam Nauclerum, ALBERT GRUBBE nomine, habitantem in loco appellato Lubecensi Angelo, ut aliquis horum easdem Hafniam ad civem in ædibus meis habitantem, DIDERICUM FULLONEM nomine, transmitti procuret; quacunque enim ratione ex iamdictis (nisi ipsemet commodiorem adeptus fueris) hoc negotium expediveris, spero me literas tuas satis certo et mature obtenturum, quibus ego etiam confestim respondere non intermittam. Vale; plura enim nunc non vacat scribere, et hæc saltem obiter ad te perarata Francofurtum transmisi, si forte inde per certum hominem tibi perferantur, qua in parte siquidem aliquid dubij subesse queat, copiosius de alijs rebus nunc scribere non duxi operæpretium. Amplissimum et nobilissimum virum ANDREAM DUDITIUM, si illic in vicinia est, velim meo nomine vel verbis præsens, vel per literas absens officiose salutes. Quod si eius etiam iudicium de libro meo sibi transmisso scriptis mandatum ante hyemem obtinuero, rem mihi præstiteris tam ille quam tu longe acceptissimam.