Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
AMPLISSIMO NOBILISSIMOQUE VIRO DOMINO HENRICO RANZOVIO, DOMINO IN BREDENBERGA, ARCIS SEGEBERGÆ PRÆSIDI ET REGIO IN HOLSATIA VICARIO, AMICO SUO INPRIMIS COLENDO.

ACCEPI intra paucas hebdomadas ter vel quater a te literas, Nobilissime amplissimeque vir, quibus singulis tuam erga me benevolentiam, et in procuranda papyro impressoria, nostræ officinæ typographicæ idonea, studium ac diligentiam affatim declaras. Quo nomine et pro typo etiam Sacelli, quod in honorem optimi et nunquam satis laudati Regis nostri, pijssimæ memoriæ, extrui curasti (quem unâ recepi) est quod gratias tibi habeam maximas. Laudo vero plurimum tuam in hoc erga Regem, optime de omnibus meritum, piam et perpetuam memoriam. Sciotericum horizontale, quod antea promiseram, iam mitto. Accepisses id citius cum GERARDO filio, si is me ante suum ad te abitum, ut sperabam, invisisset. Est autem horarium illud satis diligenter elaboratum, neque aliquid latet vitij, quo minus omnia ad amussim indicabit, quæ carmina septena in frontispicio addita pollicentur, modo exquisite ad planum Horizontis, in columna (quod satius est) lapidea firmetur, sicque in ea disponatur, ut linea Meridiei, quæ est horæ duodecimæ, exquisite Meridiano cœlesti substernatur, quod qua ratione compendiose et certius quam per Compassum effici potest, exhibitori harum ostendi, qui tibi, modo satis indicationem nostram memoriâ retinuerit, omnia aperiet. Rogo peramanter, velis hoc munusculum boni consulere. Quod ad papyrum attinet, scias eam, quam ultimo misisti, de qua risas 3 ½ (deficiente a dimidia balla, quam te mittere significasti, risa 1 ½) accepi, esse satis idoneam et apprime oportunam meo operi, si modo de hac in aliqua copia obtinere possemus; desidero enim ad minimum præter eam, quam aliunde conquiro, ballas adhuc plus minus decem, quas, si tua authoritate et procuratione ante hyemem iusto pretio acquisivero, nihil mihi gratius evenire poterit. Et licet hæc ipsa, quam ultimo a te accepi, paululum mea priore maior sit, tamen id non tam interest, quam si minor foret; tunc enim esset prorsus inutilis, at nunc extraeminentia illa perexigua facile inter ligandum libros vel alias antea præcidetur. Utinam saltem de tali papyro in ea, qua dixi, copia mature et certo nancisci queam. Dubia illa, quæ Clarissimus vir D. CASPAR PEUCERUS et alter ille non vulgaris, ut apparet (licet nomen eius mihi prius non innotuerat) Mathematicus D. GEORGIUS RULLENHAGIUS in mea dispositione revolutionum cœlestium tibi per literas indicârunt, admodum facile sunt resolubilia. Nam quantum ad PEUCERUM attinet, nondum satis animadvertebat is, quod quando Sol, qui est centrum circuituum reliquorum Planetarum, deferretur in alteram partem, quæ in delineatione inter octavam Sphæram et orbem ♄ni otiosa videtur, tunc orbes imaginarios errantium Stellarum complere illud spatium eodem modo quo superius, quod nunc in figura vacuum apparet, et sic circumcirca eundo, ob centri annuam cum Sole concomitantiam, requiritur necessario tantum intercapedinis inter octavam Sphæram et extimum ♄ni orbem, qua parte terris proximus fit, relinqui, ut ascensus et descensus Planetarum, in tota illa annua circumgyratione, capacitatem sine impedimento competentem, invenire possit, idque spatij orbis Solaris diametrum adæquat. Alterius hæsitatio adhuc minori negotio resolvitur; id enim nunquam fieri potest, quod RULLENHAGIUS veretur, ut corpora Solis et ♂is concurrant, nam licet orbes fictitij eorum se invicem in delineatione transeant, tamen cum Sol ad illum locum pervenerit, ubi intersectio illa mutua notata apparet, Martius iste orbis Solarem longe alio in loco transibit, et stella ipsa ♂is tantundem a Sole distabit, quantum prius et alias semper, siquidem eum perpetuo in suo circuitu pro centro respicit. Impossibile enim est circumferentiam circuli centro uniri. Habes itaque utraque illorum dubia sufficienter explanata. Cuperem plurimum, ut mecum etiam communicares libros illos Genesium et Præceptorum, quorum RULLENHAGIUS in principio suarum ad te literarum mentionem facit; ubi eas introspexero perlegeroque, statim remittam, neque alios eorum reddam participes. Quia vero ipsemet luculenter PEUCERO scripsi, et non solum dubitationem eius illi enodavi, sed etiam occasionem inventionis huius novæ hypotheseos, unâ cum quibusdam alijs ipsi exposui, mitto earundem literarum ad te exemplar, ut plenius ex ijs, quæ ad hanc rem faciant, cognoscere queas. Reddidi etiam illum compotem exemplarium quorundam literarum Illustris. Principis GIUILIELMI Landgravij Hassiæ et ipsius Celsis Mathematici, ad me de materia Astronomica datarum, unâ cum mea ad singulas responsione, ut inde plurima ad Astronomicum negotium rite excolendum impense facientia uberius cognoscat. Quod si quæ sunt literæ inter has, quarum transcriptionem a me prius non obtinuisti (quod procul dubio in ijs, quæ ultimo inter nos cis et ultra missæ sunt, contingit) licebit utique aperto fasciculo eos inspicere perlegereque, aut etiam transcribi, si tibi ita visum fuerit, curare, modo postea rursus eodem modo componantur, tuoque sigillo denuo muniantur. Valeat tua Generositas cum uxore et liberis totaque domo quam felicissime. Nec dubito quin nervos omnes intensurus sis, ut papyrum illam mature et satis copiosam obtineam, dabo operam, ut in nominis tui, alias per se clari, celebratione, siquidem aliud præstare nequeam, me gratissimum et tui studiosissimum invenias.

Iterum et terque quaterque vale.

Quia vero expositio et declaratio mearum hypothesium e sola delineatione non a quovis ita facile percipitur, quoddam Mechanicum Organum confieri ex orichalco curavi, quo circuitus Planetarum respectu Solis, et ipsius Solis ac Lunæ circa Terram manibus circumagi expeditiusque intelligi possunt, per quod etiam dubia illa tum PEUCERI tum etiam RULLENHAGIJ facilime extricantur, quemadmodum harum exhibitor (modo caput iuridicum sacra Uraniæ sibi diligenter satis capere et memoria retinere queat, quod optarem quidem, sperare autem vix possum) tibi plenius ostendet; mitto enim tibi per eundem eiusdem Æquatorij Ideam, quam ut boni consulas rogo. Si i GERARDUS filius tuus huc venisset, per unam saltem vel alteram horam, antequam iter suum ad te direxit, utique tum hæc, tum alia ipsi melius et perfectius tibi referenda (cum sit ingeniosulus) declarassem. Petij ter vel quater idipsum serio ab eo per literas, verum is semper negotia (nescio quæ) prætendebat. At nihilominus tantum illi suppetebat otij, ut ijsdem diebus nuptijs Landskronensibus, nihil ad se pertinentibus, interesse potuerit, et Huena exquisite in medio directi itineris a Croneburgo Landscroniam versus aut econtra iacet, ita ut vel in abitu aut reditu me sine ulla molestia tuo nomine invisere potuisset, modo voluntas promta non defuisset, quod me tibi per literas indicaturum, OSWALDO, ut illi idipsum significaret, iniunxi. Id igitur nunc fecisse oportuit.

Iterum vale.
Tui studiosiss.
TYCHO BRAHE.