ACCEPTATISSIMÆ mihi fuerunt vtræque tuæ literas, Nobilissime ac Præstantissime D. TYCHO, animoque meo longe gratissimæ, et priores cum Tomo secundo Phænomenon Cæli recentiorum, quas 11. Iulij a Gellio Sasceride accepi, et posteriores, quas iam. Verum ad has tibi prius respondebo, ad priores inferius. De materia igitur Cæli vt adhuc paucis tecum agam, peto mihi concedas. Ab ea enim diuelli non possum. Et nisi hæc quæstio a nobis decisa fuerit, a nullo vnquam, siue Theologo siue Physico decidetur. Non enim Deus in verbo suo quicquam de hac reuelauit, cum nihil ad salutem nostram pertineat, nec eiusmodi disputationes, quas pauci admodum etiam inter Doctos intelligunt, immiscere voluit sacris literis, quæ omnibus omnino hominibus, Indoctis pariter ac Doctis, Rudibus pariter ac Ingeniosis scriptæ sunt, vt et ipse Christus Ioan. 3. ad Nicodemum testatur. Physici quoque quomodo de hac quicquam certi scire poterunt? Tantum enim de eiusmodi sublimibus et tam procul a nobis dissitis rebus scimus ac intelligimus, quantum per Doctrinam Triangulorum et Mathematicas demonstrationes inuenimus. Sine his qui de eiusmodi rebus disserit, vanissimus est prorsusque delirat. Nec ego Aëris materiam vnquam introduxissem, nisi defectus Refractionum et Demonstrationes opticæ me ad id impulissent. Quousque enim verum erit, quod diuersa Diaphana efficiant Refractionem, eousque etiam mea assertio vera erit. Nec huic quicquam derogant ea quæ a te afferuntur. Quod enim a Physicis traditur, in Cælo esse nihil elementare, nihil corruptibile, nihil variabile, sed æterna omnia: tam facile negatur quam asseritur. Probandum enim est, cur ita sit et vnde illud sciatur, non pro hypothesi et axiomate concesso assumendum. Quod si cum Aristotele ideo id esse dixeris, quoniam nulla mutatio vnquam in corporibus cælestibus vel potius in magnitudine et claritate Siderum depræhensa sit, nihil dixeris. Nam nec magnitudo Terræ vnquam mutata est, et tamen in Terra et circa Terram sunt corruptibilia omnia. Nihil igitur magnitudinis perseuerantia in Stellis probat. Nec tamen interim nego, ipsa corpora cælestia esse perfectissima, simplicissima, nullique prorsus corruptioni aut generationi obnoxia; sed tantum de circumfusa materia loquor, quam non impurum sed purissimum dico esse Aërem, qui tamen ab Aëre puro infra Lunam nihil differat. Nam et hic nihil claritati Stellarum detrahit. Nec inde sequitur, si ipsa corpora sint perfectissima et ab Elementis diuersa, etiam circumfusam materiam perfectam esse oportere: sed potius, cum Cometæ in ea generentur, crescant, decrescant, et tandem etiam euanescant ac dissipentur, tantæque interdum sint magnitudinis, vt etiam quinquaginta Gradus occupare possint; non vsque adeo a mutatione et corruptione erit immunis, nec tam æterna, diuina et imperscrutabilis vt fingitur. Nec si huic rationi et superiori principio Optico innitor, Cælum (si modo circumfusa illa materia Cælum appellanda est; quanquam non ignorem, Aërem quoque interdum Cælum appellari.) Non inquam Cælum ideo aliqua labe aspersero, sed potius illud a vana et præter omnem causam et experientiam otiose afficta substantia liberauero, veramque sententiam substituero. Nec sonitus vllus e concitato Siderum motu in Aëre illo puro ciebitur. Quod enim Aër illisus et impulsus sonitum edat, id in hoc crasso a vento experti sumus (sonitum enim qui ratione vacui fit, huc non quadrare manifestum est) nec id caret ratione. Quoniam enim Aër hic crassus semper aliquid aqueum in se continet, Aqua vero sit eiusmodi res, quæ penetrationem subitam non admittat: non immerito Aër quoque crassus in impulsione et illisione resistet quodammodo et sonitum edet. At idem in puro quoque Aëre accidere, nemo facile probauerit. Eum enim esse tenuissimum ac rarissimum, satis inde liquet, quod hic crassus, licet tenuissimus putetur, tamen radios Solis etiam serenissimo tempore non irreflexos et sine lumine transmittat; Illum autem purum radij Solis absque vllo lumine et reflexione penetrent, vt ex Crepusculis manifestum est. Ideo ob tenuitatem et raritatem purus ille Aër illidi et impelli non poterit, sed absque vllo obstaculo cedet, adeoque perpetuitati reuolutionis cælestium corporum et puritati eorum longo vsu temporeque non detrahet, multo minus atterendo constantissimam harmoniam labefactabit. Quod si purissimus ille Aër hoc posset, vererer vt a vehementissimis ventorum flatibus in hoc crasso Aëre iamdudum tota Terra esset attrita et absumta, ac etiam de suo loco mota. Si item tantus sonus a puro illo Aëre excitari posset, vt nostrum auditum percelleret, omnes Superos præ nimio metu iamdudum suffocatos putarem. Multo enim magis sonitus crassi huius Aëris a vehementissimis ventis excitatus a Superis perciperetur, quam ille a nobis. Sed tamen memini, fuisse aliquando in loco quinque milliaribus hinc sito vehementissimum ventum, adeo vt ædificia et arbores euerteret; de cuius tamen sono ego hîc nihil audiebam. Adeo, quæ vera sunt, coniecturis euerti non possunt. De proportione quoque Elementorum scis quomodo PHILIPPVS MELANCHTHON in sua Physica Peripateticos reprehendat, veramque Aristotelis sententiam doceat. Et sane cum concedis, vsque ad Lunam Aërem elementarem esse, eo ipso proportionem Elementorum tollis. Cum enim vsque ad infimam Lunam, vt te inuenisse in secundo Tomo mihi transmisso testaris, sint Semidiametri Terræ 52. plus centies millies Aër maior erit ipso Terræ et Aquæ globo simul. Quæ autem proportio est 1. ad 100000. vel potius 1. ad 140608. vt interim de Terra ab Aqua separata taceam? Non igitur proportio Elementorum obstat. Sed nec mea ipsius demonstratio, vt obijcis. Non enim volui, in Altitudine 30. Grad. nullam amplius fieri posse Refractionem, sed hoc tantum tanquam petitum seu postulatum ex primis tuis literis ad Illustrissimum Principem nostrum missis assumsi, vt demonstrare possem, si detur altitudo, in qua Refractiones desinant, dari etiam quanto spatio radij Solis Aërem crassum irrefracti penetrent: Eademque demonstratio permanebit, licet Refractiones vix in 40. Altitudinis Gradu desinant. Cumque ex ea proueniat, vapores circa Horizontem sextuplo proxime densiores esse quam in Altitudine 30. partium, sequitur inde, minorem proportionem Refractiones efficere non posse in ea Altitudine; multo minus spatium eiusdem medij circa Horizontem, irrefracte penetratum maius esse eo quod refracte penetratur. Vide igitur an diuerso Ætheris et Aëris Diaphano ea demonstratio applicari possit. Quæ enim multiplicatio diuersi Diaphani aut potius Aëris hîc esse potest? Pone enim combinationem illam mutuam Ætheris et Aëris fieri in distantia 30. Semidiam. Terrenarum â superficie Terræ, in Horizonte quæ erit multiplicatio? Nondum enim in Horizonte 31. Semidiam. erunt. Scilicet radij tot Semidiametros Terrenas diuersi Diaphani irrefracti penetrare poterunt, vnicam autem Semidiametrum non possint? Quod vero existimas, etiamsi concedatur, quod nulla fiat Refractio in loco proxime sublunari, non tamen inde sequi, vt Cælum (si modo circumfusa illa materia, vt antea quoque dixi, Cælum appellanda est: de ea enim loquimur,) vt inquam Cælum ex Aëre Elementari constet: Illud longe aliter se habet. Quandocunque enim dantur diuersa Diaphana, datur etiam Refractio extra perpendicularem, et quandocunque Refractio extra perpendicularem tollitur, tollitur etiam diuersitas Diaphanorum, vt manifestum est ex capit. 2. et 4. Alhazeni lib. 7. et ex Vitellion. lib. 10. P. 3. et passim ex tota Optica. Diuersa enim media diuersimode transmittunt imagines rei visæ ad oculum, et cum primum medium fuerit subtilius et rarius quam secundum, imago facilius et velocius transmittitur per primum medium quam per secundum, et cum ad secundum peruenit, retardatur quasi, vt ex dictis Opticis notum est. Vnde quoque hîc locum habere non potest ea excusatio, quod media illa diuersa in mutua connexione sibi inuicem, vt sine causa fingis, assimilentur, et successiue alterum in alterum mutetur. Erit enim nihilominus in ea mutua combinatione et assimilatione punctum, in quo imago Stellarum quasi retardetur, quod est punctum Refractionis. Sæpius hyeme expertus sum, cum aperta fenestra starem in medio Obseruatorij in calido Aëre, rem visam in frigido Aëre consistentem refracte videri. Hîc certe nec similitudo, nec successiua combinatio et assimilatio Refractionem tollere potuerunt. Si vero media illa per se tam similia sunt, vt inter illa nulla sit differentia, cur diuersa appellas? cur non etiam sublunarem illum purum Aërem Æthera, seu, vt Plinius loquitur, Æthereum spiritum appellas? Ita enim tecum non pugnarem. Tantum enim id contendo, non esse diuersa Ætheris et Aëris puri Diaphana, cum nulla ab ijs generetur Refractio. Sed nescio quomodo adeo inhæreas tuæ sententiæ, vt etiam præter omnem experientiam concedas, Refractionem Ætheris et Aëris durare vsque ad verticem, cum tamen eam nunquam Instrumentis senseris. Certe hac ratione quiduis confingere licet. Sed tamen sequeretur inde, nullam Stellam præter eas, quæ verticem transeunt et in vertice sunt, vero lumine videri, verum confuso et debilitato. Omnis enim Refractio debilitat lucem et colorem rei visæ, vt demonstrat Alhazen lib. 7. capit. 7. et Vitellio, lib. 10. P. 10. Cum igitur diuersitas ea ex collatione Stellæ verticalis ad reliquas a vaporibus liberas non depræhendatur, nec Refractio concedi poterit. Verum tu hîc potius in omnia diuersa. Ais enim, has Ætheris et Aëris Refractiones infra 30. Gradum esse sensibiles, in altiori vero situ insensibiles, et tamen postea addis, Refractionem Solis, quam in Altitudine 30. Grad. inuenisti 1½. Minutorum, per solos vapores vix excusari posse. Vtinam diceres, eam totam esse a diuerso Ætheris et Aëris Diaphano, demonstrarem vtique, in Altitudine 45. Grad. eam adhuc debere esse vnius proxime Minuti. Ipso enim vero verius est, si infra 30. Gradum sensibilis aliqua Refractio Ætheris et Aëris concedatur, eam in altiori situ non tam subito insensibilem fieri posse. Nam ijsdem medijs permanentibus non tam subito mutari possunt Refractiones ipsæ, cum earum Anguli non tam subito decrescant, quinimo siue ab Aëre ad Aquam, siue ab Aëre ad vitrum, siue ab Aqua ad vitrum, siue contra fiant, eandem fere in crescendo et decrescendo retineant proportionem, vt ex Tabula in 8. P. 10. Vitellion. posita videre est. Ad quam etiam respiciens scripsi in superioribus literis, si circa Horizontem detur Refractio Solis 3. Minut. a diuerso Ætheris et Aëris Diaphano proueniens, dari eam in Altitudine 45. Graduum 1½. Minuti. Etsi enim aliqua, tamen non admodum dissimili proportione decrescent Refractiones ipsæ et Refractionum Anguli; Quod, si mihi tempus non deesset, facile Calculo examinarem. Quod autem circa Horizontem tam subito decrescunt Refractiones, id a meris vaporibus est, qui circa Terram et crassiores sunt, et, vt demonstraui, multiplicantur, et etiam a radijs a latere petuntur. Aliâs si eadem media manerent, eâdem quantitate eodemque modo disposita, tam subita mutatio Refractionum accidere non posset, vt demonstrari potest. Sed restat adhuc demonstratio, quam nemo vnquam infringere poterit. Si enim est Refractio a diuerso Ætheris et Aëris Diaphano proueniens, ea necessario maior erit in Stellis Fixis, quæ longius distant, quam in Sole, qui propior est, vt interim de Luna taceam. Nam in Triangulo manente vnico Angulo et vnico Latere, reliquis lateribus productis, Angulus reliquus ad manens latus maior redditur, per 21. P. 1. Euclid. Necessario enim idem Refractionis Angulus in eâdem Altitudine manebit, cum maneant eadem media, nec alius poterit esse Refractionis Angulus in Sole aut Luna, quam in Fixis. Ex quo manifestissimum est, si ponas, Refractionem in Sole in certa aliqua Altitudine insensibilem fieri, eam in Stellis Fixis in eadem Altitudine adhuc sensibilem esse oportere. Cum igitur per Obseruationes non hoc sed potius contrarium te ipso teste reperiatur: Refractio a diuerso Ætheris et Aëris Diaphano generari non poterit: Et propterea, vt sæpius iam ex Opticis probaui, Diaphana Ætheris et Aëris diuersa esse non possunt sed eadem. Si igitur tu purum illum Aërem Cælum appellare volueris, nihil pugno, tantum ne purus Aër a cælesti differre statuatur, adeoque diuersa Diaphana introducantur, cum vt alterum altero subtilius sit, defectus Refractionis non permittat. Quod autem ex Chymicis affers, latere in terrenis rebus quintam quandam essentiam, quam tu cælestem appellas, illud et credo et iucundissime cogito. Verumtamen inde non sequitur, quod hæc quinta essentia eadem sit cum illa materia quæ Planetis est circumfusa, sed potius eam â Sole generari. Quemadmodum enim Sol Microcosmi, vt iucundissime doces, ex sanguine et attracto Aëre (ex quo propter respirationem videtur ingenita sua natura subtiliorem partem retinere, reliquam respuere.) Quemadmodum inquam Sol Microcosmi ex Aëre et sanguine in dextro thalamo præparato spiritum vitalem in sinistro thalamo generat; Ita et Sol totius vniuersi ex Terra, Aqua et Aëre quintam illam essentiam in rebus naturalibus generare videtur. Aut si hæc essentia eadem est cum illa Planetis circumfusa materia, eadem erit et cum puro Aëre, propter adductas demonstrationes. Hæc paulo fusius, quam initio proposueram, de hac adhuc materia ad te perscribere volui, non quidem studio contradicendi, sed ex mera φιλαληθέια. Nec quicquam certi de generatione et materia Cometarum afferri poterit, nisi hæc quæstio fuerit decisa. Sed de hac pluribus, Deo dante, in nostris Stellarum Fixarum Obseruationibus agam, omissa tamen huius nostræ dissensionis mentione, ne hæc veritati rei forte quid detrahat. Nec etiam tuî, nisi sine reprehensione possim, mentionem facio, sed tunc potius omisso nomine res ipsas tracto. Nunc ad Philosophica illa. Sed prius adhuc vnum. Satis mirari non possum, quod initium Crepusculi matutini circa Æquinoctia inueneris Sole vix 16½. Grad. infra Horizontem in circulo verticali depresso, cum ego finem Crepusculi vespertini circa Æquinoctium vernum hîc inuenerim Sole 24. Grad. infra Horizontem depresso, ita tamen, vt nullum amplius albedinis vestigium appareret. Tu igitur idem quoque tenta in vespertinis Crepusculis, vbi has Obseruationes exactiores esse arbitror propterea quod facilius animaduerti possit, quando vestigium albicantis Aëris desinat, quam quando incipiat, dubitante semper Obseruatore, an vestigium illud albedinis pertineat ad Crepusculum matutinum. Ego quoque in matutinis idem experiar. Ad dulcissima igitur illa ex intima et profunda Philosophia hausta nunc venio. Reliqua enim responsione non indigere videntur, nec de Eclipsibus quicquam hîc propter Cælum pluuiosum obseruare potui. Gratias igitur ago tibi quas possum maximas, quod me in secretioribus istis tam luculenter erudire dignatus es, atque vt id in posterum quoque facias, a te etiam atque etiam maiorem in modum peto. Cum ea legerem, pene exclamaui gaudio. Quam longe veriora sunt et pulchriora, quam quæ in Aristotele traduntur. Sed tu fac vt plura intelligam. Scripsisti in superioribus literis cum Rami mentionem faceres, omnia constare numeris, ponderibus, et mensura. Hoc igitur quid sit, etiam atque etiam velim mihi explices: addasque, si placet, de spiritibus Sulphure, Sale, et Mercurio, quomodo hi conueniant non solum alijs rebus naturalibus, verumetiam corporibus humanis; qui ex his vegetet, nutriat et augmentet corpus nostrum, qui sentire faciat, qui moueat; seu, vt vulgariter loquuntur, qui sit naturalis, qui vitalis, qui animalis. Admodum enim placet mihi vestra Medicina. Item de Fixatione spirituum, quomodo spiritus spiritum figere possit, et alter alterius anima sit, et cur a vobis anima dicatur medium quod spiritum et corpus vnit, cum in nostro corpore non anima sit vinculum spirituum, sed potius spiritus sint vinculum animæ. Item vnde calculus in homine generetur, et vnde Podagra existat. Si enim de his me certiorem feceris, nihil iucundius aut gratius quicquam mihi accidere poterit. Sed fortassis nimis impudenter te onero, nimiumque multus sum in responsione ad posteriores literas. Quapropter ad priores iam accedo. Quod igitur in vtrisque tam posterioribus quam prioribus literis iudicium meum de ijs, quæ in secundo Cometarum Tomo mihi transmisso continentur, requiris; id equidem eiusmodi agnosco esse, facile vt negligi possit. Per te enim tanquam summus artifex ipse intelligis, quid esse possit, quid non possit. Sed tamen vt habeas quod expetis, ita rem deduxisti, Cometamque illum in æthere cursum suum absoluisse ita demonstrasti, vt nemo hominum artem saltem Mathematicam non ignorans, tibi contradicere possit: idque tam luculenter et perspicue, vt nemo luculentius aut enucleatius. Quapropter vide vt quamprimum reliquos quoque Tomos habeamus. Ita enim non tantum negotium Cometarum verumetiam Artem nostram summe promouebis. In tertio Capite facis mentionem maximæ Latitudinis Lunæ, quam et ipse tecum eandem fere inueni: sed Caput Draconis abest a Tabulis plus quatuor Gradibus, vt per distantias et Globum reperi, nec arbitror calculum minorem differentiam producturum, quod facile examinarem si tempus mihi non deesset. De materia Cometarum et quomodo generentur, nihil in eo reperire potui, nisi cap. 9. de generatione caudæ, de qua tamen an a Sole an vero a Venere, in cuius oppositas partes ad amussim, vt cap. 7. doces, toto apparitionis tempore porrecta fuit, generetur dubitas, sed tamen in Solis partes tandem inclinas, idque latente ac incomperta adhuc Optica ratione fieri posse putas. Verum me de tota caudæ generatione, an ea per transmissos radios fiat, dubitare non ignoras ex cap. 7. scripti mei ad te transmissi. Cum enim Cardani, Scaligeri, et Apiani sententiam de generatione caudæ recitassem, tandem subiunxi, me, vt ingenue faterer, in hac de generatione caudæ sententia potius aliorum iudicium quam meum sequi. Hærebat enim tunc temporis semper in animo, caudam eiusdem materiæ quamuis rarioris cum ipso Cometæ corpore esse oportere, propterea quod radij Solis etiamsi corpus Cometæ transeant, tamen post transitum sine materia, in qua similiter reflectantur, in puro illo Aëre apparere non possint: cum nec post Crystallum aut eiusmodi corpora lux Solis condensata appareat, nisi materiata res subijciatur, in quam Pyramis illa impingat: Item quod cauda illa sit dispersa, nec radij eius continuentur, sed interdum longe post caput abrupte apparere incipiant, et propter alias causas. Cum tamen eiusmodi caudatas Stellas nunquam obseruassem, nec dum formam et habitum caudæ diligenter in vlla considerassem, videremque opinionem illam a nullo esse repræhensam: tantis et tam summis Viris cessi, quod tamen sine protestatione, vt scis, facere non potui. Fuisse vero iudicium illud meum de cauda contra summos illos viros verum, superiore hyeme cognoui. Cum enim forte fortuna inciderem in illas Cypriani Ephemeridas, quas deauratas vna cum sacris Biblijs et Globo seipsum mouente paruoque Quadrante semper secum vehere solet Illustrissimus Princeps noster; in principio earum ita scriptum reperi. Anno post exhibitam toti Terrarum orbi salutem supra millesimum quingentesimum quinquagesimo octauo comparuit Cometa, qui 13. Calend. Septemb. obseruamus est ab Illustrissimo Principe ac Domino, D. GVILHELMO LANDTGRAVIO HASSIÆ per Torquetum horam circiter nonam in 21. Grad. ♍, Latitudine 31. Grad. ab Ecliptica remotus, comam versus extremam caudæ Vrsæ Maioris protendens, cum ipse esset in Asterismo Comæ Berenices, vbi sunt Stellæ Venereæ et Lunares. Inde 12. Calend. progressus est in Grad. 23. ♍, in Latitudinem aut parum aut nihil promouit. Postremo 10. Calend. in 28. Grad. ♍ progressus in Latitudinis 35. cum semisse Gradum. Et cum esset admodum obscurus, ab Illustrissimo Principe obseruari desijt. Longitudinem caudæ non facile visu assequi potuit. Constat Polum motus Cometæ fuisse non procul ab Alrucaba versus caput Vrsæ Maioris. Ita erat tota annotatio. Ex qua manifestissimum est, caudam illius Cometæ neque ad Solem neque ad alium quendam Planetam respexisse, sed per sese suo ductu apparuisse. Quapropter nunc statuo, caudas eiusdem materiæ esse cum capite, eodemque modo quo caput, per illuminationem apparere: id quod inde quoque manifestum est, quod caput Cometæ in disparitione eodem modo dispersum appareat atque cauda. Nec curuatura illa caudæ, vt arbitror, a te recte excusatur, cum nihil tale in Stellis et Planetis similiter in recta linea existentibus appareat, præfertim in tam paruo interstitio, vt ea cauda fuit. Tu vide, num hæc mea sententia vera esse possit. Ita enim illi magni Cometæ apud Senecam et Pontanum, quorum alter totam viam lacteam æquauit, alter occupauit quinquaginta Gradus, facile explicari poterunt, incuruationesque caudarum nulla excusatione indigebunt. Etsi autem non asseras, qualem Cometarum materiam statuas, tamen in fine Operis de Graminæo agens videris meam sententiam reijcere Aristotelisque opinionem esse astruere. Verum multum ab Aristotelis opinione differt. Ille enim tenacem, lentam, crassam et viscosam eam statuit; ego tenuem, leuem et a radijs perpurgatam ac excoctam: Ille comburi eam vult et propter ardorem apparere; ego eam non comburi sed a radijs Stellarum absumi et dispergi, et per illuminationem apparere. Ille sub Luna, ego vero non tantum sub Luna, verumetiam in Sphæris Planetarum eam esse statuo. Quæ tua sententia sit, ignoro. Dauus enim sum, non Oedipus. Ex Titulo tamen, De nouis ætherei Mundi generationibus, quem in literis et ad Illustrissimum Principem nostrum et etiam proximis ad me missis, sic esse voluisti, conijcio te eam secundum tuam opinionem facere cælestem, generationemque in Cælum introducere. An igitur putes, eam ex Planetarum corporibus exhalari, an vero aliâs ab ijs generari, scire non possum. Id opinor certum est, cum generationem in Cælum introducas, te etiam corruptionem introducere. Nam secundum Artem vestram generatio non existit nisi ex corruptione. Sed nequeo de hac re plus agere, cum tuam sententiam ignorem. De Hypothesibus quoque tuis nouis, quarum 8. capit. facis mentionem, te non per omnia assequor. Ipse equidem, cum Elementa mea Astronomica conscriberem, eodem modo Lunam deinde Solem circa Terram constituebam, sed in Homocentrepicyclepicyclis, in centro vero maioris et primi Epicycli Solis rursum Homocentrepicyclepicyclos reliquorum Planetarum, ita vt centrum Homocentricorum in reliquis Planetis idem semper esset cum centro maioris Epicycli Solis, vnaque per medium Solis motum in Homocentrico Solis circumduceretur. Sed id non noua ratione faciebam, sed prorsus secundum Copernicum, nec vt conuersim per omnia Hypotheses Copernici ad mobilitatem Solis transferrem aliter facere poteram: videbamque eam rationem et Rheticum et Reinholdum intellexisse. Ac secundum hunc modum curauit quoque Illustridimus Princeps noster superiori Anno ἀυτόματον construi miræ quidem paruitatis, sed tamen omnium Planetarum motus exhibens. Est enim orbiculus vtrinque planus in diametro vix 6. pollices continens, in cuius altera planitie Theorica Lunæ cum suis Epicyclis et Capite Draconis continetur; in altera vero Solis et reliquorum Planetarum omnium Theoricæ, exhibenturque omnes motus non solum tam Anomaliarum et centrorum quam veri in Longitudinem, verumetiam in tribus superioribus in Latitudinem. An vero tuæ Hypotheses cum his eædem sint et consentiant, certo scire non possum. Etsi enim generalem quidem Hypotyposin et ordinem Sphærarum ipsosque Planetarum circulos siue Homocentricos siue Eccentricos eosdem esse satis aperte videam: tamen cum tuas nouas appelles, et in literis proximis scribas, eas particularibus apparentijs vndiquaque aptissime satisfacere, quod tamen neutra aliarum omnimode præstet, videntur diuersæ a Copernicanis inuersis esse. Si enim eædem essent, non magis satisfacerent apparentijs, quam Copernicanæ ipsæ, siquidem quæcunque apparentiæ ex Copernicanis ipsis proueniunt, eæ etiam prorsus per omnia ex inuersis absque vita differentia proueniant. Deinde videris centra homocentricorum reliquorum Planetarum non in homocentrico aut centro maioris Epicycli, sed in ipso Eccentrico Solis circumducere, cum idem quoque in Cometa facias. Quod si ita esset, nouæ et diuersæ merito essent, cum hac ratione Eccentricitas Solis sese omnibus Planetis necessario immisceret, aliasque apparentias introduceret. Verum Obseruationes huic suppositioni respondere, vix crediderim. Scio equidem Copernicum demonstrare, mutationem Eccentricitatis Solis etiam in reliquis Planetis animaduerti, quod tamen in Tabulis tanquam minus sensibile neglexit. (Vnde ego quoque Epicyclium illud Solis in maiorem Epicyclum transposui, quod aliâs ad Terram reponendum fuisset, ita vt infima suî parte per centrum Terræ transijsset.) Veruntamen id omnino ex ipsius Hypothesi necessarium est, siquidem per Eccentricum Solis intelligit Eccentricum Terræ, cuius centrum, si mutatum fuerit, necessario Eccentricitates reliquorum Planetarum mutabit, cum eæ omnes hoc centrum respiciant et ab hoc centro earum magnitudines numerentur. An itaque, vt dixi, tuæ cum Copernicanis inuersis prorsus eædem sint, certo scire non possum. Quod tamen existimas, generalem illam Sphærarum dispositionem quo diligentius perspexero, eo magis mihi placituram; scias iamdudum mihi prorsus contrarium accidisse, de quo etiam cum Eruditissimo Viro Gellio Sasceride. Quo enim diutius eam considero, eo minus mihi placet. Etsi enim ostendit, quomodo secundum medium motum Solis Planetæ superiores directi stationarij aut retrogradi reddantur: tamen (quod etiam Ptolemaica facit,) tantum ostendit quod sic fiant, non quare sic fiant, Planetasque regressionis macula aspergit. At Copernicea, non tantum, quod fiant regressiones et stationes illæ, ostendit, sed etiam quare sic fiant, non quod tanta sit motus inconstantia in ipsis Planetis, qui semper suum proprium motum aspiciant, sed quod regressiones illæ ita nobis propter motum Terræ appareant, Planetisque putentur inesse, cum tamen reuera Terræ insint. Ita pulcherrime nullus motus relinquitur nisi proprius, primus in Reuolutione diurna Terræ, alter in motu ipsius annuo, tertius in Luna, quartus in Venere, quintus in Mercurio, sextus in Marte, septimus in Ioue, et octauus tandem in Saturno, absque vlla violentiæ aut regressionis labe. Deinde quis credet vnquam, Centrum maioris Epicycli Solis tanta efficacia præditum esse, vt trahere post se Planetas omnes, quinimo e suis Sphæris detrahere rursumque attollere possit, cum nulla corporali et tenaci materia connectantur? Qua de causa quoque cum Illustrissimo Principi nostro ostenderem in Tomo tuo secundo Cometarum, Hypothesin illam tuam, quam mox, vt aspexit, agnouit, vtpote cui ea ex Automato satis nota erat: Dij boni, per iocum aiebat, oportet circulum illum Solis æneo longe esse fortiorem, cum tot Planetas trahere secum possit. Scilicet hærebat in animo, quod Illustrissimæ ipsius Celsitud. toties ad aurem decantâram, Tractionis motum e Cælo tollendum esse. Nec vt arbitror facile concedi poterit Soli, vt reliquorum Planetarum motus proprios sua hac tractione turbet. Præterea introducit hæc inuersa Copernici ratio confusionem in Sphæras Planetarum. Etsi enim nulla corporum cælestium illisio inde sequi potest, vt excusare niteris; Tamen nulla Sphærarum vera aut determinata distinctio manet, sed omnes inter se confunduntur. At Copernicea Hypothesis suum vnicuique Planetæ et determinatum spatium attribuit, e quo motu suo egredi non possit. Scis autem Deum non confusionis sed ordinis authorem esse, naturamque ita condidisse, vt a confusione abhorreat; Nedum vt pulcherrimum hoc et sapientiæ inexhaustæ ædificium tanta labe aspexere voluerit. Accedit et hoc, quod Natura non agat per plura, cum per pauciora possit. Item quod mutatio Eccentricitatis Solis etiam in reliquis Planetis sentiatur: quæ etsi transpositione minoris Epicycli Solis ad Terram, vt dixi, quoquo modo excusari potest; Tamen nihilominus omnia per tractionem fieri hac ratione finguntur. Hæc igitur et alia multa etiam atque etiam considerans, aliud inuenire non possum, quam nullam præter vnicam Copernici Hypothesin veram esse. Nec peccat hæc contra Physica principia, nec cum Terra grossum corpus sit, propterea ad mouendum inhabilis erit. Quid enim putas reliqua Sidera esse? Non enim errare Copernicum arbitror, cum ait, grauitatem nihil aliud esse, quam appetentiam quandam naturalem partibus inditam a diuina prouidentia Opificis vniuersorum, vt in vnitatem integritatemque suam sese conferant in formam globi coëuntes: hancque affectionem etiam Soli, Lunæ cæterisque Errantium fulgoribus inesse, vt eius efficacia in ea, qua se repræsentant, rotunditate permaneant: quæ nihilominus multis modis suos efficiant circuitus. Et sane cum Terra, vt reliqui Planetæ, rotunda figura prædita sit, similiterque libera in Aëre pendeat, cur eam ad mouendum inhabilem esse dicamus. Videmus si globum in Polis et Axi exactissime et subtiliter aut erigamus aut suspendamus, atque ita libere pendentem in gyrum impellamus, eum satis diu hunc motum retinere, nec subito cohibere posse. Si igitur artificialis motus etiam impeditus hoc possit; quanto magis naturalis non impeditus? Sed absurditates Physicas satis superque refutauit Copernicus. Nec etiam obstat authoritas sacrarum literarum. Hæ enim non mihi et tibi solummodo, verum omnibus omnino hominibus scriptæ sunt, ad quorum captum etiam loquuntur, vt etiam omnes Theologi in explicatione capitis 1. Genes. fatentur. Aliâs Luna contra Geometricas demonstrationes esset maior reliquis Stellis. Sed et illud ex hoc manifestum est. Putârunt Hebræi, nubes in sublimi pendere non posse, nisi subesset materia aliqua dura et imperuia, quæ Aquam sustineret. Ad horum igitur captum sese accomodans Deus ait, faciam Cælum ferreum ne pluat, etc. Item aperuit fenestras Cæli, in Diluuio, etc. Item Moses, cum ait, primo die Firmamentum conditum esse, vt discerneret Aquas supra nos ab Aquis infra nos. Quo nihil aliud intelligi posse arbitror, quam vim illam, qua nubes ita in sublimi pendent, primo die conditam esse. Sic et cum nos Opticis de causis putemus, Cælum esse tanquam expansum tentorium, ideo sacræ literæ hanc vulgi opinionem sequentes Cælum vocant expansum, et Prophetæ Deum expandere Cælum tanquam tentorium aiunt. Nec enim hi plus de hac materia intellexerunt, quam alij vulgares homines aut etiam Lactantius, nec Spiritus sanctus sapientiam, quam in Naturam Deus transfudit, ijs reuelare voluit, verum eam quæ in stupendo illo et supernaturali, de Redemtione generis humani mysterio continetur. Et cur Salomon adeo ad miraculum vsque sapiens habitus est, nisi quod longe excellentiorem totius Naturæ cognitionem haberet, quam ante eum quisquam alius. Paulus quoque cum Roman: 1. ait, Deum ex visibilibus hisce agnosci, non obscure arguit, longe maiorem sapientiam Dei latere in Natura, quam in sacris literis sit reuelata. In Natura dico: De mysterio enim Redemtionis, quod proprie tractant sacræ literæ, et de agnitione veri Dei, iam non loquor. Ita authoritas sacrarum literarum, quanquam admodum plausibiliter proferatur, tamen reuera in hac materia obstare nihil omnino poterit, sed tantum sciemus, quantum per Demonstrationes Mathematicas inuenimus. Etsi autem Gellius Sascerides aiebat, te habere tuæ assertionis Demonstrationes Geometricas: Tamen hoc ego certa de causa vix crediderim. Non tamen propterea Hypotheses Copernicæas discentibus proponendas esse iudico, cum eæ vix ab Artificibus percipiantur, vt nec Mæsthlinus quidem motum librationis in Latitudinibus et obliquitate Zodiaci recte intelligit: Sed eas, quæ sint omnium facilimæ, vt pedetentim accessus ad Copernicum aperiatur. Quapropter ipse quoque in Elementis meis Astronomicis superiorem illam inuersionem expunxi, et Eccentricos in centro mobili substitui, vt discentes Apogæorum motus et loca eo facilius intelligere possent, et addito in Planetis Epicyclo directiones, stationes et regressiones eo fierent manifestiores, nec etiam Latitudinum ratio adeo esset obscura et intricata. Ne tamen deessem ingeniosis et ijs, qui iam communes motuum singulorum formas intelligerent aut Automata fabricare vellent: Ad finem pro Corollario eam, de qua supra dixi, Copernici Inuersionem subieci, vt ita discentes ad Copernici lectionem et faciliorem intelligentiam præpararem. Sed fortassis plus de hac materia quam sat erat: ad alia igitur. Quod sub finem Roeslinianæ refutationis arbitraris, minimam Eccentricitatem Solis transijsse, idem et ego statuo. Refero enim minimam Eccentricitatem et obliquitatem Solis ad Purbachium. Nec Rheticus quoque audiendus est, qui cum Albategnium nimis libere abuti mysterijs Astrologiæ scribat, in idem vitium hîc ipse incurrit. Quomodo enim mutatio Eccentricitatis Solis mutationem imperiorum efficere potest? Nec id quoque iniuste repræhendis, quod PHILIPPVS MELANCHTHON primus introduxit, nimirum Solem iam Terræ factum esse propiorem, licet etiam Cardanus lib. 3. subtilitatum idem erronee statuat. Nec enim Copernici mentem in hac re sunt assecuti. Te quoque longe exactiorem Hypothesin motus Cometæ inuenire potuisse non dubito, cum proportionale decrementum ipsius motus satis arguat, ex circularibus ipsum compositum fuisse. Veruntamen Hypotheses Cometarum constituere prorsus superuacaneum iudico, cum nullus Periodum absoluat, nec etiam vlla vtilitas inde redundare possit. Quapropter et in meo scripto Hypotheseos constitutionem omisi. Ipse illum Cometam, de quo in illo Tomo agis, conspexi Bernburgi 1O. Nouemb. vna cum Ioanne Troldenirero Arci Bernburgicæ tunc temporis præfecto, a quo ad conuiuium Martinale eram inuitatus; omnibus Bernburgi habitantibus eo die apparuit. Erat enim ibi serenum Cælum. Cum Tomum illum tuum secundum Illustriss. Principi nostro ostenderem, plus tribus integris horis in eo diligenter euoluendo occupatus erat, placebatque ipsius C. mirum in modum, adeo vt etiam astantibus eum prædicare non intermitteret: contendebatque ibi mecum, sibi a te transmissum esse librum illum, ego vero ex inscriptione meum arguebam, subiungebamque, te integrum illud Opus, si absolutum esset, ad Illustriss. ipsius C. missurum. Vide igitur vt fidem meam redimas. Quod si idem etiam ad Filium Mauritium, quanquam non in hac doctrina, tamen in Latinis, Græcis et Hebraicis præclare institutum et præter Ætatem eruditum; Itemque ad Bernhardum Principem Anhaltinum hîc in Aula nostra cum Mauritio versantem, quem parens Ioachimus Ernestus felicissimæ recordationis vna cum fratribus per Casparum Godtschalcum virum Matheseos non imperitum, etiam in his Artibus institui curauit: si inquam ad hos quoque duos Opus illud tuum absolutum huc miseris, non dubito, quin rem gratissimam ipsis sis facturus, hac eos ratione ad harum iucundissimarum Artium amorem et cultum pro ætatis captu tacite incitando. Opera illa Mathematica, de quibus superioribus literis scripsi, propediem diuina fauente clementia sum editurus, vbi ea ad te transmittam. Sed tempus iam esset, vt nimis prolixam hanc Epistolam tandem clauderem, nisi mihi Illustriss. Princeps noster aliud in mandatis dedisset. Cum enim Illustriss. ipsius Celsitud. in elocatione Filiæ adeo sit occupata, vt respondere nequeat: mandauit mihi, vt ipse ad ea, quæ continet Epistola tua, respondeam. Verum nihil in ea reperio, quod responsione admodum indigeat, aut in superioribus Illustrissimi ipsius Celsitudinis literis ad te missis non satis superque sit deductum: præterquam quod in Obseruationibus per Venerem institutis nos erroris arguere videris, vitiumque in Refractiones conferre. Verum Refractiones mihi obstare non potuerunt, cum et per Azimutha Obseruationes instituerim, et post occasum Solis distantia Veneris â Tertia ♈ ac alijs accepta propter Refractiones (quas tamen separaui) iusto minor necessario inuenta fuisset, adeoque Stellarum loca in antecedentia contra signorum ordinem fuissent retracta. Sed nolo de his plura agere. Rationem enim Obseruationum nostrarum videbis in Opere nostro Deo volente breui edendo. Nihil igitur iam amplius restare video, quam vt tandem hanc Epistolam finiam. Quapropter optime et felicissime vale, Nobilissime Excellentissimeque D. TYCHO, mihique longe charissime, candoremque meum in optimam partem accipe, mihique quamprimum rescribe.