NOBILISS. vir, domine et amice observande. Binas ab eo tempore, quo meus famulus abs te redijt, dedi ad te literas. Alteras Gallus quidam Mathematicus præstans, cuius nomen nunc non succurrit, reddere debuerat, alteras Rostochiensi tabellario tradideram. Cum neutrarum facias mentionem, utrasque intercidisse conicio. Tuæ literæ cum libro abs te edito sub finem mensis Iulij sunt mihi redditæ. Et, profecto, fuerunt gratissimæ, quibus perlectis ad librum avidissime accessi et percurri, initio celeriter, ut generalem totius operis cognitionem haurirem. Vehementer, ita me Deus amet, eo sum oblectatus. Doleo autem, quod tum ob ætatem iam ingravescentem, tum ob curas domesticas ac professionem Medicam, quæ alimenta affert, illi studio amplius navare non possum; nihilominus aliorum in hoc studij genere laboribus mirifice delector.
De tuo libro quod dicam habeo nihil, ita accurate omnia sunt abs te excussa et examinata, ut mea lima non egeant. Novam illam orbium cœlestium dispositionem nondum accuratius considerare potui. D. CURTIUS Cæsaris Consiliarius et Procancellarius Imperij, Mathematicus excellens et iudicio acri, fuit quoque vehementer tuo scripto delectatus. Cum eius iudicium de tuo libro requirerem, respondit non temere de hypothesibus iudicandum esse. Rem attentius considerandam esse. Te officiose salvere iussit, cohortarique, ut cœptum cursum non interrumpas. Inter alia dixit quoque te nimis multam fecisse mentionem et prædicasse nimium VINCKLERUM illum hominem Astronomiæ rudissimum. Ex mea Dialexi integras pagellas descripsit, et pessime suo Cometæ Anni 77 accommodavit. In mea epistola ad MYLIUM impressa adiunxeram in chartula, quid insuper nugatus fuisset de Cometa Anni 80. Adscribebat eidem parallaxin maximam 15 fere grad. et tamen supra Lunam illum collocabat. Te hanc annotatiunculam meam non animadvertisse existimo, alioquin dedolasses eum asperiori dolabro et pectine acriori depexuisses, aut plane præterijsses silentio, tanquam omnium indignissimum qui cæterorum, quorum abs te honorificentissima facta est mentio, latus clauderet. Sed valeat iste nugator et ardelio. Satis ipsemet propinavit se deridendum omnibus. Porro quod a me in plerisque dissentias, non fero moleste, mi TYCHO, neque tibi propterea succenseo, imo gratias ago maximas, quod tuo beneficio factus sim eruditior, et veritas abs te asserta est, iamque triumphat. Non mihi mea ita placent, nec meos partus ita diligo, ut in illis et errata et nevos aliquos non agnoscam, et cum possint abstergi, venustiorque forma induci, admittere nolim. SCULTETICUM ingenium mihi non est, qui quod aliquando candide meam de eius Cometa Anni 77 et de Calendarij sui editione sententiam tulerim, et quod nimium Papissare et cum Iesuitis colludere videretur, odium erga me concepit, et tum in literis ad amicos perscriptis, tum in suis istis nugacissimis Calendarijs suggillare non destitit, donec illi significari mandassem, desinat me lacessere, alioquin clausurum me ipsi os. Sic mea amica commonefactio in odium et simultatem erupit. Iam vero sibi temperat et sapit. Nuper enim per meum filium me salvere iussit. Ego vicissim dabo operam, ut et benevolum meum erga se animum, et redintegrandæ cum ipso amicitiæ cupidissimum esse liquido agnoscat. Hæc ideo commemoro, ut meum animum plane cognoscas.
Meis lapsibus omnino patrocinari nec possum, nec debeo. Ac etsi contra tuas defensiones pro MÆSTLINO aliquid dici possit, tamen tuo iudicio repugnare nolo, tum etiam quod MÆSTLINUM ob insignem peritiam Mathematum mirifice diligo, tantumque tribuo, ut dicere ausim, sed absque aliorum invidia, scholas Germanicas, PRÆTORIO unico excepto, parem ipsi habere neminem. Hoc tantum adijcio, bona tua et MÆSTLINI pace, de ratione motuum Cometarum, quod Planetarum ideo certæ hypotheses sunt constitutæ, quia eorum motus integri poterant animadverti, quomodo item accederent ad Solem aut ab eo regrederentur. At Cometæ non absolvunt suas periodos, neque certa lege accedunt ad Solem, et recedunt ab eodem. Itaque non videtur possibile motus eorum rationem explicare et veluti vincire certis legibus. Pulchram quidem et ingenuosam fuisse speculationem MÆSTLINI prædicas, et ego assentior. Sed pulchritudo et subtilitas veritati, virtuti in hac universitate omnium pulcherrimæ, anteferenda non est, quam veritatem nec MÆSTLINUM nec quemquam alium in Theoria Cometarum plane, quomodo aliorum Planetarum, video esse assequutum. Tendimus quidem eo omnes, maxime vero tu, qui ex professo iam tractas hoc argumentum, et iam ex hisce, quæ veluti fundamenta futuri ædificij posita esse video, multa profecto mihi de te polliceor, et Deum oro ut ad hæc Dei opera mirabilia illustranda longum satis curriculum vitæ concedere dignetur. Porro in calculo MÆSTLINI, quem tu sequeris, te commonefacere volui, ut inspicias, an ille in numeris alicubi lapsus sit, an vero nos fallamur, item an ea differentia notabilem in sequentibus errorem pariat. Inspexi meas chartas, in quibus olim MÆSTLINI calculum a me examinatum reperi. Primum Epocham Commutationis mediæ ad diem 24 Novembris cum MÆSTLINO statuis 206 gr. 33'. Meus calculus habet tantum 206 gr. 18'. Æquationem Commutationis Cometæ habet MÆSTLINUS 5, 48', tu vero 5, 1 2/3. Item Æquationem Eccentri habet MÆSTLINUS O, 5. Sic et ego; tu vero 1, 18 1/3. Hæc fortassis levicula sunt. Videnda tamen, an in scopo ad quem tendimus, notabilem aliquam differentiam afferant. Mihi repetere et prosequi calculationem ob meas occupationes non licuit.
De nova Stella nullos alios scriptores, præter illos quos in mea Dialexi vidisti adductos, cognovi.
APIANI Astronomicum aliquando habui, et diligenter inquisivi an ex ipsius Datis in parallaxium cognitionem pervenire potuissem, verum insufficientia fuerunt eius Data. Alicubi diserte scribit parallaxim Cometæ inveniri non posse, nisi prius distantia eius a Terra cognita fuerit, quod falsissimum esse nemo est qui ignoret. Ab APIANO igitur nihil est quod expectes. Hunc eruditum pulverem, in quo nos versamur, ille ne somniavit quidem. Eius artem sæpe RHETICUS, bonæ memoriæ, vocare solitus erat faden Dunst.
IOANNIS PENÆ Galli scriptum de Cometa nunquam vidi. Librum illum, quem olim tibi Ratisbonæ donaveram, ab eo tempore nunquam vidi, neque etiam authoris recordari possum. Lustrabam, Bibliothecas nostrates, invenire non potui. Eius loco mitto ad te olim expetitum librum VERNERI de Elementis Conicis, ubi etiam tractatulus de motu 8 Sphæræ et alia habentur. A FABRICIO Vienna illum accepi, te salvere iubet. His quod addam habeo nihil, nisi ut feliciter valeas. Datæ Pragæ die 1. Novemb. veteri stylo Anno 88.
Literas quas scripsisti 17 Augusti ex mercatu Francofordensi accepi, una cum alijs ad SCULTETUM, quas illi Gorlicium misi.