Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
CLARISSIMO DN. DOCTORI BRUCÆOTYCHO BRAHE.
S. P.

RECTE et prudenter asseris, in qua etiam sententia ego semper fui, esse levitatis magnæ, ingenij parvi, imbecillis iudicij, imo inconstantis animi, non recte expensis adversariorum opinionibus, quibus calumniandi quam recte sentiendi maior est cura, subito assentiri. Verum dum te id in usu habere iactas, et diu multumque premere, quæ in motis quæstionibus contradicuntur, et quomodo refelli queant, sicque vel in priore sententia persistere, aut etiam rectius sentientibus adhærere, id (si pace tua verum dicere liceat) an ubique citra omne præiudicium adeo integre observes, quemadmodum tibiipsi forte abblandiendo polliceris, equidem non minimam mihi dubitationem movet. Enimvero plurima eorum, quæ ex familiari inter nos colloquio olim perspecta habeo, tum etiam literæ tuæ aliquoties de rebus Philosophicis ad me perscriptæ contrarium quiddam rem omnem enucleatius discutienti insinuant. Et ne longe exempla petamus, certe hæ ipsæ (ut de cæteris nunc non dicam) quibus te ita purgas et æquitatem in iudicando eximiam prædicas, tibi hac in parte adversantur. Quorsum enim tenebriones vocas eos omnes, qui veteres quosdam Medicos et Philosophos, sicubi absona et minus comperta pro vero venditârunt, non saltem iustis rationibus, sed evidenti experientia et sensibus ipsis indies refellunt, curque eos turbæ indoctæ fucum facere et convitiari ais? Anne hoc potius est convitijs rem agere et quasi cum præiudicio quodam cæcoque affectu eos insectari, quorum nec scripta nec ratiocinationes nec etiam operationes mechanicas unquam rite exploratas habuisti, tenebriones vocitare? Dubius aliquandiu hæc legens substiti, quosnam tam egregio epitheto ornare volueris, vixque capiebam, antequam ulterius progrediens intellexi, te de magno illo THEOPHRASTO PARACELSO Germanorum incomparabili Philosopho et Medico, vobis Galenistis non minus quam noctuæ lumen diei inviso et odioso, verba facere. Scripseram siquidem in ijs ipsis, quas adeo invite accipis literas, pauca quædam de hoc viro. Ad id enim respondens, quod in prioribus tuis adduxeras, veteres stellas humore vesci arbitratus esse, addideram, te brevi in Paracelsistam transformatum iri, si talibus opinionibus aurem præbere velles. Nam et is astra nutriri voluit. Hinc occasionem nactus infers, quod in tenebrionis istius sententiam te trahere velim, cum alio spectet tua oratio. Hîc primum cum eximium illum superioris ævi Philosophum, qui doctrinam et placita sua ex ipso naturæ thesauro indesinenter depromsit, et reipsa quamplurima ita se habere contra veterum quorundam et neotericorum Sophisticas argutias vel ipsis sensibus demonstravit, tenebrionem appellas, cuius tamen scripta et traditiones vel nunquam legisti, vel si aliquando per transennam a te forte inspecta sunt, nondum rite percepisti, nedum ut usu, industria atque indefesso labore eorum intellectum et exercitationem tibi familiarem reddideris. Quorsum igitur de re ignota et tibi nunquam satis vel grossiori indagine perspecta iudicium fers? Sicne decet de tota posteritate præclare meritum virum tenebrionis titulo infamare? An hoc est diu multumque premere, quæ contradicuntur, et æquali lance omnia ponderare? Immo hoc est de re ignota iudicium non saltem præcipitanter et inconsiderate ferre, sed etiam convitijs et dicterijs virum laude potius quam vituperio dignum immerito proscindere et in defunctum sævire. Sic et Ardea aquas, quas tranare nequit, culpat. Anne satis tibi conscius es, quoties, dum Rostochij vobiscum eram, me conveneris, ubi solum nactus esses, nemine præsente clam a me Paracelsicorum medicamentorum præparationem sciscitabaris, admodum solicite nunc de his, nunc de illis, ut te eorum confectionem edocerem, me rogitans, utut in præsentia aliorum, si quando de his mentio fiebat, scommatis et reprehensionibus atque contemtu illa præ Galenicis etiam me audiente exciperes; scilicet ne videreris tot annos in fucis verborum, neglectis rerum penetralibus, frustra insumsisse et optima quæque neglexisse. At si horum recordatio tibi minus grata aut invisa est, quoties me per literas, quas adhuc in promtu habeo, rogasti, ut tibi Paracelsicorum remediorum nonnulla communicarem, quæ morbos illos difficilimæ curationis, utpote Epilepsiam Apoplexiam, Paralysin, Hydropem, dolores podagricos et similia Galenistarum syrupos, decoctione et clysteres respuentia mala, præsenter tollerent, ut tibi tuæque praxi per ea honorem et lucrum conciliares? Et certe contra Epilepsiam efficax remedium e PARACELSI fontibus derivatum iamdudum a me impetrasti, quod per vitrioli exaltatum et depuratum spiritum, intervenientibus quibusdam appropriatis specificis, pertinax illud et horrendum malum generaliter profligat. Idne inficiaris? Nonne eius præparationis processum D. LEVINO BATTO communicasti, qui eum ijsdem verbis, quibus ad te perscriptus erat, postea in quibusdam thematibus de hoc morbo agens propalavit, citra tamen autoris et instructoris mentionem, quasi vobis ipsis hæc asscribere, quæ aliorum non parvo labore et sumtu comparata erant, nihil referret, sed honori daretur? Verum et plura in his tibi iamdudum iuxta tua avida desideria concessissem, ni scirem vos, qui PARACELSUM odistis, non satis sincere et integre debitaque gratitudine hæc affectare, sed saltem ut vobis quæstum et famam comparetis, alijs vero labores exantlandos et sumtus erogandos relinquatis, et unâ, quod pessimum est, præceptoribus vestris et vobisipsis asscribatis, quæ feliciter per hæc arcana remedia præstari queant, ipsum THEOPHRASTUM unâ cum his, qui longo usu et labore hæc per Pyronomica exercitia excoluerunt, scommatis et cavillis interim excipere non verentes, ut soli sapere videamini. Atque hic plerumque mos est eorum, qui malunt docti et sapientiores haberi quam esse. Quod si itaque adeo tibi invisus est PARACELSUS, ut ipsum omnesque eius sectatores tenebriones appellare non dubites, cur clam medicamenta ex eius schola prodeuntia expetis, palam vero irrides et improbas? Cur viri doctrinam nunquam a te intellectam, multo minus solide exploratam convicijs et maledictis infestas? aut cur non iudicium suspendis, donec rationes et quæ utrinque contradicuntur perspecta habueris, si id evitare, quod levitatis est magnæ, ingenij parvi, et imbecillis iudicij, ut ipsemet scite mones, adeo in votis habes? Verumenimvero hæc non propterea refero, quod GALENUM et veteres Philosophos, quos semper magnifeci et adhuc magnifacio, in omnibus culpare, atque ijs detrahere, et PARACELSUM undiquaque erroribus immunem pronunciare velim (omnes enim homines fuerunt, et tam falsa, quam vera ex hoc inexhausto naturæ thesauro, partim aliquatenus introspiciendo, partim cæcutiendo haurire potuerunt) sed saltem ut admoneam te, dum virum illum inauditum et non intellectum damnas, contra propria axiomata, quæ in usu te habere refers, peccare. Sic non minorem mihi infers iniuriam, dum te in eius sententiam me trahere asseveras, atque sic amicis irridere, cum ex meis ad te datis literis nihil eiuscemodi, sincere omnia dijudicando, colligi queat. Illic enim potius PARACELSI opinionem circa siderum alimenta improbavi, quam quod tibi irriserim; nisi ridiculum duxeris, te tanto et tam excellenti in naturæ pervestigatione adeoque pertractatione Artifici quadam in parte assimilare, cum hoc laudi potius tibi ducendum, quam vituperio vertendum censeres, modo usque adeo veritatis latentis penetralia per iustas ratiocinationes discernere cuperes, velut te perpetuo in votis habere persuadere mihi conaris. Ride, quantum voles, cachinnis non eluditur veritas. Memini, me inscriptionem quarundam literarum aliquando ad te dedisse, qua te Philosophiæ Aristotelicæ et Medicinæ Galenicæ Doctorem et promotorem eximium prædicavi. Hanc intitulationem tali interpretatione excepisti, quod epistolæ istius inscriptio, nisi teipsum novisses, elatioris te animi reddidisset, addens: Vah? quantus ego futurus sum Thraso, si talem inveniam Gnathonem? At sane ego non Gnathonice et adulatorie tee isto titulo ornavi. Nec enim vel ipsis Regibus aut Principibus virisque summis adulari unquam didici. Neque præcipuam laudem in his autoribus evolvendis et reputandis proclamandisque sitam esse iudico, ex quo in præcipuis quibusdam quæstionibus longissime a veritatis scopo recesserint, ut in plerisque tum ab alijs tum etiam a meipso satis evidenter ostensum est, et inposterum, favente Numine, luculentius manifestabitur. Hîc igitur potius stomachari debuisses, meque, quod ironijs ludam, accusare. Sed ita mundo acceptum est, ut tenebras lucem, hanc vero noctem reputet, ita seipsum et alios non sine gravi veritatis iactura deludere solet. At si forte hæc tibi obscuriora sunt, et data opera magis incredibilia, quam quod probare possint, te non semper æquali lance diversorum Philosophorum placita, antequam ratam de his tuleris sententiam, librare, addam unum vel alterum exemplum ex ea ipsa epistola. Ais me asserere, Lunæ latitudinem maximam, quæ mea inventione Ptolemaicam quarta gradus parte excedit, non facere magnum in eclipsibus discrimen, quæ circa nodos incidunt, idque illic verum esse, sed tamen in maxima a nodis remotione, iuxta quam eclipses contingere possunt, aliquid discrepantiæ daturam credis. Utrum et hîc mea ratiocinia iusta trutina expenderis, antequam de his iudicium iam secundo protuleris, videbimus. Ego in literis illis, quibus meam sententiam inventaque tutatus, hæc ipsa, quæ nunc infers, satis diligenter examinavi, et Mathematice demonstravi, perque numeros comperta reddidi, et tam in ipsis intersectionibus quam remotissimo limite adeoque his intermedio differentiam, quæ contingit inter latitudinem Lunæ Ptolemaicam et nostram, oculis subieci, eamque asserui iuxta distantiam a nodis, ubi limes eclipsium est remotissimus, 12 graduum non maiorem evadere 3 scr. quæ unum saltem digitum in obscuratione Lunæ causari ad summum possint, cuius tamen perceptio quamobrem sensibus minus pateat, rationes insuper addidi. Cum igitur hæc sint satis evidenter a me demonstrata et scrupulose numerata, ut nulla restet contradicendi iusta occasio (taceo, quod etiam Mathematici Landgravij experimento et testimonio, quod unâ adiunxi, id muniveram) cur, quæso, ea nunc denuo in dubium vocas, et cramben semel coctam ad fastidium recoquis? Cur non manifestæ experientiæ et observationum certitudini eorumque, quæ contradici possint, iustæ dilutioni non acquiescis? An hoc est iuxta tua veritatis indagandæ principia, diu videlicet multumque pensitanda esse ea, quæ in controversiam vocantur, et rationes utrinque ponderandas, antequam sententia de talibus minime dubia feratur? Sic neque de ijs, quæ ego circa cœli materiam non, ut quidam neotericorum sentiunt, prorsus aëriam (secuti in hoc IOANNIS PÆNÆ Galli sententiam) in contrarium adducturus sum, dubitare poteris, priusquam meas rationes, quas forte iam antea suspectas habes, penitius cognoveris. Si tibi neotericorum quorundam totum mundum visibilem aëre elementari replentium arridet opinio, quam etiam sententiam mordicus tuetur antedictus Landgravij Mathematicus, et multis modis a me id obtinere, sed frustra elaborat, equidem per me id tibi et alijs facile licebit. Sed vide, quanta nota vestro ARISTOTELI sic inuratur. Is enim elementorum proportiones et mensurationes hac ratione ignorasse, ut de neotericis nunc non dicam, et cœli naturam frustra ab his exemisse, atque quintum quoddam (idque mea sententia non inepte) immerito appellasse videbitur. Et quam parva ad GALENUM vestrum hinc redundabit gloria, utpote eiusdem Philosophiæ consortem? Præterea quamvis cuiuslibet Cometæ consideratio per se circa individua saltem versetur, nec generalem aliquam de omnibus doctrinam extruat quoad singulas particularitates, quæ diversis incidere possunt, tamen multa habent communia, et unius saltem diligens pervestigatio ad reliquorum cognitionem uberiorem viam sternit; ut ob id non ratum sit, hanc cognitionem cum ipsis Cometis intercidere, velut tu adhuc nostros conatus et indefessos circa hoc negocium labores nimium (ut videtur) extenuando obijcere perstas. Manet enim scientia et veri inquisitio in animis eruditorum, qui rite candideque philosophantur, et hæc exempla ad uberiorem in his perfectioremque, quando plures exoriuntur Cometæ, veritatis inquisitionem, non infrugifere conducunt; quin et de multis alijs ad Astronomicum negotium pertinentibus (de quibus tum in opere nostro subinde ago, tum etiam in literis istis te commonefeci) disserendi ansam non postremam, neque usque adeo contemnendam præbent. Quod si tibi hæc ita non arriserint, frustraneamque, quæ his impendatur, diligentiam duxeris, ista non legas, nec cures quicquam, imo contemnas, abijcias et oppugnes, si lubet: me non habebis antagonistam. Inveniet forte noster conatus aliquos, qui tot vigilatas noctes, tot indefatigatos labores, tot meditationes et veri perquisitiones, tantosque in hæc erogatos sumtus non ingratis animis excipient. Imo si vel nulli quam maxime unquam candida mente hæc agnoscere velint, ego tamen a veri rectique inquisitione et promulgatione animum nequaquam abiecturus sum, cum virtus et veritas sibijpsis precium sint, nec extraneis indigeant adminiculis aut suffragijs. Si id te ita movet, quod dixerim, nostros labores forte tamdiu inter eruditos locum aliquem inventuros atque ea, quæ de primo mobili et vulgaribus Planetarum theorijs toties recantantur, in quibus nihil novi aut diu desiderati, sed saltem aliquoties actum denuo agitur, ut revera in his compleatur Comici sententia: Nihil dici, quod non dictum sit prius: si, inquam, idipsum ita te exagitat, ut de tuo saltem sphærico libello (quem nonnullas præclaras demonstrationes non ubique obvias continere scio) prolatum suspiceris, cum tamen theoriarum unâ mentionem fecerim, quas te nullas edidisse compertum habeo, ut ob id in tot scommata prorumpendum duxeris, Bosphoros, tineas, blattas, cauponarum et pharmacopœorum avaras technas nostris laboribus oblique ominando, nihil ista me movent, sed tibi potius bilem excitasse videntur. Scio equidem, qualia sint ea, quibus utplurimum nostri ævi scriptores, vel potius transcriptores in singulis facultatibus et artibus chartas onerant, quodque ea vix diutinam ætatem sustinebunt: et experientia testatur, superioris seculi eiuscemodi non magni momenti scripta iam exolevisse. Nec ego animum induxi, quidpiam in medium proferre, quod ab alijs satis elaboratum anteaque promulgatum est, ne videar actum agere, sed ea potissimum, quæ tot iam seculis diu multumque frustra expetita et desiderata sunt, quorum etiam pervestigationem solidam sumtuum penuria et adminiculorum defectus alias non ubique admittit. Si ista nihilominus aliquando superesse nequeant et a posteris conservari augerique, utique nihil aliud eveniet, quam quod iamdiu accidit, ea ignoratione opprimi oblivioneque, quæ magno labore e tenebris in veritatis lucem deducta sunt; et nihil ad me pertinebit, si posteri ea tueri conservareque nequeant aut nolint. Sufficit, me DEI aliquale donum non humi abscondisse, nec tempus inutiliter consumsisse, de cætero non solcitus. Ego nihil eorum ago, quod immortalitatem ullam, quam in solius DEI gratia positam scio, inde consequi sperem, et quemadmodum (ut CICERO ait) ea, quæ de nobis, antequam nati sumus, loquebantur homines, sive non, nihil nos afficiunt, sic etiam post fata aliorum tunc viventium nostri recordatio nihil nobis boni damnive adfert, sola ea, quæ apud DEUM est, immortalitate perpetuitatem æviternam largiente. Cætera omnia cum caduco mundo interitui et dissolutioni obnoxia sunt. Qui igitur in his sempiternum aliquid ponit, seipsum decipit. Habes, quid ego etiam de his sentiam, ob id inculcanda, ne me aliter opinari frustra existimes, et contra iudicij æquitatem, quam præ te fers, nescius et hac in parte pecces. Istam non levem iniuriam, quam in meam Cometæ Anni 77 theoriam, asserens talem Cometæ ductum aliquando terris uniri, commisisti, vix uno vel altero verbo excusas, ne forte errorem agnoscere videaris. At quî Mathematicus ignorare debeat, digressionem maximam a Sole eorum Phænomenωn, quæ Terram non simul ambiunt, in loco contactus, qui sit per lineam visus et circulum sui ductus, capiendam esse, quemadmodum in ♀ et ☿ ab omnibus Astronomis hactenus quam proxime fieri consuevit, et ista per se in libro meo satis fideliter explicata sunt, ut nullam hæsitationem vel obiectionem iure mereri possint?

Ea, quæ ad ultimas literas iocose saltem et obiter scriptas copiosius fere, quam ad ullas maiores et ad rem Astronomicam non leviter, ut puto, facientia tractantes respondes, nolo multis replicare. Scimus, quales sint incolæ nostro ævo temperatissimam mundi regionem inhabitantes, quales etiam Africam incolentes, ut de cæteris non dicam. Id tantum addam, in extrema Norwegia et Suecia rusticos reperiri non paucos, mansuetiores, humaniores et hospitaliores, quam plærique rus incolentium inter eos, qui in septentrionali Germaniæ parte degunt. Nam isthic versus Boream non solum sunt omnes etiam agricolæ hospitales, sed bene secum actum putant, si a peregrinis visitentur, ijs cibum et potum in copia largiuntur gratis, nihil pecuniarum recipientes, cum ijs blande colloquuntur, congaudent, cantant, et similia humanitatis officia lubenter præstant, promovent postea equis, curribus, cymbis, quorsum ulterius tendere cupiunt, atque hæc obvia vel nullâ vel minimâ mercede. Hæc ita se habere, norunt ij, qui istas regiones peragrârunt. Cum itaque utriusque plagæ homines, de quibus loquor, sint rustici, nec literis instituti, nec peregrinatione aut conversatione mansuetiores redditi, nec delicatius educati, quî fit, ut Boreas Austrum in his humanitatis officis vincat? Vide, qualia ingenia ultima Islandia producat, quod procul dubio expertus es in ijs, qui subinde vestram Academiam invisunt. Imo vix isthic reperitur rusticus aliquis, qui non ludum Scacchorum, qui omnium est ingeniosissimus, expedite et scite admodum calleat, qui tamen tantum habet difficultatis, ut multi sint alibi in civitatibus, qui eum vix assequuntur. Sed nolo ad comparationem, quæ ut recte ais, odiosa est, diverti. Latet quiddam in terrarum Naturis et Genijs abstrusi, quod nec aëris nec cœli influxu totaliter excusari potest, imo idipsum non perpetuo in ijsdem locis durat, sed habet suas quasdam metamorphoses et transplantationes, vulgaribus Philosophis nondum perspectas.

Hæc literis tuis respondere libuit, nullo te tuave carpendi studio (neque enim amicitia nostra diutina patitur) sed ut ingenue te admonerem, ne nimium tuo ipsius iudicio semper tribueres, aliorum laboribus et inventis detrahendo eaque elevando, et ne in tantum veterum Philosophorum et Medicorum sententijs te mancipares, ut neotericos veritatis latebras enodare posse diffideres. Vale et hæc subito exarata boni consule atque candide interpretare, profecta ab homine tui amante et libertate utente Philosophica. Iterum quam feliciss. vale.