PRIDIE eius diei, quam hinc discederet vestras ille ad Imp. nuncius, adij illum et de suo hinc discessu percontatus sum. Ille vero se eo ipso die habiturum audientiam apud Imp. aiebat. Quod vero sequenti mane discedere vellet, de eo ne verbum ullum. Dixeram me ipsi daturum literas ad te, quas paratas habebam; expectabam solum eo ipso die Bibliopolas nostrates e mercatu Francoffordensi, a quibus cognoscere cupiebam, num essent hoc tempore allaturi librum illum de astris, recordor fuisse cuiusdam IO. FRANCI, Parisijs impressum, et Reginæ Galliæ dedicatum, quem tibi olim Ratisponæ donaveram, et tu eundem superioribus mensibus a me petebas, ut hac commoditate eum ad te transmitterem. Cum autem non afferrent, mitto nudas literas in hospitium ad vestratem illum. Ecce vero illum iam die præterito hinc discessisse, mihi nunciant. Quam me id male habuerit, verbis exprimere non possum. Habes causam et iustam meam excusationem, cur vestras ille vacuus meis literis redierit ad vos, quam ut accipias beneque interpreteris, te oro.