Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
IOANNES CRAIGUS AD TYCHONEM BRAHE.

DEDI ante ad te literas, nobilissime vir, quibus tuis respondi, sed in ea festinatione scripta sunt, dum alio avocarer, ut relegere attente, quæ scripseram, non potuerim. Paucis exposui, quid de quæstione a te mota sentiam, non contradicendi animo, sed veritatis et amicitiæ nostræ causa, quo modo ut accipias peto. His literis simili modo dignam tractarem quæstionem, sed communis lætitia ita animum meum occupavit, ut ab ea ad eiusmodi speculationes abstrahi nequeat. Alia erit occasio; nunc quod omnium apud nos iudicijs salutare huic regno fore videtur, et omnium votis vehementer optatur, id ut eveniat et feliciter et statim, Deum oramus. Nihil etenim æque in votis omnium est, quam ut clementiss. Domino nostro coniux sit, quæ hac illustri Legatione petetur, nam inde optimas Reginas semper experti sumus, et nunc fore speramus: mihi quidem dubium non est, cui progenitores illustrissimæ Principis partim visi, partim aliter noti sunt; sed id omnes metuimus, cum brevi temporis spacio, longo locorum intervallo tanta res peragenda sit, ne tantum bonum nobis, quam statim optamus, non contingat; sed votis aëra fatigabimus, ut hincinde ventos aspiret secundos. Et Deum orabimus, ne ulla hominum consilijs sit mora. Ille igitur, in cuius manu corda Regum sunt, ita omnia prosperet, ut et hominum consilia et Principum in hoc uno proposito affectus uniat. Illustrem Dominum Legatum comitantur ex amicis nostris aliqui, Dominus SKYNENS, iurisprudentia et dignitate apud nos præstans, et doctissimis in Germania viris olim charissimus; nobilis iuvenis MARCUS SWUNTONIUS, propinqua affinitate mihi iunctus; adolescens egregiæ indolis et expectationis, THOMAS NICOLSONIUS, Philosophiæ magister. Hos tua benevolentia complectaris et amicitia etiam digneris peto; præsertim apud te meo sit loco affinis meus. Incessit me quidem hoc tempore cupiditas tui visendi, sed ab ægris nobis abesse vix licet; meo loco, ut dixi, hos habeas. Vides, quomodo familiariter tecum agam, ac si non recens, sed multis annis confirmata esset nostra amicitia; at ea tamen est, ut mihi persuadeam, ut id abs te petere et expectare audeam. Ad nos si vestratium aliquos venire contigerit, sunt illi omnes eo apud nos loco, ut amicitiæ non sint futuri immemores.

Ne inanes omnino hæ literæ essent, eam tractarem quæstionem, an hypotheses esse possint, quibus statuatur, absque orbibus Planetas moveri. Mihi aliquando in mentem veniebat, unicum esse ab octavo ad concavum Lunæ orbem, qui a primo motu deficeret, in quo Planetæ suos peculiares haberent orbes, quasi epicyclos quosdam, quibus omnis apparens anomalia possit explicari, sed has imaginationes alia excusserunt. Et duntaxat adhuc arridet ARISTOTELIS sententia, Planetas orbium certorum esse partes, a qua tamen nostra speculatio non abhorret. Sed tubis ad naves convocatur, iamque illustriss. Dominus Comes ingressus est, ventis afflantibus secundis. Faxit Deus, ut secundissimi sint.

Bene et feliciter vale, et CRAIGUM tui amantissimum esse existimato.
Tuus
IOAN. CRAIGUS,
Medicus.