Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
LITERÆ CHRISTOPHORI ROTHMANNI AD TYCHONEM BRAHE, AD ANNVM OCTUAGESIMUM NONUM POTIUS PERTINENTES. S. P.

QVID superioribus tibi literis scripserim, et qua ratione syncere voluntati tuæ morem gesserim, tibique meum qualecunque, nec fortassis vsque adeo magni momenti iudicium candide explicarim, Nobilissime Excellentissimeque Dn. TYCHO, mihique longe charissime, tibi est notissimum. Etsi autem in proxime præteritis Nundinis Francofurdensibus responsum non sine desiderio expectaremus, tamen nihil prorsus, quod a te esset, nobis exhibitum est. Cuius rei causam, cum a me impense requireret Illustrissimus Princeps noster, nihil aliud respondere potui, quam aut te non habuisse cui recte literas ad nos committere posses, aut alijs negotijs impeditum fuissent. Hoc vero tempore, de nouo, ab Illustrissimo Principe meo, iam extra munitionem Cassellanam, in Comitatu Hombergico, venationibus vacante, literas mihi attulit Dn. D. NICODEMVS FRISCHLINVS, vir ex eruditis suis scriptis tibi forte notissimus, et Com. Palat, ac Poët. Laure, quibus iubeor, vt a te simul et responsum flagitem, ac te insuper admoneam, ne Opus tuum de Recentioribus mundi ætherei Phænomenis absolutum, Illustriss. ipsius Celsitudini mittere, vlterius differas. Se enim maximo eius videndi desiderio teneri, vt ipsa verba, quæ in dictis Illustriss. ipsius Celsitudinis literis continentur, referam. Scis me superioribus tibi literis significasse, quod spem fecerim Illustriss. ipsius Celsit. de Opere illo tuo â te huc mittendo. Id itaque iam Illustrissimus Heros adeo vrget. Quod igitur superioribus feci literis, illud adhuc a te vehementer etiam atque etiam maiorem in modum peto contendoque, vt fidem meam redimas. Deinde etsi Illustriss. Princeps noster superiori Autumno nihil literarum ad te dedit, varijs modis impeditus, tamen nihilominus aliquas iam a te expectat, præsertim de statu tuo quid agas, et quid iam tibi sit de Astronomicis laboribus præ manibus: Nec ipsi gratior vlla est, quam sibi quæ BRAHÆ præscripsit pagina nomen. Sed non dubito, quin in his omnibus Illustriss. ipsius Celsit. sis cumulatissime satisfacturus. Cum item Illustriss. et Clementiss. Princeps meus mihi mandarit, vt per hunc doctissimum sane virum tibi scriberem, facile per te intelligere poteris, Illustriss. ipsius Celsit. hoc suo ad me mandato hunc tibi eo commendatiorem reddere voluisse. Sed tamen id per te propter studia Philosophica facturus es, vt non ignoro. Cognoui etiam ex literis fratris mei Iohannis, quod disputationes nostras ad Dn. D. PEVCERVM miseris, quodque Dn. PEVCERVS alia consilia proferat, nec mihi aut tibi suffragari velit. Sed hæc quo sint habenda loco tu intelligis. Nihil consilium hîc, nihil humana valet authoritas. Doctrinam Triangulorum qui intelligit, sua sponte in veram pedibus ibit sententiam. Tu fac responsione tua, vt ad dulcissimas nostras Philosophicas disputationes redeamus. Sed fortasse plus quam sat erat.

Tu igitur Nobiliss. et Excellentiss. Dn. TYCHO quam optime vale, quæque scripsi in optimam partem accipe.
T. T.
CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS.