Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste

LITERAS tuas, Nobilissime Excellentissimeque D. TYCHO, quas tu 21. Februarij dederas, vix 17. Augusti accepimus, hoc est, sex diebus post, cum alteras ad me datas scripseras. Quanquam autem varijs iam distrahar occupationibus, tamen paucis tibi respondendum duxi: Præsertim cum videam, te literas meas superiores, forte ob varias occupationes et etiam morbum , longe aliter intellexisse, quam ego scripseram. Obijcis enim ea mihi, quæ nec vnquam ex verbis illius Epistolæ colligi poterunt, nec etiam mihi vnquam in mentem venerunt. Vbi enim quicquam detraxi authoritati sacrarum literarum? An ea, quæ dixi, non etiam tu ipse et Theologi omnes sacras literas interpretantes dicunt? Nisi forte existimas, duo cum dicant idem, non esse idem: Ideoque in me id reprehendendum esse, quod alijs facile possit concedi. Si Augustinum legeris, multo liberius de sacris literis loquentem inuenies. Eandem nuper sententiam cum exhibuissem Illustrissimo Principi nostro et nostris Theologis viris summis, ne litem hanc facerem meam (Nam in nostris Obseruationibus ei peculiare caput attribui, vbi ostendi, sacras literas non obstare nostræ de liquiditate materiæ cælestis sententiæ) nec Princeps nec Theologi eam improbârunt, aut quid reprehendendum in ea inuenerunt. Et tibi idem faciendum erit, si modo quintam tuam Essentiam defendere volueris. Mihi solius DEI gloria in omnibus meis actionibus proposita est: ne quid impium de me cogites. De Crepusculis quoque ne me prorsus cæcum effice. Nec enim tam temerarius sum, vt in his rebus quicquam scribam, quod expertus non sim. Scio desinere Crepusculum Sole 17. Gradibus sub Horizontem depresso, si vulgariter Crepusculum pro luce dubia accipias. At ego definiui Crepusculum eôusque, donec nullum amplius vestigium albicantis Aëris appareat, quod omnino necessarium est, si extremam superficiem Aëris crassi, qui illuminari potest, determinare exactius volueris. Considera igitur Aërem circa locum occubitus Solis, desinente vulgari Crepusculo, eumque cum alijs locis Horizontis circumcirca, vt ad Ortum, ad Septentrionem, ad Meridiem confer, diuersitatem coloris et vestigia illa albicantis Aëris omnino reperies. Sed et Refractionibus meis nescio cur detrahas. Quomodo enim alias inuenire possum aut etiam eruere, quam ipsa Instrumenta præbent? An in tuam gratiam hoc faciam? Iniqua certe a me postulas, si hoc postulas. Sed nec titulum Tomorum tuorum de nouis Mundi Ætherei generationibus repræhendi, nec etiam repræhendendus est, nec tua excusatione indiget: Siquidem quæ fiunt, etiam generari dicuntur; et reuera Cometæ in Cælo generantur. Proposui ea non assertiue, sed dubitanter et interrogatiue potius, præcipue vt explicares mihi sententiam de vestra generatione et corruptione. Quæ etiam de Cometarum cauda scripsi, ea potius tuo iudicio subieci, quam vt vera vrserim. Et Illustrissimus Princeps noster facile excusationem meretur, quoniam tunc temporis vix incipiebat tractare Obseruationes, necdum Stellarum Fixarum loca correxerat, nec erat in Obseruationibus exercitatus, nec velim Obseruationem illam publices. Sed et nec meam de Cometarum generatione sententiam scriptis tuis immisce. Si enim publicandam censuissem, ipse iamdudum publicassem. Pugnares ea ratione cum muto, siquidem nemo meam istam sententiam adhuc nouit. Postquam mea scripta publica facta fuerint, poteris ea in tuis scriptis pro libito examinare, siquidem tunc publici iuris erunt: At de nondum editis non est præiudicium introducendum. Superiore æstate cum de materia Stellarum cogitaui, in aliam sententiam incidi: Inueni etiam, quæ de trabibus discurrentibus cap. 7. proposueram, prorsus falsa esse. Quapropter totum illud caput de materia Cometarum eorumque illuminatione sum mutaturus, longeque alia ratione tractaturus, si alium adhuc insuper Cometam obseruauero, omnique diligentia inspexero et considerauero. De eo, quod Planetæ in subtilissimo et purissimo Aëre pendeant, vlterius tecum non agam. Tractaui hanc meam sententiam in opere nostro Stellarum Fixarum, nec te immiscui, sed rem ipsam tractaui. Idem et tibi faciendum erit, vt quibuscunque possis modis sententiam tuam defendas. Iudicabunt postea Doctissimi Mathematici, cuius sententia vera sit. Nec enim nos ipsi in hac materia et Actoris et Rei et Iudicis personam sustinere possumus, sed requiritur ad sententiam pronuntiandam persona tertia, φιλαληθὴς et nullo prorsus præiudicio et affectu fascinata. Reuera Mysterium Trinitatis a Deo creaturis inditum est, et reperiuntur in hoc inferiore mundo omnia terrena ex Terra, Aqua et Aëre, vt superioribus quoque literis significaui, seu potius ex Terrena materia, Aqueo glutine et Aëreo spiritu constare; Quam materiam sic dispositam deinde Calor cælestis vel Sol accedens specifica et ingenita sua virtute, luce perfundit, excitat et viuificat. De hominis anima nihil dico, quæ est diuinæ particula auræ. Sed hæc alibi tractaui. Video me tandem apud te obtinuisse, quod Diaphanitas Aëris puri nihil differat a Diaphanitate materiæ Planetis circumfusæ: Reliquam etiam sententiam sine dubio veram, te docebit veritas temporis filia. De Hypothesibus Ptolemæi et Copernici, vtra vera sit, peculiari olim scripto discutiemus, nec vlteriorem hîc disputationem instituemus. Nec enim Cometa ille Anni 85 in Solis opposito conspectus, quicquam certi hic nos docere poterit, licet motui terræ non sit redditus obnoxius. Si enim motus eius tot gradibus motum reliquorum Planetarum superare potuit, potuit etiam excludere motum terræ annuum. Huc accedit, quod natura motus ex circularibus compositi sit, ut omnia sint πρὸς ἄλληλα, et quomodocunque transponas eccentricos et epicyclos, idem tamen motus eademque a terra distantia suo modo seruato proueniat, quemadmodum ex Copernico lib. 3 Reuol. cap. 20, lib. 4 cap. 3, et lib. 5 cap. 4, 22 et alijs locis patet, ut nos alibi tradidimus. Ad hypotheses tuas quod attinet, recte conijcis, generalem illam mundi delineationem Illustrissimo Principi nostro a Thersite illo fuisse exhibitam. Ita enim is cum horologiopæo nostro hac sua futilitate Celsitud. ipsius in mea absentia (aberam enim peregre) occupauerat, ut cum ego redirem hæcque ab Illustrissimo Principe perciperem, satis negotij haberem, ut falsitatem eius Illustrissimo Principi offenderem. Erat enim uera Copernici inuersio mihi satis nota ex meis Astronomicis Elementis, quæ nec tunc nec etiam nunc uidit Illustriss. Princeps noster. Ac dixi palam, hominem illum hæc ex suo cerebro non habere, siquidem Doctrinam Triangulorum prorsus ignorabat: et cum latitaret se apud te collectorem literarum in tua typographia egisse, dixi hæc eum ex nemine alio cognouisse præterquam ex te. Non tamen persuadere poteram prorsus Illustrissimo Principi nostro hæc falsa esse, quanquam omnia et ex Ptolemæo et ex Copernico adducebam; adeo Illustriss. ipsius Celsit. ab horologiopæo erat occupata. Constructo tamen tandem eo Instrumento, quod homuncio ille in eo scripto delineauit, ad oculum et Illustriss. Princeps et Horologiopæus uidit, eas hypotheses ueras esse non posse, præsertim ex Marte. Assumebant enim tantum eccentriculum Solis, inque eo eccentricos reliquorum Planetarum circumducebant, omissa æquantium ratione, seu, si secundum Copernicum loquendum est, omissis prorsus illis circellis. Nec homo ille sciebat rationes et quantitates diametrorum et eccentricitatum, sed hæc ex Copernico desumebat Horologiopæus noster, qui satis coram Illustrissimo Principe ex me audiebat, quomodo res tractanda esset. Nec ego quicquam de ijs dixissem, nisi mei officij fuisset, Illustrissimum Principem meum ab approbatione (petebat enim ab Illustrissima ipsius Cels. testimonium approbationis impudentissimus ille) ab approbatione inquam falsæ rei retrahere. Et quotiescunque colloquebar cum Illustriss. ipius Celsit., semper aderat etiam Horologiopæus, qui hominis partes agebat. Tantum enim in mea absentia homo ille ad Illustrissimum Principem erat admissus: postea uero nunquam amplius admittebatur, ob quam causam etiam in præfatione tecte in me inuehitur. Et quomodo poteram illum commendare Illustrissimo Principi nostro, cum nec eam ipsam delineationem nec quicquam admodum de hac re intelligerit. Nec tamen rite Horologiopæus noster ex me perceperat, quomodo res tractanda esset: uerum post hominis illius discessum explicaui Illustrissimo Principi, quomodo omnia data et rationes diametrorum in circulis ex Copernico essent assumenda transponendaque, quæ tunc facile arripiebat Horologiopæus, cui Copernicum in germanicum sermonem transtulerat utcunque Vrsus ille. Ita postea curabat sibi Illustrissimus Princeps noster per Horologiopæum confici automaton perfectissimum, omnium Planetarum motum secundum calculum Copernici perfecte exhibens, de quo etiam superioribus literis scripsi. Nam illud, quod delineauit homo ille in scripto suo, nullius est momenti, nec hic reliquit sed secum abstulit, pro eius fabrica interpretans HorologiopæoCopernicum, a quo etiam mea compendia quoquo modo cognouit, et in illo scripto manifestissima maleuolentia Horologiopæo homini illiterato et idiotæ tribuit, quem tamen ego primus demonstrationem 47 p. 1 Eucl. docui, iam mercedem anguinam reportans. Obliquitatem illam Zodiaci horologiopæus noster ex meis obseruationibus transcriptam etiam in secundis scrupulis ipsi transmisit: ut et alia ex meis obseruationibus collutione Horologiopæi surrepta sunt. Sed nolo cum impuro illo et Horologiopæo nostro rem habere: Doctissimi uiri facile iudicabunt, unde fluxerint pleraque, et quid cuique tribuendum sit. Quod nomen meum omisit, rem mihi pergratam fecit. Si tibi uidebitur, poteris ab ipso hypotheses tuas uindicare. Vix credere potes, quomodo et te et me et miserum illum Ptolemæum miserumque Copernicum et omnes doctos conuituiis peterent stupidosque et nihil intelligentes asinos appellarent illi homines duo: soles se mundi lumina iactantes: adeo homine illiterato et uix prima initia intelligente nihil quicquam est intolerabilius aut iniustius. Sed hæc nobis sunt pro nihilo habenda et contemnenda. Perscripsi tamen hac de re superiore Mense Maio ad amicum meum singularem uirum in quocunque doctrinarum genere et excellentissimum et uersatissimum D. Ioannem Dee, ipsique significaui, quod non solum mea Horologiopæo illiterato et idiotæ tribuerit, uerumetiam tibi systema illud mundi surripuerit: iam astute doctorum aucupia quærens, quos tamen antea Vatiniano prorsus odio cum Horologiopæo prosecutus esset. Omnis Aristippum decuit color et status et res. Scripsi etiam eum reuera talem esse, qualem se in præfatione descripsit. Sed nolo cum isto homine, ut dixi, rem habere, nec dignus est, ut nomen ipsius scriptis nostris inferatur. Facile uidebunt docti, ex te eum illud systema habere, siquidem ipse fatetur, se doctrinam Triangulorum ex Horologiopæo nostro didicisse. Quomodo autem sine doctrina Triangulorum de systemate illo et de ordinatione circulorum cælestium deque eorum quantitate quicquam scire potuit? Ipse quoque in Elementis meis Astronomicis tibi illud systema tribuam, ut et Instrumentorum nostrorum rationem tibi in opere nostro stellarum fixarum restitui. Sed de hoc satis. Habebat in animo Illustriss. Princeps noster tibi ad literas tuas respondere; Verum subita festinatione iter ingrediens Smalcaldiam petijt, vt hac ratione responsio sit impedita. Quemadmodum et eo circa hoc tempus maxime impeditur, quod iam operam det ceruis, qui rem Veneream sectantur, figendis. Nihilominus tamen Illustriss. ipsius Celsitudinem a te literas expectare et de te sæpe cogitare, ex iniecta literarum copia poteris intelligere, quas præterito mense Iulio ex comitatu Hombergico Illustriss. ipsius Celsitud. ad me dedit: Secundum quarum tenorem et Mandatum Frischlino quoque literas ad te perferendas tradidi. Quæ proximis literis ad me scripsisti de structuris et occupationibus tuis æstiualibus, quod nimirum Molendinam ad conficiendam chartam construxeris, Illustrissimo Principi meo indicaui, cui res perplacebat. Literas illas, quas ad Gellium Sasceridem scripseras, nuper tradidi Præceptori Nobiliss. ROSENCRANTZII, qui me et ex te et ex Nobiliss. D. DEE, amico meo singulari, perquam humaniter salutabat, seque cum alijs ad eundem Gellium literis has quoque missurum aut laturum spondebat. Nuper D. VICTORINVS SCHONFELDT, mathematum apud Marpurgenses professor, per CHRISTOPHORVM HARSACHIVM, Illustrissimi Principis nostri Consiliarium a me petijt, vt Filium suum tibi commendarem, atque ex te cognoscas rem, num posses illum inter studiosos tuos aliquamdiu recipere et in his artibus erudire; Sique hoc tibi videretur, se eum sequente æstate ad te missurum. Si igitur tibi hoc commodum est, poteris voluntatem tuam ad proximas Nundinas mihi declarare, vt sciat quid sibi agendum sit. Hæc iam summa festinatione varijs distractus occupationibus breuiter respondere volui, quæ vt in optimam partem accipias etiam atque etiam oro. Plura scribam, cum occasionem et otium nactus fuero.

Vale igitur Nobilissime Excellentissimeque D. TYCHO, meque quod facis ama.
T. T.
CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS.