Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
CLARISSIMO DOCTISSIMOQUE VIRO, D. DOCTORI PAULO MATTHIÆ, SUPERINTENDENTI SELANDENSI ET NUNC RECTORI ACADEMIÆ HAFNIENSIS MAGNIFICO, AMICO PLURIMUM DILECTO.

CLARISSIME et doctissime d. doctor Paule, amice dilecte. Constitueram iam aliquamdiu Hafniam ire, vt cum domino cancellario cum de alijs, tum de Gellij negotio, de quo vltimo per m. Paulum Petrj, jllustrissimi ducis Vdalrici pædagogum, commonefierj curaui, verum, interim dum frigus asperius continue durat, veritus, id quod iam præ foribus est, fretum videlicet hoc congelatum iri, reditumque maturiorem interclusurum, profectionem hanc consulto in commodioris auræ statum distuli. Rogo autem peramanter, vt interea, dum ego absum, nihil Gellij nomine ob promotionem magisterij nondum susceptam, vel a te vel quoquam alio ad dominum cancellarium perferatur, quod Gellio meo vllo damno aut detrimento cedat. Jd enim si factum fuerit, cogor ego postmodum omnem rem apud dominum cancellarium excusare, atque ea referre, quæ lubentius omitterem. Suasu enim et consilio d. doct. Andreæ (bonæ memoriæ) id factum est, quod promotio illa dilata sit, quemadmodum ego illi paucis diebus ante obitum perscripsi, et meapte manu eius formalia verba, quæ mihi aliquando in aurem dixerat, in memoriam reuocaui; ignorabam enim illum lethaliter decumbere. Atque ipsæ literæ in ipsius archiuis adhuc reperientur; ne quis me post descessum eius hæc data opera excogitare suspicari queat. Pro tua itaque prudentia fac hac in parte id, quod omnibus consultius erit. Quam primum celi clementia opportunitatem concesserit dominum cancellarium accedendi, non diffido, quin ab ipso impetraturus sim, vt cum Gellio hac in parte certas ob caussas dispensetur, quodque tam vos quam ille sitis extra periculum futuri. Hæc tibi breuibus per literas nunc indicanda duxi, cum ipsemet tam cito atque vellem præsens adesse nequeam. Rogo, vt hæc in bonam partem, quemadmodum etiam scripta sunt, accipere velis, atque per presentem nuntium sententiam tuam hac de re vicissim significare.

Vale quam felicissime.
TYCHO BRAHE,
manu pp:a.