NOBILISS. Domine TYCHO et amice plurimum observande. Accepi binas abs te literas, eodem tenore verborum, alteris adiuncta Apologia. Deinde die 24. Aprilis novo stylo accepi alias a studioso quodam Rostochiensi, scriptas abs te 25. Ianuarij. Ad eas omnes a me et a Domino CURTIO propediem accipies responsum plenissime, unâ cum Privilegio luculentiori, quæ omnia noster tabellarius, D. CURTIUS ad te ablegabit. Sic enim inter nos iam est constitutum. Hæc brevibus per eundem studiosum, qui Rostochium revertitur, tibi significanda esse duxi.