Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
PETRO IUNIO TYCHO BRAHE

ETSI nihil ad me tanto tempore dederis literarum, nobilissime et eruditissime D. PETRE IUNI, utut præsens te id sæpius facturum addixeris: ego nihilominus oblata hac oportuna per hunc eruditum iuvenem occasione, intermittere nolui, quin aliquid saltem ad te chartis exararem, teque iamdudum inter nos contractæ amicitiæ atque tuarum promissionum commonefacerem. Cupio autem quam maxime ex te cognoscere, quomodo serenissimus et laudatissimus Rex vester cum suavissima Regina nostrate vivat et valeat, rogoque peramanter, ut ipsius Maiestati meo nomine submisse gratias agere velis, quod meas Uraniæ dicatas ædes in hac insula invisere non sit dedignata, omniaque prospera et ex voto ipsius Maiestati ex me preceris atque exoptes. Si ab ipsius Maiestate privilegium quoddam pro meis typographicis laboribus, quos et præsens spectavit, ne videlicet in Scotia recudantur aut divendantur, absque meo concessu, tua authoritate atque intercessione impetrâris, feceris mihi rem pluribus nominibus gratam. Mitto autem tibi exemplar privilegij Cæsarei mihi nuper procurante amplissimo viro D. IACOBO CURTIO, Imperij Pro-Cancellario, clementer concessi et in membrana conscripti. Addam etiam unâ, si nuntij festinatio feret, ipsius Procancellarij literarum ad me unâ datarum descriptum: quo hac ratione promptius concipies, quomodo privilegium illud, quod expeto, ordinandum veniat. Quamvis Cæsareum illud imitari non sit admodum necesse, tua eloquendi et res ipsas scitis verbis complectendi eximia facultas, facile quid scribendum sit, suggeret. Optarem vero privilegium illud, si non ante hiemem, saltem circa veris primordia, quamprimum huc naves e Scotia solvant, obtinere, ut operibus meis unâ cum Cæsareano atque aliorum quorundam Regum diplomatis præfigatur. Quin et aliud quiddam est, mi IUNI, de quo te commonefacere non supersedendum duxi. Addixisti, cum mecum esses, te non solum BUCHANANI effigiem, sed etiam ipsius vitam a te ipso conscriptam, mihi e Scotia missurum. Effigiem quidem accepi, quam et Serenissimus Rex vester, quamprimum in musæo meo conspexit, hilari vultu agnovit. Vitæ descriptionem adhuc desidero: fac in utroque stes promissis. Rogo insuper, ut D. Doctorem IOHANNEM CRAGIUM, medicinam Edinburgi facientem et præstantissimum, si quis alius in Scotia, Mathematicum, Regi vestro de meliore (ut aiunt) nota commendatum habeas. Est enim dignus, ut ametur et promoveatur. Neque enim ægre fero, quod libro nostro secundo de recentioribus ætherei mundi phænomenis quædam contraria opposuerit eademque ad me perscripserit, quibus etiam apologetice satis luculenter obviavi. Sed hominem eo plus diligo, quod eiuscemodi attentare ausus sit, omnibus in Germania eruditis Mathematicis, suas priores conceptiones, quas dilui, retractantibus, silentibus et quasi obmutescentibus; quemadmodum ipse suo tempore plenius cognosces. Plura nunc non addo, cum et hæc ipsa forte nimia sint, ex quo tu tam diutino silentio distineris. Sin tandem aliqua scripseris, ego crebrius et copiosius; nec sinam me ullo officij genere a te superari.

Vale.
TYCHO BRAHE.