LITERAS tuas circa initia Septembris ad me Hamburgo perscriptas, vir præstantissime eruditissimeque, misit huc clarissimus vir D. Doctor WINSHEMIUS, easque dum peregre in Seelandia absum, die 22. Novembris recepi, quæ mihi admodum gratæ erant. Nec enim insolitum quid accidit, si viri eruditi in varijs Europæ locis, utut de facie mihi ignoti, ad me subinde dent literas. Quod et ego vicissim per occasionem facere non supersedeo. Non tamen ita mihi ipsi placeo, nec tanto me dignor honore, quo tu candore et benevolentia singulari erga me potius allectus, quam quod eiuscemodi quid agnoscam, me afficis. Si præsens præsentem aliquando allocutus fuisses, ex quo sic aliquoties animum induxeras, equidem tuus huc accessus mihi percarus evenisset. Solent præter alias nationes diversas tui quoque Conterranei Angli me quotannis, æstatis præsertim tempore, crebro invisere, quos et, uti par est, in pretio habeo, et prout cuiusque fert ingenium atque desiderium, libenter cum illis de re qualibet proposita confero, quod et tecum non gravatim facerem, cum ex literis tuis perspiciam, tanquam ex ungue leonem, te ingenij acumine iudicio et eloquentia præponere, modo Æolus atque Neptunus tam averso animo mihi tuum huc adventum non invidissent. Reddentur forte alias placatiores, nam et eos, qui ventis atque undis præsunt, instar eorum mutabiles esse condecet. Nec fera tempestas toto perdurat in anno. Dabitur forsan aliquando occasio, qua, his faventibus et benignius aspirantibus, id quod hactenus non successit, commodius expedies. Eris mihi, ubi id evenerit, hospes apprime acceptus. Interim quod licet et decet, quodque a me tam obnixe expetis, præstare non intermittam. Mitto siquidem bina Exemplaria libri nostri secundi de recentioribus cœli Phænomenis. Licet enim non libenter hæc a cæteris tomis nondum typis integre absolutis, avello, tamen tuæ sinceræ et amicæ petitioni morem gerere volui. Habebis et reliquos, sine quibus hic pene mutilus est, quando typis nostris ad Colophonem fuerint deducti. Interea temporis per otium hunc, quo nunc te dono, evolve, disquire, dijudica. Et si quid in hoc dubij, aut minus apodictice prolatum adinveneris, ingenue admone, tuamque et aliorum præstantium in Anglia Philosophorum de singulis eruditam censuram, sive pro sive contra nos faciat, conquire, audacter profer, meque per literas, cum libera restituetur navigatio, de his certiorem redde. Vale et magnificum spectatissimumque virum Dominum DANIELEM ROGERSIUM, Regineæ Maiestatis Consiliarium atque Secretarium dignissimum (qui etiam Legationis huc in Daniam munere functus, me cum suo comitatu aliquando invisere non est gravatus) meo nomine saluta, unâque illum de mihi promisso serenissimæ Reginæ Privilegio librario, pro quo iam aliquoties frustra ad ipsum scripsi, admone ut mature stet promissis, quo Diploma illud primo vere, si antea ob hyemis asperitatem fieri nequeat, certo obtineam, cum cæteris quibusdam, ab Imperatore atque alijs Regibus impetratis, Operibus nostris præfigendum. Aut si Privilegium illud non est missurus, indicet saltem, quod et cur id non concedatur, sicque fidem datam apud me sufficienter redemerit, eritque excusatus. Saluta quoque meo nomine officiose Nobilissimum et excellentissimum Dominum IOHANNEM DEE, quem in patriam feliciter reversum audivi, ipsique hoc nomine congratulor, omniaque prospera opto. Nobilissimum quoque et pariter eruditissimum Mathematicum THOMAM DIGGESSÆUM ex meo ore non insalutatum relinque, cui etiam ex animo faveo et bene cupio. Utrique autem horum librum nostrum transmissum ostende, ut et illi in eum disquirant atque suam de eius contentis sententiam libere pronuntient. Quod si literis ad me datis præstiterint, ego et respondere et amicitiam in posterum cum illis colere atque de rebus Philosophicis et Mathematicis iucunde conferre nequaquam detrectabo.