RESCRIPSI tuis humanissimis pariterque eruditissimis hac præterlapsa æstate ad me datis literis, vir amplissime et nobilissime, amice in primis honorande, idque per eundem quem tunc temporis ad me ablegâras Tabellarium, nec dubito, quin literæ meæ tibi satis certo redditæ sint; quare de ijs, quæ tunc ultro citroque inter nos agebantur, nunc ulterius quidpiam movere, minus duco operæpretium. Unum saltem vel alterum est, de quo te denuo hisce compellandum censui. Cum Geographiæ exacta cognitio Astronomiæ penitius excolendæ non parum (uti scis) subsidij adferat, hæc vero ab antecessoribus nostris non minus quam altera nequaquam satis accurate et solide exculta est: decrevi itaque proprijs Instrumentis missis hincinde per Europam idoneis observatoribus quorundam præcipuorum locorum latitudines atque longitudines indagari curare, et primo quoque tempore cum portatili quodam Sextante, cochleis ad dissolutionem et compositionem hincinde dispositis, compagniatum quendam ex meis in Germaniam amandabo, qui Rostochij, Vitebergæ, Dresdæ elationes polares exactius, quam antea factum est, scrutetur, indeque Pragam et ad vos transiens idem illic scrutabitur. Tum instrumenti huius fabricam concinnam atque usum apprime expeditum coram perspicies, atque si ita lubuerit, imitari facies. Postea Noribergam translato Organo, ibi etiam poli sublimitatem exactissime observari in votis habeo, idque eam potissimum ob caussam, ut ex observationibus quibusdam BERNHARDI GUALTERI discipuli REGIOMONTANI, illic ante unum proxime seculum habitis, ijsdemque inter se invicem collatis atque expensis, de Apogæo atque Eccentricitate Solari, augeanturne an vero minuantur, aliquid certi et indubitati concludere queam, quod absque eius loci polari elevatione scrupulosissime cognita fieri haud posse tute non ignoras. At hanc e Solaribus altitudinibus etiam in utroque Solstitio diligenter exploratis, rimari non satis tutum est, ut diutina nos docuit experientia, caussæque, cur id fiat, alibi a nobis exponuntur. Peractis autem ijs, quæ Noribergæ intermediante hoc instrumento denotanda habeo, optarem quidem illud in Italiam, ut et illic polares quædam designarentur altitudines, transportari. Verum cum Alpium longinquæ et præruptæ salebræ non parum impedimento sint, quo minus Organum hoc in Ausoniam sartum tectum absque ulla læsione perferatur, suo etiam pondere itineris difficultates respuente, vix id præstari posse mihi persuadeo. De alia igitur ratione, qua nihilominus in præcipuis quibusdam Italiæ civitatibus nostris desiderijs satisfiat, mecum constitui. Degit enim nunc Patavij iuvenis quidam nostras GELLIUS SASCERIDES nomine, qui mihi paulo antea octennium domesticus fuit, atque tam in exercitijs Astronomicis quam Pyronomicis fidelem navavit operam; huic per literas iam nuper significavi, ut illic Sextantem quendam ad instar cuiusdam meorum, quos hîc vidit atque tractavit, meis sumptibus confieri procuret atque eius beneficio quorundam Italiæ locorum latitudines ratas inquirat, meque de his postea certiorem reddat. At cum ne hîc quidem consistere animus sit, sed usque in Ægiptum ad septemplicis Nili ostia observationes extendere, Alexandriam videlicet in locum vetustissimæ habitationis Ptolemaicæ, partim ut Poli altitudo mihi usitato more illic accuratissime explorata cum Ptolemaica consignatione conferri queat, et an rite satisque exacte, de quo etiam certis de caussis non parum dubito, ab eo constituta sit, aut etiam, ut nonnulli, sed frustra, uti opinor, suspicantur, mutationem aliquam tot interlapsis seculis senserit, indubitate dignoscatur, partim ut per ☾am, cum circa 90am ab horizonte Eclipticæ partem versatur, si modo per eclipsationes non liceat, longitudo eius loci, qua Geographi autoritati Ptolemaicæ confisi præcipue utuntur, et de Meridianorum respectu huius atque aliorum Europæ locorum differentijs aliquid rati et ambiguitati non obnoxium decernere liceat. Verumenimvero, cum instrumentum, quod in Italia parari iussi, non commode in Ægiptum, ob itineris nimiam intercapedinem aliasque difficultates transvehi operâ unius alicuius hominis possit, nec etiam unicum tanto labori atque indubiæ pervestigationi sufficiat, et is etiam, de quo dixi, GELLIUS meus ex his Arctois locis oriundus, Maris Adriatici atque Mediterranei æstuationes, tum etiam aëris Ægiptiaci subtilitatem atque fervorem absque valetudinis iactura aut vitæ periculo vix sustinuerit, et res hæc per se alias sit magni momenti, plurimumque ad Geographiæ adeoque ipsius Astronomiæ plenariam instaurationem conducat, omnem idcirco movendum esse duco lapidem, ut etiam hîc votis nostris respondeat successus. Hîc vero tuum quam maxime desidero expetoque unâ cum consilio auxilium. Si enim ad Magnificentiss. Cœsareæ Maiestatis Legatum, qui Venetijs moratur, interposita etiam, si opus fuerit, eiusdem Cæs. Maiestatis auctoritate, literas dare non gravatus fueris, quibus is rogetur admoneaturque, ut ab Illustrissimo Venetorum Principe atque Senatu amplissimo impetret, ut duo vel tria eiuscemodi Instrumenta per idoneos artifices adamussim fabrefieri mandent, et duos vel tres harum rerum capaces et industrios iuvenes locorum insuper et viarum non ignaros deputent sumtusque et necessaria, quod illis perfacile est, largiantur, quo Alexandriæ non unico saltem, [sed] si id forte in tanto itinere læsionem aliquam admiserit, duobus vel tribus loci eius tam longitudo quam latitudo diligentissime indagetur: si inquam tua intercessione atque ope hoc ipsum Venetijs mature procuratum fuerit, equidem non dubiam concipio spem, omnia exoptatationi nostræ feliciter et commode satisfactura. Instrumenta autem eiuscemodi affabre et absque vitio elaborandi rationem artificibus Venetis præscribet antedictus GELLIUS, tum etiam eos, qui observandi gratia Alexandriam amandandi venient, de eorum usu atque tractatione, cæterisque ad cœlestem denotationem rite et citra errorem perficiendis sufficienter instruet, stellarumque quarundam declinationes atque distantias meis hîc organis antea conquisitas, quibus uti et instrumentorum certitudinem examinare comprobareque poterint, suppeditabit. De quibus etiam omnibus illum ante paucas septimanas affatim per literas admonui. Nec dubito, quin is in diligenter exequendis ijs, quæ illi a me iniuncta sunt, suo officio non sit defuturus, cum ipsius fidem et solertiam pari integritate coniunctam iamdudum diu multumque exploratam habeam. Quapropter te præstantissime et spectatissime vir non solum per eam, quæ nobis intercedit, amicitiam, sed ulterius quoque per divinæ illius Astronomiæ incrementa atque restaurationem, quam te præ multis alijs summis votis exoptare expectareque non ignoro, et quibus insuper possum precibus, obnixe rogatum habeo, ut nostris desiderijs hac in parte subvenire, illisque tua autoritate atque suasu adeoque manuductione et auxilio præsto esse non molestum ducas.
Cedit illud, ut spero, non solum in antiquissimæ et præstantissimæ syderalis scientiæ atque Cosmographiæ promotionem et commodum, verum etiam in inclytissimæ Cæsareæ Maiestatis atque amplissimæ Reipub. Venetæ, tuique ipsius, qui hæc procuras atque promoves, laudem atque apud posteros, si qua restabit benemeritorum gratia, memoriam et perpetuam celebrationem. Cumque nihil diffidam te sponte tua ad rem Astronomicam sublevandam locupletandamque et meis in his conatibus adiutandis (cuius et iam antea eximium specimen in procurando illo honorifico atque illustri Diplomate Cæsareano exhibuisti) propensum esse, nolo te pluribus rogando diutius hac de re interpellare, cum ultro currenti equo calcaria (ut est in proverbio) addere non deceat. Alterum adhuc saltem superest, de quo tuum consilium capere satago. Cuperem Cæsareæ Maiestati ipsemet scribere, et tum ob Diploma illud ab eius Maiestate mihi gratiose et clementer concessum submisse gratias agere, tum etiam quædam alia, quæ ipsius Maiestati forte non ingrata atque incommoda sint futura, humiliter atque secreto indicare. Vereor autem ne ipsius Maiestatem serenissimam atque augustissimam meis tenuioribus literis interpellando eius Maiestati aut etiam alijs dignitate atque auctoritate in aula præpollentibus offensioni sim futurus, ita ut in minus dextram partem mihi res hæc vertatur. Te itaque iterum atque iterum peramanter rogatum habeo, ut quid a me hac in parte fieri liceat et deceat, ingenue commonefacere velis, et per primam quamque opportunitatem, etiam, si fieri possit ante Maris Balthici navigationes impedientem congelationem, mihi de singulis rescribere, atque quid sperandum faciendumque sit, significare non graveris. Vale vir amplissime, meque tui studiosissimum et perpetua amicitia tibi devinctum retinere (quod et ultro per me fiet) non intermitte. Communi amico nostro THADDÆO seorsim scripsi, cui etiam quam optime cupio omniaque ex animi sententia opto.