QUOD Librum nostrum secundum de recentioribus Mundi Ætherei Phænomenis per GELLIUM SASCERIDEM meum iam dudum obtinueris, vir clarissime, et de re Astronomica, prout hactenus a nostri sæculi artificibus constituta est, excolenda locupletandaque optime merite, ex litteris tuis Bononia Idibus Septembris anni recogniti ad me datis, quas ego 8 Calendarum Decembris anni veteris Iuliani hîc accepi, lubenter cognovi; licet idipsum antea quoque dictus GELLIUS per litteras retulerit, quodque scriptionem tamdiu procrastinâris, te iam satis excusatum habeo. Fuisse autem id, quicquid erat libri, tibi gratum, nec displicuisse, mihi quoque admodum acceptum est. Et quod humanissimis tuis litteris me nunc tandem compellare, singularemque tuam erga me meaque studia benevolentiam atque candorem non obscure in ijs declarare, mecumque de quibusdam ad negotium Astronomicum rectius et solidius, quam antehac præstitum est, instaurandum stabiliendumque conferre, meumque de his iudicium atque experimenta requirere sategeris, mihi nequaquam ingratum est, sed multis nominibus pervolupe. Est igitur, quo tibi pro hoc sincero et officioso erga me animo gratias habeam plurimas. Experiere me vicissim erga te tuosque conatus benignum et tui studiosissimum, amicitiæque semel per litteras contractæ conservatorem promptum et constantem, ne te certasse priorem pœniteat. Etsi vero de ijs, quæ hisce tuis desideras, ante pauculas septimanas præmonito GELLIO, qui eadem ferme tuo nomine a me expetierat, descriptumque tuarum litterarum adiunxerat, quo pleraque nunc repetita comprehendebantur, affatim responderim, unâque ut illa ad te referri curaret, iniunxerim, attamen et nunc quoque his ipsis, quæ propriæ tuæ continent atque a me expetunt exspectantque, responsionem adornare non detrectabor. Elenchum plurimarum inerrantium Stellarum præteritis aliquot annis maxima assiduitate et diligentia a nobis infallibilibus organis atque demetiendi rationibus verificatarum, equidem nunc libenter et liberaliter tecum communicarem, nec tibi tantum thesaurum, utut ingenti pariterque incredibili labore et sumptu plurimisque vigilatis noctibus comparatum, denegarem aut inviderem, quo tuas eximias lucubrationes his ornare locupletareque posses; cederet enim id in Astronomiæ, quam, quocunque modo liceat, promovere studeo, emolumentum; nec etiam mihi obesset, cum te mea mihi, non tibi, ascripturum, nec pro alienis editurum, ex mentis et iudicij tui integritate satis persuasum habeam. Verumenimvero cum nimia sit inter nos locorum intercapedo, multique viarum terra marique anfractus, per varias etiam diversorum dominorum ditiones transeundum, litteræque meæ, antequam ad te pervenerint, plurimorum manus subituræ sint: vereor sane ne alicubi intercidentes, aut etiam reseratæ, alijs, quam vellem, meorum librorum copiam præberent, qui postea eos vel pro suis edituri, vel alijs me invito concessuri essent. Auget hanc suspicionem hybernum tempus, cum iam instet bruma, nec antea tuis circa Æquinoctium autumnale exaratis, cum iam primum eas sim adeptus, respondere licuerit. Scis autem ipsemet difficiliores esse hyberno tempore hinc in Italiam peregrinationes minusque tutas, ut satis certus esse nequeam, an et hæ ad tuas manus sartæ tectæ perventuræ sint. Spero itaque, quod ponderatis hisce rationibus, me ob hoc tempore non transmissa Fixarum restituta loca, pro tuo candore atque æquanimitate sis libenter excusaturus. Ne tamen spe tanta, et erga me eximia confidentia prorsus decidas, utque votis tuis aliquando nec nimis diutina dilatione satisfiat: scias me Tomum primum Cœli recentiorum Phænomenωn, qui de Stella Nova et alijs quibusdam huc pertinentibus atque penum Astronomicum locupletantibus luculenter agit, prœlis propriæ meæ Typographiæ nunc urgere, fermeque ad colophonem, desideratis saltem paucis quaternionibus, deduxisse. Illic in secundo eius voluminis capite, de Stellarum fixarum accurata et ipsi cœlo ad amussim consona restitutione, studiose et quasi ex professo tracto, subiunctis 500 aut etiam 600 circiter, prout libuerit (nam quaterniones illos Catalogum hunc complexuros inexcusos adhuc relinquo, ne citius quam vellem ad alios pertingant) tam quo ad latum quam longum admodum scrupulose redintegratis confectisque Affixarum locis, nulla earum, quæ circa Zodiacum versantur atque in nostro Horizonte oriuntur, vel minima vixque aspectabili prætermissa: adeo ut in plerisque Asterismis multo plures numerem stellas, quam ab antiquis antecessoribus nostris factitatum est. Hunc librum futura æstate, aspirante nostris conatibus cœlesti Numine, nanciscere. Illic voti abunde compos redderis. Interim hanc morulam atque dilationem æquo et candido perfer animo.
Quapropter consultius iudicarem, ut Ephemeridum tuarum, aut aliorum operum, quibus de fixis syderibus magnopere instituitur quæstio, recognitionem atque sub prœlum revocationem aliquamdiu adhuc protraheres, donec acceptis nostris, in his, inventionibus, rectificationibusque ipsi cœlo congrua proponere, atque alijs aperire concessum fuerit. Quæ enim hactenus in usu fuere, sive Alphonsinæ, sive Coperniceæ Fixarum restitutiones, ab ipso cœlo toto pene cœlo deviant, adeo ut ne una quidem sit inter tot stellas, quæ cœlesti normæ conformem dispositionem sortita sit, cum et ipsa ♍ Spica, qua sola COPERNICUS usus est, minus apposite ab ipso ordinata sit, cæteris omnibus ad imitationem Abaci Ptolemaici perperam in suis intercapedinibus iuxta longum et latum retentis. Sic etiam circa septem Errantium syderum motiones, Canones Astronomici, etiam a prædicto ingenti illo COPERNICO eiusque locupletatore REINHOLDO redintegrati non minus, si modo non plus cœlestibus apparentijs iniuriam inferunt; adeo ut non saltem in pauculis scrupulis, sed et in nonnullis etiam gradibus sæpenumero deprehendatur disconvenientia. Certum quidem est in Apogæis atque Eccentricitatibus, adeoque orbium commensurationibus, non omnia, prout decet, a COPERNICO ad amussim (ob instrumentorum, uti opinor, fallaciam, et observationum exactarum insufficientiam) esse disposita, satisque subtiliter consignata (imo forte ne quidem ab ipso PTOLEMÆO) id quod nostræ evidenter testantur observationes atque ex his derivatæ demonstrationes; adeo ut maiore, quam plerique existimant, in nonnullis adhuc opus sit correctione atque limitatione. Attamen cum alia adhuc subsit inæqualitatis particularis ratio, a veteribus non animadversa, nec etiam ab ipso COPERNICO, utut industrio cœlestium contemplatore, quæ neutris eorum hypothesibus analoga est, aut per has commode excusatur. Idcirco de Apogæis atque Eccentricitatibus orbiumque proportionibus frustra verba facimus, nisi et huius Anomaliæ habeatur respectus; quæ licet in omnibus quinque Planetis aliquatenus sese insinuet, in solo ♂ tamen, eo quod Solaris circuitus ad ipsius orbicularem tramitem magnitudinem obtineat maxime perceptibilem cæterisque multo ampliorem, evidentius oculis incurrit plusque sentitur. Atque hinc non minima ex parte evenit, quod Martium sydus se regulari atque sua vestigia numeris consignari, admittere hactenus respuerit. Scio satis eius stellam inobservabilem vulgariter existimari, quod a PLINIO, qui hoc de ea frustra profert, desumptum autumo. Ego nihilominus in ipsius apparentijs cœlitus denotandis et intermediantibus Geometricis apodixibus in numeros redigendis, non plus difficultatis invenio, quam penes cæteros, imo adhuc minus quam in ☿ aut ♀. Sunt mihi in promptu multiplices et diutinæ tum huius, tum aliorum oberrantium syderum observationes accuratissima ratione et medijs minime fallentibus conquisitæ, e quibus Astronomiæ cœlitus depromptam instaurationem Canonumque Secundorum Mobilium de novo extructionem, favente conatibus nostris cœlestium omnium Opifice ter maximo, ingenti et audenti conamine molior. Hoc nostrum Astronomicæ redintegrationis Theatrum, quam primum solide et totaliter extructum absolutumque fuerit, et publica luce spectari sustinuerit, te eius quoque reddam participem. Illud omnia, imo etiam plura, quam nunc circa Planetarum gyrationes dimensionesque enucleandas desideras, affatim suppeditabit. Expecto adhuc nonnullas superiorum Planetarum acronychas dispositiones desuper plenius examinandas, ut per totum hincinde Eccentricum (lubet enim nunc vulgariter loqui, cum in nostris hypothesibus ferme omnia sint concentrica) inæqualitales atque apparentias difformes penitius scruter, atque undiquaque circumspiciam, illisque convenienter prospiciam: idque potissimum in ipso de quo loqueris ♂. Ideoque præcognoscere aveo huius, quæ in Iunio proxime instantis anni futura est, circa ☉ oppositum, exactam constitutionem, quando circa Perigæum solare (quod non parum interest dignoscere) pernox reddetur: tum etiam biennio post, ubi in Piscibus iuxta medias ferme Solis elongationes eidem contraposita loca peraget, quanto etiam tam ratione Eccentrici, quam Epicycli (ut more usitato hæc dicam) terris plurimum appropinquans solito maior apparebit, atque pro novo quodam iubare ab imperitis reputabitur. Ubi quoque inter calculum Alphonsinum et Copernicæum admodum magna et consueta longe evidentior incidet differentia, utpote quæ novem gradus aliquantulum excedat, ipso cœlo locum aliquot gradibus ab utraque supputatione diversum tunc ostensuro. Has inquam in Martia stella animadversiones, plurimum ad tramitem eius sagaciter investigandum conducentes, adhuc desidero. Licet enim non paucas eiuscemodi acronychas huius syderis dispositiones hactenus iugiter scrutatus sim, unâ cum cæteris in vario, quoad Solem, situ locis, ex quibus eius apparentem motum demonstrare atque in numeros resolvere non est difficile, attamen et has binas superaddere exopto, ut per totum Zodiacum eius versus Solem acronycha incessio multifariam et subtiliter exploretur atque concinnetur. Eccentricitatem eius mutari, et non ob id omnibus sæculis æquationum Tabulas huic superiunctas apte congruere, abs re quidem a te asseritur. Verum id fit per accidens atque aliunde evenit, quemadmodum et in cæteris Planetis, licet in his non tantopere atque in ♂ certis de causis sentiatur. Si igitur universales debent esse canones, quod merito etiam requiritur, et huius quoque mutationis ratio non negligenda venit. Optarem quam maxime PTOLEMÆI atque COPERNICI circa eius Eccentricitatem, adeoque ipsum Apogæum prolata rite constare, et firmo adeoque cœlesti inniti fundamento. Sed enim in utroque horum aliquid satis perceptibilis latere erroris, haud citra rem suspicor, præsertim in Copernicæa decisione, quam videtur potius pro libitu ita ordinasse, ut suæ quadraret assumptioni, quam quod indubijs observationibus ita se exhibere sufficienter compertum habuerit. Quî enim fieri potuit, ut Martis apparens motus intra unius hominis ætatem a cœlesti tramite ita difformis redderetur, ut in tribus vel quatuor nonnunquam gradibus numeri ex ipsius calculatione deprompti a scopo cœlesti digrediantur, si illi suo tempore atque ijsdem annis, quibus observationes exercuit, competenter cœlo conformes erant? Verum de his atque alijs ad totam harmoniam cœlestem concinne in numeros adaptandam facientibus, volumen nostrum Astronomicum de perennium syderum circuitibus tractans, suo tempore, cum divinitus ita prospectum fuerit, te plenius admonebit, certioremque reddet.
Systema universi a nobis ante non multos annos adinventum, et ex ipso cœlo cœlestium pervestigata dispositione atque incessu, non autem libris vel chartis, sive antiquorum, sive recentium Philosophorum, tibi quoque probari et a te in pretio haberi, plurimum mihi ipsi congratulor. Neque enim ignoro perpaucos futuros, præsertim ex ijs, qui in Scholis Peripateticorum educati et instructi sunt, qui hanc nostram mundanæ Symmetriæ atque revolutionum cœlestium ordinationem prima fronte inspectam admissuri sint, utut plurimas a PTOLEMÆO et Veteribus commissas inconcinnitates adeoque superfluitates nimias et a COPERNICO introductas absurditates devitando eliminet. At ubi penitius ipsius penetralia introspicere solertibus ingenijs dabitur, utique non diffido, quin hanc Neotericam nostram constitutionem, repudiatis et antiquatis cæteris, sint approbaturi, præsertim quando apparentias cœlestes illi adeo certo et subtiliter congruere exploratum habuerint. Quod autem Martius orbis Solarem non totaliter ambiat, sed bifariam transeat, te et forte etiam alios nonnihil movet atque ancipites detinet, nihil prorsus apud me moretur scrupuli. Id enim quod hactenus Aristotelica auctoritate sic frustra persuadente creditum est, cœlum ex impervia adamantinaque constare materia, orbibusque realibus et solidis astra sibi infixa rotantibus confertum esse, caret fundamento atque ab ipsa rei veritate alienissimum est; prout ex ipsis saltem Cometis, si non aliunde etiam, sufficienter liquet. Dum enim quinos, accurata diligentia, diversis aliquot annis præteritis in altissimo æthere curriculum suum exercentes et nequaquam sublunari aëre, ut perperam tot sæculis Scholas omnes decepit ARISTOTELES, idoneis et minime fluctuantibus instrumentis observârim, atque invicta Geometriæ certitudine demonstrârim: horum tamen nullus alicuius certi orbis circumagitationem concomitabatur, sed libere in liquidissimo æthere, quo propria ferebat naturaliter indita motionis vis atque energia, undecunque tandem exorta atque agitata, movebantur: idque non perplexo, interrupto, aut tumultuario incessu, sed ordinato atque ad invicem proportionali, cæterorumque Planetarum cursui in plerisque non multum absimili, licet concitatiore nonnunquam impulsu. Fieri itaque non potest ut cœlum sit solidum atque impervium et realiter existentibus compaginetur orbibus. Alias enim Cometæ quoque in cœlo revera, quandocunque effulserint, versantes, ab eo, in quo existerent, orbe circumraperentur illique obsecundarent. Atque hæc non minima est causa, cur ascititiorum cœli Phænomenωn descriptionem peculiari opere, magno illi, quod Mundo coævorum cœli corporum gyrationes multiplices extricabit atque ob oculos ponet, præmittere satius duxerimus. Inde namque non pauca sequentibus viam sternentia atque hypotheseos nostræ fundamenta, quibus cætera omnia superstruantur, stabilientia depromenda comprobandaque veniunt. Accedit et hoc, quod refractiones Astrorum ad verticem nequaquam pertingentes, sed intra dimidium quadrantem atque adhuc declivius prorsus evanescentes evidenter testentur diaphanitatem cœlestem non versari in solida materia, longe diversa ab aëris liquida diaphanitate, adeo ut illæ, quæ fiunt in luminaribus atque stellis sub decliviori versus Horizontem situ refractiones ex solis pene vaporibus Terram, etiam serenissimo existente aëre, in propinquo ambientibus, insinuentur et originem trahant, ita vel solis opticis ratiocinijs, quæ Geometriæ validis affirmantur munimentis, Aristotelicam de cœli natura atque materia nimis diu inveteratam opinionem aperte eludentibus. Quin et id, de quo sæpedictus GELLIUS noster te commonefecit, Martem in situ acronycho terris ipso Sole reddi propiorem, a nobis iugiter et subtili indagine pervestigatum est, atque ita se habere compertum, præsertim circa finem anni 1582, quando in ♋ sublimis, ipsa quoque latitudine Borea illum plus exaltante, Soli opponebatur. Deprehendi enim tum e multiplicibus et accuratis animadversionibus in vario situ obtentis atque invicem diligenter collatis, ipsum Parallaxin admisisse Solari paululo maiorem, quod nullatenus evenire poterat, si tota eius revolutio in orbibus supra Solis Sphæram extantibus, ut fert Ptolemaica dispositio, absolveretur. Attendi etiam sæpenumero ad ipsius transitus retrogrados, quando acronychius esset, et interiectis aliquot diebus comperi eos aliquanto concitatiores reddi, quam fert Ptolemaica ratiocinatio, congruente potius hîc Copernicæa numeratione, præsertim si verioris Apogæi atque oppositionis cum Solis medio motu fiat applicatio. Atque hinc non obscure satisque certo patuit, Martem Soli aversam cæli partem perambulantem, telluri ipso plus admoveri. Unde necessario consequitur, aut Copernicæas hypotheses veras esse, aut ita cœlestium distributionem ordinandam, quemadmodum a nobis nuper constitutum est. At COPERNICI circa motum telluris triplicem, utut ingeniosam et a cœlestibus apparentijs non admodum abhorrentem speculationem, nequaquam in rei veritate constare (si quis est, qui adhuc hæsitat) suo loco et tempore a nobis irrefragabiliter, non saltem Theologice et Physice, sed etiam Mathematice convincetur: utut is se satis Mathematica Mathematicis atque ab illis irreprehensibilia proposuisse sperabat. Imo vel ipsi Cometæ, de quibus dixi (ut hoc obiter nunc quoque indicem) quatenus aliqui eorum circa oppositam Solis plagam incedebant, motum Terræ annuum a COPERNICO assertum inficiabantur; nihil enim eorum destinato cursui detraxit, nedum ut eos retroagi aut lentiore gressu tardari nobis ita aspectantibus cogeret, de quibus opportuniore loco latius agere decrevimus. Ex his itaque omnibus iam commemoratis Martiæ stellæ circuitum, licet Solarem transeat, ob cœli liquidissimam et ubique perviam substantiam orbiumque realiter existentium abrogationem et systematis Copernicæi absurditatem, non inconcinne aut citra possibilitatem a nobis ordinatum esse, extra omnem controversiam concludere datur.
VERNERI libellum de motu octavæ Sphæræ ex tua donatione nondum accepi. Existimo illum præ locorum inter nos longinqua distantia itinerumque difficultate alicubi intercidisse. Ego nihilominus pro hac quoque tua non contemnenda erga me benevolentia tibi magnas dico gratias. Et ut conscius sis, Librum illum iam dudum a D. FABRITIO Mathematico Cæsareo, intermediante D. Doctore THADDÆO HAGGECIO, etiam Mathematum insigniter gnaro, adeptus sum. Illum introspexi, disquisivi, dilui: Nam ut paucis expediam, quod res est, ternæ illæ stellæ, quibus pro fundamento cæterarum utitur, atque octavæ Sphæræ intricatas mutationes superstruere conatur, non ab illo cœlitus diligenter, uti par erat, licet is ita prætendat (quod tamen cum pace Manium viri alias eruditissimi et de re Mathematica præclare meriti dictum volo) observatæ sunt, sed potius eas ita pro lubitu effinxit atque adaptavit, ut suæ intentioni congruerent. Quod inde satis liquet, ex quo latitudines earundem ubique easdem, quas veteres præsupposuerunt, retineat, et nihilominus assumptis suis declinationibus differentias longitudinum pares cum recepta annotatione efformet. Quæ nequaquam invicem cohærere possunt. Nam nec illæ latitudines earundem stellarum, excepta sola Spica, in qua saltem unicum desideratur scrupulum, cœlitus ita se habent, nec longitudinum intervalla apparentijs congruunt. Hinc patet, quam reliqua, quæ non absque ingenij acumine atque subtilitate superædificare laborat, invalida atque ruinosa evadant. Taceo nunc quod ipsas stellas suas latitudines mutare, ad rationem alteratæ obliquitatis Eclipticæ (prout a nobis indubitate deprehensum est) nec is, nec magnus ille COPERNICUS animadverterint: multo minus, ut per hypothesin aliquam hanc divagationem tutati sint.
Intelligo te Theoricas tuas nunc publice exponere atque copiosius illustrare, quod etiam plurimum laudo. Attigisti in istis Theoricis propius scopum Copernicæum, redigendo ipsius speculationem ad formam Ptolemaicam, quam antea in Tabularum Astronomicarum e Prutenicis resolutione præstitum est, ubi nimium ab ipsius symmetria et ratione aliena admisisti, quod te ipsum iam dudum animadvertisse atque emendasse non dubito. Verum ne hîc quidem ad amussim quadrant, et Æquantum a circulari et regulari motu, qui proprium, non alienum respicit centrum, inconcinnitas parvis quibusdam circellis convenientius excusari poterat, ne sit Mathematicæ perfectioni atque regularitati offendiculo. Realitas etiam et copia tot orbium complentium et trahentium, quæ et quorsum libuerit, non est necessaria, imo prorsus supervacanea, cum ipsi cœlo nihil eiuscemodi revera competat, velut antea innuimus. Recte tamen facis, quod studiosos aliquali saltem cœlestium cognitione imbuis, et eorum ingenia ad solidiora et pleniora capessenda idonea reddis atque præparas. Est aliquid prodire tenus, si non datur ultra, ut inquiebat Poëta. Cum nostræ publicam lucem viderint hypotyposes hisque superinductæ demonstrationes et numeri, has quoque discutere, explanare atque auditoribus tuis proponere declarareque tibi liberum relinquam. Interim utere ijs, quæ in promptu sunt, et si qua, antequam nostra acceperis, intercesserit, uti fit in rebus arduis, mora, eam patienter sustine et candide interpretare. Unum vel alterum adhuc addam, postea scribendi finem faciam.
Si Eclipses aliquot, præsertim Lunares, aut etiam Solares, Romæ, Bononiæ, vel etiam in alijs celebrioribus Italiæ Civitatibus, proxime elapsis aliquot annis, diligenter, quoad temporum momenta, denotatæ sunt, effice ut, quotquot habere licuerit, mihi copia earum fiat; quo Meridianorum nostrorum differentiam, collata nostra in ijsdem animadversione, hinc certius et præcisius quam antehac factum est, discernere liceat. Eclipsis Solis ultima contigit hîc horis 6. M. 51 a media nocte elapsis quoad primum initium. Ultimus finis erat hora ad amussim existente nona M. 0, nec obtegebantur de Sole nisi quatuor digiti, tertia scilicet eius pars, cum canones in nostro climate octonos duploque maiorem Lunæ interpositionem promitterent. Desiderarem etiam scire, quid a vobis in Italia, ubi deliquium fere totale iuxta Canones esse debuit, animadversum sit. Scripsi dicto sæpe GELLIO, ut instrumentum quoddam illic meis sumptibus ad instar cuiusdam eorum, quæ hîc vidit atque tractavit, fieri procuret, quo intermediante quasdam stellas illic altius quam hîc scandentes, et nonnullas insuper hîc ob Poli magnam altitudinem non exorientes cœlitus denotet, atque unâ selectorum quorundam Italiæ oppidorum Poli sublimitates scrupolose, more mihi (uti scit) usitato, scrutetur et inquirat. Qua in parte, si is Bononiam advenerit, ipsi per loci commoditatem, atque rem omnem tuto ac certo exequendi facultatem præsto esse non graveris, te amanter rogatum volo: tum quoque si quæ alia meo nomine expedienda procurandaque in se receperit, ut etiam in ijs omnibus, quibus tuum expetit cum consilio auxilium, illi sublevantem operam non denegare velis: quod et te nequaquam facturum ex animi tui integritate et de me bene merendi cupiditate mihi ipsi polliceor.
Succurrit nunc, quod aliquando in Prolegomenis Tabularum tuarum Secundorum Mobilium legerim, te cum laudatissimæ memoriæ illo DOMINICO MARIA Ferrariense, COPERNICI Præceptore, in eadem esse sententia, quod latitudines locorum successive aliquatenus mutentur, et rationes illic ex eodem profers, quibus id persuaderi posse existimas, quas tamen ego (utriusque vestrum pace dixerim) non satis validas et ratas æstimo; quodque id nequaquam eveniat, alibi evidenter ostensurus sum. Certe sola Roma, quæ eandem ferme adhuc, ex observatione REGIOMONTANI, quam olim PLINIJ tempore, per proportionem gnomonis et umbræ facta pervestigatione (modo centri Solis, non supremæ superficiei ratio habeatur) retinet latitudinem, altitudines polares non variari comprobat. PLINIUS enim Libro secundo Naturalis Historiæ, cap. 72 refert suo tempore Æquinoctij die in Urbe Roma nonam partem Gnomonis defuisse umbræ. Erat itaque tunc iuxta Geometrica ratiocinia altitudo Solis meridiana part. 48 M. 22, idque quoad supremum eius limbum. Quare subtracta semidiametro apparenti minutorum 16, evadit altitudo centri part. 48 M. 6, Æquatoris ibidem inclinationem unâ repræsentans. Nec Refractio et Parallaxis Solaris hîc quidpiam sensibilis discriminis ingerunt, cum se invicem fere eliminent. Romæ itaque latitudo hinc provenit part. 41 M. 54. Cum hac REGIOMONTANI observationem antecedenti ævo Romæ habitam sequenti modo conferemus.
ANNO 1462 | ||||||||
IANUARIJ DIE | ||||||||
2 | 11 | |||||||
P | ′ | ″ | P | ′ | ″ | |||
Altitudo ☉ merid. | 26 | 12 | 0 | 27 | 50 | 0 | ||
Parallaxis add. | 2 | 45 | 2 | 40 | ||||
Refractio subt. | 2 | 15 | 1 | 50 | ||||
Altitudo correcta | 26 | 12 | 30 | 27 | 51 | 50 | ||
Locus Solis noster | 22 | 12 | ♑ | 0 | 21½ | ♒ | ||
Declinatio ejusdem | 21 | 40½ | M | 20 | 8 | 0 M | ||
Altitudo Æquatoris | 47 | 53 | 0 | 47 | 59 | 50 | ||
Elevatio Poli quæsita | 42 | 7 | 0 | 42 | 0 | 10 |
Cum itaque posterior observatio REGIOMONTANI, quæ priore videtur convenientior, latitudinem Romanæ Urbis circa hæc sæcula depromat 42 quam proxime graduum, et PLINIJ ævo ex umbra Gnomonis saltem 6 scrupulis pene insensibilibus minor animadversa sit, utique satis liquet eam tanto interlapso tempore nullam perceptibilem admisisse alterationem. Sic quoque Venetijs umbram æquinoctialem Gnomoni parem fuisse idem citato Capite asseverat PLINIUS. Erat itaque altitudo suprema Solis dimidij præcise quadrantis; sed habita ratione centri, part. 44 et totidem minutorum eadem cum Æquatoris altitudine. Quare Venetijs Poli sublimitas tunc evadebat P. 45. M. 16, quod in ipso Minuto cum PITTATI neoterica observatione, quam et tu approbas, consentit, indicio satis evidenti, tot interlapsis sæculis prorsus immotam permansisse Horizontis ad axem mundi inclinationem. Quin et Ancona in eodem loco a PLINIO citata, quod trigesimaquinta pars Gnomonis umbræ superfuerit, prodit eius loci latitudinem p. 44⅙, cum tamen neoterici eam part. 43⅔, non auctiorem quam olim, sed potius dimidio gradu (animadversionis proculdubio aliqua incuria) minorem constituant. Atque ex his tribus Italiæ Civitatibus suas tot sæculi latitudines invariatas conservantibus satis superque liquet, polares altitudines etiam plurimis intercidentibus annis nequaquam augeri aut ulli alterationi obnoxias esse. Nec enim 1⅙ gradus (quantam DOMINICUS MARIA admittit) discrepantia in hac ratiocinatione subterfugere potuit, cum non duplo maior inter Romam et Anconam inveniatur latitudinis differentia, quam tamen per umbræ et Gnomonis proportiones PLINIUS admodum apposite discrevit, ut his Tecmirijs, donec plura et exactura proferantur, acquiescere non sit supervacaneum. Id quod ostendere intendebamus.
Constitui Alexandriæ Poli quoque sublimitatem præcise dimetiendam curare, ob quasdam Ptolemaicas illic institutas observationes. Nam an et is illam satis scrupulose deprompserit, non absque causa ambigo: quemadmodum COPERNICUM in latitudine Fruenburgensi designanda 2¾ scrupulis defecisse iam dudum, misso illuc quodam ex meis cum proprio eodemque exacto instrumento, compertum habeo. Ubi Alexandriæ similiter facta fuerit, uti spero, inquisitio, utique Poli illic altitudinem non sensibiliter alteratam esse tot interlapsis sæculis manifestabitur, nisi quatenus in pauculis forte scrupulis ab ipso PTOLEMÆO aberratum sit. Atque hæc erit certior hunc nodum, per se tamen non adeo Gordium, resolvendi occasio. Cuperem nihilominus præstantissimi illius MARIÆ libros, si qui extant, quos nunquam vidi, aut etiam manuscripti alicubi reservantur, inspicere. Qua in parte si tu etiam nostris votis favens eaque auxiliatrice manu faveris, rem in primis gratam præstiteris, omni officiorum genere, quantum per me licet, compensandam. Plura nunc non addam, ne Epistolæ terminos nimium excedam teque diutius detineam.
Vale, vir clarissime, et me tui amantissimum, prout incepisti, constanter redamare, amicitiamque per litteras semel inchoatam ijsdem, cum aliter fieri nequeat, continuare perge. Dabunt Mercatores vestrates ad Nundinas proficiscentes in Germaniam Francofurtenses, rescribendi litterasque ad me tuto perferendi non incommodam opportunitatem. Iterum diu et fæliciter vale, et de studijs Astronomicis bene mereri non intermitte: iamque tertium et pluries vale,