TOTA hac præterlapsa æstate nihil a te literarum accepi, dilecte mi SCULTETE, sive quod nihil scripseris, ob tabellariorum penuriam, aut Bacho, cui † proces, id non admittente, sive quod literæ istæ interciderint. Quicquid id est, ego nihilo minus has ad te dare, ut[ut] pluribus alijs implicitus occupationibus, non gravabor. Expectas forte Tomum nostrum primum recentiorum cœli Phænomenorum, quem etiam iam dudum obtinuisses, si papyri impressoriæ defectus nostros conatus non retardasset. Licet enim proprium molendinum eius conficiendæ gratia hîc magnis impensis extrui curaverim, omniaque huc requisita iam parata sint, attamen chartopæo, quem in Germaniam pro coëmendis veteramentis amandâram, se subducente, feriatur opus, cum eiusmodi artificem denuo conquirere non in promptu sit. Scripsi tamen in diversa loca pro chartopæo idoneo; quo accepto, spero me hac hyeme de sufficiente papyro typographiæ meæ prospecturum, sicque tomi nostri ascititiorum cœli corporum propediem maturabuntur, ut ad perennium illorum considerationem atque in demonstrationes et numeros resolutionem propius accedere liceat. Memini, te mihi aliquando scripsisse, quod magnam farraginem observationum cœlestium, Lipsiæ aliquando compositarum, reserves; cupio igitur, ut quicquid eiusmodi in archivis tuis habes, illud depromptum atque descriptum mecum communices. Qua de re puto me tibi antea scripsisse. Nam licet non ignorem, observationes istas minime ratas esse, utpote instrumentis vel nullis vel fallacibus acceptas: tamen cum sæpenumero per lineas rectas vel alias dispositiones ad stellas fixas solo oculari intuitu facta sit collimatio, ego, qui loca fixarum stellarum ad amussim emendata habeo, aliqualem Planetarum positum hinc ratiocinabor, et multa alias in his limitabo atque concinnabo, diligenti in singulis adhibita circumspectione; quo, si non exacto, haud nimium tamen aberranti usui, sicubi opus fuerit, destinentur. Eclipses quoque amborum luminarium, inprimis vero Lunæ, sive Gorlicij sive alibi a te vel alijs fideliter observatas, aut aliunde conquisitas, nancisci desidero, quo Meridianorum præsertim differentiam hinc discernam. Si quid superesset scriptorum atque observationum RHÆTICI, id totum mihi prece et pretio comparari averem, quemadmodum et Witichiana, si quæ adhuc residua sunt. Tu in his atque alijs eiusmodi, fac, quod potes, et amici desiderijs gratificari non grave duxeris. Ego sumptus libenter rependam inveniarque vicissim gratus. Addidi his terna meæ effigiei exemplaria, iam nuper in Belgio cupro expressa, rogans, ut, si qui apud vos, aut in vi[ci]nia reperiantur excellentes Poëtæ, quales illic dari nullum est dubium, ut nervosa aliquot et arguta epigrammata in iconem hanc atque operum meorum Astronomicorum celebrationem, delectationis gratia, concinnent, efficere velis, et prima quaque opportunitate cum ceteris, de quibus dixi, huc in Daniam ad me transmittere. Præstiteris hac in parte rem gratam omnique officio vicissim compensandam. Curo id ipsum in alijs quoque regionibus fieri, ut, collatis omnibus, quæ maxime placuerint, seligam. Nam et ego canora Poësi non parum afficior, soleoque interdum a severioribus occupationibus hac me recreare. Plura nunc non addo, cum tu nihil ad ultimas meas rescripseris. Fac igitur, ut propediem aliquid a te responsi habeam, moxque copiosiora a me expectabis.