Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
TYCHO BRAHE AD THADDÆUM HAGECIUM.

QUAMVIS non ita dudum sit, quod tibi scripserim, optime et amantissime mi THADDÆE, tamen et has superaddere non gravabor; amicorum enim est sæpius se invicem, si coram non licet, saltem literis invisere. Ut vero aliquatenus cognoscas, id quod superioribus indicavi, me hortatu et suasu magnifici Domini CURTII potissimum impulsum, Astronomiæ instaurationem, quam in opus integrum et peculiare reservare constitueram, nunc Progymnasmatis quibusdam Prodromi loco in publicum emittere, en habes operum meorum, quæ typis brevi, Deo volente, absolventur, quaternionem primum, eorum contenta sua inscriptione indicantem, ex qua cætera facile ratiocinabere; hincque colliges me idipsum, quod tunc literis pollicitus sum, nunc moliri. Addidi autem eiusdem quaternionis sena exempla, ut suppeterent, quæ hincinde ad Bibliopolas tum vestrates, tum etiam in Austria, Hungaria atque Polonia degentes mitteres, si forte aliqui illic essent, qui exemplaria nonnulla horum tomorum iusto pretio obtinere sategerint. Erunt autem quatuor, et quilibet eorum iustæ magnitudinis, ad semiquinque videlicet Alphabeta in hac Regali sic dicta (uti vides) papyro excrescens, suntque plurimis schematibus et tabulis hincinde referti. Ubi a te certior factus fuero, num aliquot exemplaria cupiant, deque numero et pretio, mittam hac instante æstate, favente Numine, quotquot expetierint, præsertim quantum duos priores tomos attinet. Expecto indies Privilegium regis Hispaniarum, Cæsareano subiungendum, quod ubi nactus fuero, publicationem non diutius differam.

Carmina, quæ hîc vides, in secunda pagina, non semper id spacij replebunt, sed ubi a serenissimo Scotorum Rege et illustrissimo Principe Landgravio iuniore MAURITIO, qui ambo eximia pollent vena poëtica, quædam in operum horum commendationem concinnata, prout confido, accepero, epigrammata illa hanc paginam honoris caussa occupabunt. Secundo autem tomo genere et autoritate nobilium virorum carmina pariter præfigam. Ubi scio quæ prædictus magnificus CURTIUS in gratiam communium studiorum concinnare non degravetur (nam ut Oratorem agit eloquentem et eximium, sic a Poësi quoque illum non abhorrere existimârim) ea Producis Holsatiæ Domini HENRICI RANZOVIJ versibus iam antea obtentis (quod et is hisce studijs non parce afficiatur) præponam, reliquis clarorum et doctorum virorum lusibus metricis in frontispicia duorum postremorum tomorum reservatis. Scripsi autem ipsemet proximis diebus serenissimo Scotorum Regi IACOBO Sexto et ipsius Cancellario IOANNI METELLO hac de re carmine elegiaco, tum quoque Epigramma quoddam literis ad illustrissimum Principem MAURITIUM Landgravium iuniorem hoc nomine datis subiunxi, quorum carminum descriptum hîc addidi, si forte talibus delectaris, et si plures nosti Principes, poëseos gnaros et horum studiorum amantes, indica eorum nomina unâ cum titulis, nam et ad eos pariter carminibus scribam, carminaque in Astronomiæ commendationem, uti spero, ab ipsis impetrabo. Conducibile enim et decorum sentio, hæc studia a viris Principibus atque in fastigio humanarum dignitatum collocatis commendari atque ornari, ut eo facilius alacriusque plures ad hæc per se ob sublimitatem difficultatemque, quodque minus lucrosa sint, alias abhorrentes, ad eorum culturam invitentur. Scis enim tritum illud: Principibus placuisse viris non ultima laus est, licet ego Philosophice et penitius rem introspiciendo aliter censuerim. Nolo te nunc pluribus obtundere, nec enim dubito, quin tam his quam alijs nostris desiderijs, quantum in te est, sis sponte profuturus. Ego ad tibi pariter gratificandum offero omnem operam et studium, adeoque me ipsum totum. Vale, et magnisicentissimum Dominum CURTIUM meis verbis honorifice saluta.

Iamque iterum bene vale.