Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
NOBILISSIMO DOMINO TYCHONI BRAHE DANO, URANIEBURGI DOMINO ETC D. ET AMICO SUO OBSERVANDO. S.

NOBILISS. vir, Domine et amice observande. Uno die mensis Febr. huius anni redditæ fuerunt mihi plures literæ tuæ, atque hæ diversis temporibus scriptæ; quas cum perlegissem, nostro quoque D. CURTIO legendas dedi. Ab eo ipso die totum hoc tempus huc usque valetudine adversa transegi, initio quidem interpollatim recurrebat ingens et intolerabilis dolor ventriculi flatulentus. Postea cum diebus pluribus durasset, iterumque intermisisset aliquando dies 14, aliquando 20, tandem post gravissimum insultum erupit in Ictericiam, quæ post dies aliquot febrem continuam protulit. Hæc Ictericiæ coniuncta me afflixit per menses tres, nimirum August. Sept. et Octob. Salutis spes fuit exigua, sive quis naturam et cursum utriusque morbi, sive corpus subiectum considerasset. Medici certe male ominari consueverunt ei ægroto, quando Icterus excipit febrem. Iam vero præter ea accessit ætas senilis annorum 66. Quid igitur de recuperanda sanitate sperare potui? Interea non exhorrui mortem: imo libentissime deposuissem hoc corpusculum, si divinæ voluntati placuisset. Sum enim iam pertæsus huius ærumnosæ vitæ, video etiam patriæ nostræ magnas impendere calamitates, quarum utinam non essem spectator. Etsi autem sola Dei bonitate ex morbo difficili liberatus sum: tamen, mi TYCHO, vires mei corpusculi ita labefactatæ sunt, ut eas nunquam redituras facile intelligam. Ac futuras eas subinde languidiores, varia symptomata, quibus creberrime impetor, prænunciant. Nam et Catharri graves, et pristinus dolor ventriculi, et arenulæ, et alij dolores varij, quasi agmine facto in me irruunt, mirifice affligunt et divexant. Addo, me propemodum attingere limites Tympanitis. Sed, ut dixi, ista non expavesco, ut qui sciam Dei consilio et voluntate omnia fieri. Deo me totum commendo, eundemque oro, facere velit, ut reliquum vitæ ei soli vivam in timore, expectans cum alacritate diem discessus mei. Itaque iam omnibus alijs studijs, maiori ex parte, nuncium mitto, uni illi studio intentus, ut bene mori addiscam.

Literas, inquam, illas tuas, quas D. CURTIO me dedisse legendas dixi, morbo illo diuturno impeditus, nondum recipere potui. Hodie, qui est dies ultimus Novembris novo stylo, cum hasce postremas tuas scriptas 28 Septembris a tabellario Magdeburgensi cum scripto illo acerbo sane tui istius fastuosi, præfracti, mordacis et malesani antagonistæ accepissem, una et altera pagina perlecta, et obiter perlustrato eo scripto, altero mox die, et epistolam tuam et scriptum illud legenda dedi D. CURTIO, et profecto fuerunt ei admodum grata, quod de te iam diu ne verbum quidem. Postera die, quæ fuit 2 Decembris, ad ipsum redeo, ut eius sententiam de scripto illo audirem (nam tabellarius Magdeburgensis discessum parabat, quem noluissem vacuum meis literis redire illuc). Is primum iubet te salvere plurimum, tibique significare scriptum illud tui Scoti non inniti ullis firmis rationibus. Omnem doctrinam parallaxium suis quibusdam phantasmatibus prorsus tollere velle, hostile, non amicum scriptum esse. Itaque censere, omnino abs te refutandum esse. Dixit etiam se illud scriptum accuratius perlecturum esse. Ego quoque, dum modo firmiori sim futurus valetudine, diligenter illud perlegam, deque eo plenius cum D. CURTIO conferam. Hæc dum scribo, subijt in mentem Scotus ille, subtilis doctor dictus, quod de eo referant scriptores, fuisse a discipulis confossum stylis pugillaribus. Ego, tuum hunc antagonistam Scotum, quod admirandam et præclaram Astronomicæ doctrinæ partem de parallaxibus, suis sophismatis penitus evertere cupiat, ab omnibus studiosis Astronomiæ, Baculis Iacobæis, Gnomonibus et Circinis multo iustius illo subigendum et confodiendum esse censerem. Hoc tu solus, cui nec facultas nec voluntas deest, calamo felicissime præstare poteris. B.V. Datæ Pragæ die 2. Decemb. novo stylo, Anno D. 1592.

Privilegium Cæsareum emendatum, hodie mihi a D. CURTIO traditum, tibi mitto.

THAD.