QUAMVIS perpaucis abhinc diebus, nobilissime et amantissime Domine RANZOVI, ultimis tuis ad me datis literis nonnihil responderim: facit tamen diutina illa, quæ nobis intercedit, amicitia, tum negotium etiam quoddam postmodum interveniens, ut te alijs insuper compellare nihil addubitem; ex quo illam hanc quoque operam superioribus officijs erga me suis non invite aggregaturam, id vero, quicquid est, tua auctoritate et adiumento promptissime ac ocijssime istic expeditum iri mihi persuadeam. Commodum autem accidit, ut meus olim architectus, quem in quibusdam Astronomicis et Geometricis, dum mecum esset, instruxeram, alias suopte ingenio ad delineationes artis perspectivæ proclivem, ad me imagines quasdam calamo repræsentatas, quas frontispicio et calci meorum librorum hîc excudendorum adiungere constitui, huc ex Hallandia (ubi iam apud fratrem meum Varbergi arcis structuræ, Regis mandato, præest) transmiserit. Quas nunc ad te, mi RANZOVI, mitto, amice rogans, velis tua autoritate et iussu efficere, ut Hamburgi vel Lubecæ ab excellenti quodam artifice quam optime incidantur, mihique prima quaque occasione, quod intra sex vel septem hebdomadas fieri quam maxime cuperem, sartæ tectæ remittantur. Quicquid cœlatori pro labore pendendum sit, certior a te factus lubens solvam. Da quæso operam, ut meis hac in parte votis prompte et mature satisfiat. Præstiteris hoc nomine non solum mihi rem admodum gratam, sed et tibi ipsi studijsque communibus operam (uti spero) dignam et utilem elocaveris. Ego si qua in re tibi vicissim pro his alijsque affatim erga me exhibitis benevolentiæ officijs inservire queam, faxo ne studium et voluntatem de te pariter, quocunque modo possum, bene merendi in me unquam desideres.