MAGNIFICE et generosissime Domine CURTI, amice summopere colende, non sine grata mente et memoria vetera tua in me præstita officia etiamnum recolo et amplector, dum tua, qua plurimum vales apud augustissimam Cæsaream Maiestatem, auctoritate et consilio, amplissicum , huius Maiestatis Privilegium meis Operibus Astronomicis præfigendum mihi antea clementer impertiri procuraveris, atque gravissimam tuam de his artibus censuram ac propensissimam de ijs bene merendi voluntatem, literis tuis insignem quoque candoris et benevolentiæ erga me tuæ significationem ostendentibus affatim declarâris. Quibus pristinis in me exhibitis promeritis non parvum insuper cumulum iam nuper aggregaveris, dum recognitum hoc et quibusdam auctum Cæsareæ Maiestatis Diploma, quo omni ex parte laborum ac impensarum mearum indemnitati caveretur, gratiosissime mihi concedi et transmitti effeceris. Qua de causa et sincerum tuum erga me et hæc sublimia studia (quibus ipsemet etiam non modice afficeris, adeo ut si Reipub. administrandæ cura his altioribus cœlestium siderum contemplationibus non invideret, facile in his utilissimum quid e divite præstantis tui ingenij penu depromeres) amorem luculentius perspiciam, et me rursum debendæ gratitudinis nomine tibi in posterum arctius devinciri agnoscam. Tibi itaque, amplifice et præstantissime vir, pro tantis totiesque in me elocatis officijs gratias ago ingentes et immortales, meque tibi vicissim recipio, si quam re unquam grati erga te animi declarare indicia concedatur, perpetuo fore quam promptissimum. Cæterum ex Domini D. THADDÆI literis unâ allatis, insolens illud mei Antagonistæ scriptum ad tuas pervenisse manus cognovi. Quem quidem virum in Mathematicis apprime versatum esse non diffiteor. Verumtamen Aristotelicis Disciplinis, quibus ab ineunte ætate (prout plerisque in illa regione usu venire solet) imbutus, usqueadeo serviliter se mancipavit, ut quæ ab his vel latum ungvem dissentiant, quantumvis veriora et aliter invictis Apodixibus demonstrata agnoscere et fateri aut nolit aut nequeat. Proinde ex contentioso et arroganti hoc scripto satis perspicere potes, te nimis de eo candide antea sensisse, dum eiusmodi contradictiones ita pro summa animi tui ingenuitate excusaveris, ac si id ille eiusque similes vellent, ut simulate obiectiones quasdam speciosas proponendo pleniorem et exactiorem harum rerum doctrinam publici commodi et posterorum gratia extorquerent. Illum enim rem serio agere et pro ARISTOTELE suo tanquam pro aris et focis pugnare, hinc non obscure animadvertes. Rogo itaque T. M. ut antagonisticam hanc compilationem, utut pretiosissimis suis otijs indignam, diligentius introspicere, mecumque unâ de hac gravissimum suum communicare iudicium non dedignetur. Quamvis autem insulsæ eius argutiæ confestim a me non immerito essent redarguendæ, malo tamen Progymnasmatis Astronomicis, quibus nunc incumbo, in lucem edendis operam locare, quam id generis cavillationes inanes et sophisticas refellendo temporis iacturam facere. Ubi vero primus noster, qui de Nova Stella ubertim tractat Tomus, unâ cum subsequentibus Cometarum libris, in publicum exierit, tum demum candidi et cordati æstimatores non difficulter discernent, quam perperam et inique CRAIGUS his nostris, a Philosophia Peripateticorum dissentientibus placitis tantopere adversetur. Prodibit forte suo etiam tempore discipulorum meorum aliquis, qui eius invalidas obiectiones facile diluat. Misi autem unâ cum his ipsis Domino THADDÆO primum horum (de quibus dixi) Progymnasmatum nostrorum librum, tibi simul exhibendum, ut si quando a gravioribus Reipub. administrandæ munijs nonnihil superesset temporis, eum evolvere atque solertissimam tuam de eodem censuram literis aperire non degravarere. Quod ut facias, maiorem in modum te rogatum habeo. Sequentem Tomum, qui trium superiorum Planetarum Phænomena emendate expediet, mecum aliquantisper reservo, cum ut unam adhuc ultra res, quas in promptu habeo, acronychiam in Saturno animadversionem, ob tarditatem motus eius, qua lente peripheriam sui Eccentrici emetitur, nanciscar, tum præsertim, ut Martem, quando Soli primam decuriam Virginis obtinenti iuxta Perigæum sui Eccentrici hoc anno opponetur, sedulo observare liceat. Incidit enim tunc diversitas utriusque calculi Alphonsini et Copernicei, quæ maxima pene in eius motu contingere potest, adeo ut hæc trientem fere unius signi attingat. Quare restitutio nostra in huius Sideris apparentijs tunc maxime probabitur. Apparebit autem tunc Mars solito maior, ita ut ab imperitis pro insueto aliquo sidere reputabitur. Sed ne te Politicis rebus ob illustre quod sustines officium indesinenter occupatum, meis his literis nimium interpellem, pluribus supersedeo. Vale et amicitiam nostram semel per literas incoatam, ijsdem, siquidem aliter fieri nequit, conservare et stabilire non gravere. Quod et vicissim a me expectabis.