SED quorsum, nobilissime et amplissime vir, silentium hoc plus quam Pythagoreum? Itane crebrioribus meis ad te datis literis nihil plane responderis? Quod sive veteris tecum initæ amicitiæ oblivione sive ultroneâ scribendi intermissione acciderit: a nostra id equidem pristina, quantulacunque hæc fuerit, conversatione, meaque in te fide et expectatione alienissimum censeo. Tempus itaque est, ut vel nunc tandem per nostrates ad vos Ablegatos, tam commoda præsertim oblata occasione, quidpiam mecum literarum commutes. Scripsi autem ad te, ut et alias, superiore anno paulo ante ingruentem brumam, unâque Elegiacam quandam epistolam serenissimo Regi vestro, tua (uti desiderabam) opera meo nomine submisse offerendam, adiunxi. Quæ utrum ad te sarta tecta pervenerint, an tabellarij forte incuria interciderint, nihil interea temporis rescire potui. Mitto itaque iam aliud eiusdem carminis exemplar, maiorem in modum rogans, ut si prius illud ad ipsius Maiestatis manus non pervenerit, hoc alterum ipsius Maiestati legendum demisse exhibere, tuaque qua plurimum vales auctoritate et consilio apud ipsius Maiestatem intercedere non degravere: quo promptius hac in parte meis desiderijs benigne satisfiat. Quod si igitur regale et antiquissimum hoc studium regio suo condecorare carmine, favorabili sua erga me et sublimes has artes voluntate permota, non dedignetur: operam sane apud candidos et cordatos æstimatores inprimis laudabilem præstiterit et eximij erga hæc sacra Uranica favoris monumentum quoddam perenne iugi posteritatis memoriæ consecrandum reliquerit. Id quod serenissimam suam Maiestatem tuo præsertim sensu et consilio clementer concessuram de eadem mihi recipio et polliceor. Constitui autem Regium hoc epigramma statim in frontispicio meorum instaurandæ Astronomiæ Progymnasmatum unâ cum Landtgraviano, quod iamdudum obtinuerim, in pleniorem huius prælustris scientiæ commendationem apponere: prout harum exhibitor tibi ulterius indicare poterit. Proinde te iterum atque iterum obnixe rogatum habeo, ut quantum possis (potes autem, nec immerito, plurimum) tua opera et intercessione, quo id clementissimi beneficij mihi concedatur, et per hunc ipsum voti compos fiam, sedulo elaborare non degravere. Quin et hunc ipsum D. NICOLAUM CRAGIUM, Iuris Doctorem, et Legationis ad vos in Scotiam munus unâ cum alijs subeuntem, virum alioquin in literis præclare versatum, et tuo genio suopte (si recte iudico) non displiciturum ingenio, vel meo nomine tibi commendatum habeas.