PLURIMUM sane gavisus sum, optime mi THADDÆE, quod ex literis tuis, his ipsis diebus mihi redditis, perceperim te adhuc mediocriter bona, pro hac ætate, frui valetudine. Verebar enim ne gravissimi illi morbi, quos te diu multumque infestasse, ultimis significasti, sæviores adhuc redditi, te nimis valetudinarium lecto detinerent, vel forte humanitus tibi quid interea accidisset, præsertim ex quo meis literis præcedente anno per civem quendam Gorlicensem ad te datis nihil tanto tempore responderis. Itaque valde etiam nunc addubito, an has recte acceperis, siquidem nullam mentionem in his literis facias, vel de contentis earum vel de Tomo nostro primo Progymnasmatum Astronomicorum, quem unâ Magnifico Domino IACOBO CURTIO et tibi inspiciendum dijudicandumque misi. Imo iam bis tibi eiusdem libri exemplar communicari curavi, posterius tamen locupletius auctum et in quo pauca admodum desiderarentur, quo minus publici iuris fierent. Mirari autem satis nequeo, quod in nullis literis interea ad me datis huius rei mentionem facias, quare ad aliorum manus pervenisse hos libros et alibi detineri suspicor. Id equidem invite ferrem. Quod Astronomica studia in hoc senio apud te conticescant, quodque Chymica ob vanitatem neglexeris, recte fieri censeo, his enim nimium indulgere, est, ut plurimum, oleum et operam perdere, illis penitius tractandis valetudinis in hac ingravescente ætate afflictio non sustinet; optime igitur feceris, si supramundanis, ut te etiam facere dicis, contemplandis et valetudini curandæ solummodo intentus fueris. Privilegium Cæsareum ultimum illud et quadam in parte locupletatum Doct. SAGERUS Lubecensis iam dudum ad me misit, pro quo etiam in ultimis literis et Ampliss. D. CURTIO et tibi gratias obnixe egi, quod et nunc facio.
Cometam quendam in Iulio et Augusto superioris anni illuxisse certum quidem est ex multorum relatione, at nos eum hîc Uraniburgi, utut diligentius forte quam alij cœlestibus attendentes, non conspeximus, tum quod rarissima ijs temporibus hîc fuerit serenitas, tum quia versus Septentrionem, si quando cœlum per intervalla sudum esset, chasmata crebra viserentur, quæ Cometam istic versantem per se, uti audio, admodum tenuem existentem, facile visui subduxerunt. Invigilavimus ijsdem mensibus omni serena nocte (quæ tamen uti dictum est crebra non fuit) Martis potissimum stellæ ad acronychium situm tendentis observationibus, ut discrimen calculi Alphonsini et Copernicei, quod in ipsa oppositione 9 gradus (maiori quam unquam alias intervallo) excessit, cœlitus dirimere liceret, utque hanc acronychiam Martis observationem cæteris per plurimos antecedentes annos habitis coniungerem. Deprehensus autem est Mars (ut et hoc obiter hîc indicem) quando Soli e diametro opponebatur, numeros COPERNICI 4½ gradibus excedere, Alphonsinos vero integris quinis gradibus antevertere, quæ differentia maior quam alias in ♂, cum pernox est, obveniens propter vicinitatem Perigæi eccentrici (ut communiter loquar) contigit, illic enim error in vero Apogæi loco, qui apud COPERNICUM quinos gradus attingit, admodum fœcundus existit, ut de eccentricitate, quam is suis hypothesibus patrocinari volens nimium coarctavit, ut de alijs quæ huc requiruntur nunc non dicam. Interim vero (ut ad rem redeam) dum Martis observationi, quoties noctes defæcatæ id permiserunt, gnaviter insistentes, Cometam illum, de quo iam rumor increbuerat, uspiam videre nequivimus, utut data opera illam cœli plagam circa finem Augusti crebrius inspicientes, quemadmodum et alij, qui in vicina Haffnia aliquas noctes huic inspiciendo vigiles traduxerunt, voto suo frustrati sunt. Perscriptum nihilominus ad me est, quod studiosus quidam Danus CHRISTIERNUS IOHANNIS RIPENSIS nomine, qui antequam in Germaniam concessisset, aliquot annis in exercitijs Astronomicis hîc mihi inservierat, confecto uno vel altero ad imitationem meorum instrumentulo, eius observationi, qua licuit accuratione, incubuisse, neque tamen aliquid certi nisi bis, ob exilitatem Cometæ et serenitatis penuriam denotasse. Quicquid tamen id fuerit, is brevi e Cimbria Patria sua (nuper enim in Daniam reversus est) huc ad me veniens secum adferet. Tunc si viderim operæ pretium esse, observationes istas examinabo atque an Parallaxes inde scrutari liceat, tentabo, ut vel sic, id quod nobis invitis neglectum est, quodammodo resarciam, atque hunc Cometam quinis illis maxima diligentia a me Cœlitus denotatis atque secundo Tomo Progymnasmatum Astronomicorum descriptis adiungam, mutuando mei quondam discipuli observationes atque eas loco mearum usurpando.
Quæ cl. ille PEUCERUS tibi de hac Crinitâ per literas significavit, nihil ferme ad rem faciunt, nullas enim habet observationes, quæ locum eius apparentem prodant, nedum quæ Parallaxibus enodandis sufficiant, imo ne quidem diem rectum annotat, quo illum viderit, neque ista invicem congruunt, quod ab initio dicat, se saltem bis eum vidisse in Asterismo Ursæ maioris et postea circa finem subiungat, quod a Capellæ et Hædorum sidere non procul constiterit; hi enim duo asterismi ultra duodecimam cœli partem inter se distant. Qualis igitur quæso hæc fuerit observatio etiam ex solo visu petita? Ista igitur otiosa et mentione indigna uti fuere, ita etiam nunc sint, relinquamus.
Gaudeo et præstantissimo illi D. CURTIO communi amico nostro congratulor, quod Sextantis instrumentum ex officina Lantgraviana adeptus sit, quo siderum intercapedines infallibiliter rimari possit. Est procul dubio ad imitationem cuiusdam ex meis factum, quo per unicum observatorem distantiæ mensurantur, licet nonnihil maiori negotio quam alijs Sextantibus, qui duos requirunt collimatores, quod si sic est, habet rimulas iuxta centrum prioribus pinnacidijs parallelas et divisionem per puncta transversalia nobis usitatam, tunc quoque fulcrum, cuius beneficio in omnem planitiem versus quascunque stellas commode dirigi queat: atqui hæc VITICHIUS Lantgravio apud me visa præordinavit. Verum ipsemet Princeps loco cochleæ, qua ego in laxando vel coarctando instrumenti angulo utor (quam VITICHIUS indicare neglexerat) catenulam rotulis inhærentem addidit. Poterit D. CURTIUS periculum fieri curare, an intermediante hoc suo novitio Sextante eædem prorsus quarundam fixarum remotiones deprehendantur, quales pag. 30 et sequenti in eo fragmento Epistolarum Astronomicarum ad Lantgravium scriptarum, quod iam dudum tecum communicavi, nostris Sextantibus cœlitus designatæ, exponuntur; eas enim scio exactas esse, quibus si Curtiani Sextantis inventa ad amussim corresponderint, non potest non eius perfecte elaboratus esse, cum omne verum suo vero consonum sit. Exoptarem autem, ut Quadrantem quoque iustæ magnitudinis et e solido metallo constantem pariter divisum et pinnacidijs instructum in promptu haberet, quo per altitudines meridianas Solis et stellarum declinationes unâ cum Poli sublimitate exquisite scrutari commodum foret, quamvis et hoc eodem Sextante intra sublimitatem sexaginta graduum ad æquilibrium Horizontis sit dispositum atque in plano meridiani directo id ipsum præstare non admodum sit invium, qua de re eum admonere potes.
Gratum insuper mihi est, quod Globum magnum sexpedalem in diametro construi curet, prospiciat autem diligenter ne in rotunditate eius undiquaque procuranda plus quam existimaret difficultatis lateat, præsertim ut ea in materiâ ligneâ utut varie composita, mutationi tamen auræ suaque ipsius natura instabilitati obnoxia, diuturna et constans sit. Consultius itaque duxerim, ut Globum istum ad rotunditatem accuratam, quoad fieri potest, deductum, permittat primum unius ad minimum æstatis calorem et hiemis frigus, varia ijs intercedente auræ mutatione, experiri, donec ad consistentiam aliquam deducatur, tumque denuo globositatem eius examinet, atque ubi opus fuerit, emendari curet, postmodum, ubi sensibiliter nihil remittere et variationem nullam suscipere animadverterit, laminis orichalcicis lævigatis et subtiliter adunatis superinduci faciat, et tunc demum in rotunditatem exquisitam omni ex parte redigi, politaque superficie subdivisionibus graduum in singula minuta per puncta transversalia commoditatem præbente elaborari provideat, alias enim stellas nostras, quas circiter octingentas cap. 2 prioris Tomi in ipso minuto adeoque nonnunquam semisse unius diligentissime quo ad longum et latum cœlitus derivatas recensuimus, vix eâ quâ opus fuerit subtilitate et correspondentia Globo insigniverit. Haud ignota loquor, nam et is noster orichalcicus Globus, qui sex pedes in diametro adæquat, aliquot annorum laboriosam difficultatem obiecit, antequam ad omnimodam perfectionem perductus sit, ut de sumptibus nihil dicam, qui si numerati sigillatim essent, forte mille Ioachimicorum expensam æquarent aut superarent.
Quod tam amice atque honorifice sæpedictus D. CURTIUS me ad comitia Imperialia, quæ proxime Ratisbonæ celebrabuntur, invitat, est cur illi officiose gratias agam, et si res meæ multipliciaque, quibus occupor, negotia id ferrent, eius benevolæ petitioni equidem non [renuntiarem]. Verum cum mihi in hac insula, utut non admodum magna, maximis tamen occupationibus distento, vix tantum supersit otij et temporis, ut in vicinas Daniæ oras ad consanguineos et amicos vel etiam propriorum negotiorum causa nonnunquam excurrere liceat, si itaque tam longinquum in Germaniam iter cum iactura et dispendio rerum, quas hîc tracto et urgeo, suscipere nequeam, habebit me D. CURTIUS pro congenita sibi humanitate et iudicij dexteritate, uti spero, sufficienter excusatum. Scripsissem vero ipsemet nunc illi, si tantum superesset opportunitatis, et nuncius in vicinam Germaniam properans abitum non adeo festinaret. Quod vero nunc hac in parte prætermissum fuerit, alias oblata commodiore occasione affatim compensare non supersedebo. Resaluta itaque meo nomine Excellentissimum D. CURTIUM tui uti video meique amantissimum.