Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
PRIUILEGIUM TYCHONI BRAHÆ CONCESSUM COLDINGÆ VII MARTIJ ANNO 1594.

VNIUERSIS et singulis tenore præsentium notum facimus: Cum generosus ac fidelis nobis dilectus Tycho Brahæ de Knudtstrup ex antiqua et præclara huius regni nostri nobili Brahorum familia originem ducens post varios diuturnosque in studio Astronomico, cui inde ab ineunte ætate fuit addictissimus, exantlatos labores fructus eorundem nonnullos haud asspernendos, nunc in communem reipublicæ literariæ vtilitatem in publicum edere decreuerit: Astronomicæ videlicet instaurationis progymnasmata quædam luculenta, integro quod adornat operi præmittenda, ac vereri se nobis demisse ostenderit ne idem opus, postquam publicatum fuerit, alij temere non exiguo ipsius detrimento æmulentur, et propterea nobis quam humilime supplicauerit, vt pro solita nostra clementia indemnem ipsum præstemus. Visum est nobis pro fauore nostro erga eum singulari hoc illi diplomate nostro regio prouidere, quo serio ac seuere mandamus cautumque esse volumus, ne qui omnino in regnis ducatibus atque prouincijs nostris cuiuscunque status aut conditionis existant ullos libros ab ipso Tychone Brahæ siue proprijs siue alienis typis editos, præsertim eos, qui rem Philosophicam atque Astronomicam concernunt, vel recudere vel alibi impressos aut recusos adducere vel uenundare, siue totaliter siue partialiter, sine ipsius hæredumue eius consensu, publice uel occulte præsumant, sub pæna decem marcarum auri puri pro dimidia fisco nostro regio, reliqua uero parte ipsi Tychoni Brahæ siue eius hæredibus (præter librorum omnium amissionem, quos ipsis uel per se uel suos sibi vendicare, inque potestatem suam redigere fas esto) nulla sperata remissione applicandarum. In cuius rei ac voluntatis nostræ fidem et testimonium hoc diploma regio nostro sigillo munitum, manu propria subscripsimus ac a regni nostri senatoribus nunc præsentibus subscribendum mandauimus.