GRATISSIMÆ mihi fuere literæ tuæ, vir eruditissime, quas accepi nuper refertissimas singularis in me benevolentiæ et amoris notis. Quocirca etiam fusius respondere illis decreveram, modo Magnificus D. P. IUNIUS, uti proposuerat, in insula hac me invisisset. Sed spirante mox Austro, Helsingoræ eum paratum iam navem ascendere cursim tantum salutare licuit, ita ut hac ratione omnis mihi rescribendi oportunitas tum sublata fuerit, et ne nunc quidem ob varias occupationes aliaque impedimenta otium ullum relictum sit, ut, quantum velim, literis complectar. Nihilominus breviusculas hasce ad te dare censui, ne ad humanissimam tuam Epistolam plane obmutescere viderer. Quod vero ad negotium de Cometis attinet, mihi perinde est, sive quis in cœlo eos credat, sive in aëre versari. Sufficiet quod ex quinque huiusmodi crinitis sideribus, quæ annis aliquot proxime elapsis, arduo et indefesso labore observavi, nullum infra Lunam fuisse, quin et eorum quædam ne tantillam paralaxin, qualem Sol efficit, admisisse, ideoque ipso longe altiora et a terris remotiora extitisse invictis rationibus demonstrârim. Unde apertissime liquet omnes Aristotelicos, qui tot iam seculis contrariam tutati sunt sententiam, hac in parte plurimum aberrasse et Cometas sublunares efficiendo toto (prout dici solet) cœlo deviasse. Fratri autem tuo non invideo hunc ob autoritatem ARISTOTELIS errorem, quem cum multis alijs communem habet, miseret potius quod cum Mathematicus sit, cæteris oculatior non existat. Ad literas eius respondissem quidem, si ea quæ præ se ferunt, sincere et sine arroganti præiudicio dicta esse comperissem. Verum existimo eas Capnurania ista scoptica non multo mansuetiores, adeo ut inter alia hospitalitatem etiam meam (ne quid dicam amplius) in dubium vocare non vereatur, dum sic scribit: Cupivit vir D. legatus ut secum te inviserem, non patiuntur id amici. Si venissem, gratusne fuissem hospes? Cætera per temetipsum et pro tuâ prudentiâ atque humanitate satis intelligis. De meâ vero benevolentia erga te, cuius singularem candorem et virtutem pari doctrinâ coniuntam, cum ex præstantissimi D. PETRI IUNIJ relatione, utut inter nos breviculâ, tum ex proprijs tuis literis atque carminibus perspectam habeo, non est quod addubites, imo si quid tibi quod gratum sit per me præstari queat, invenies me quam paratissimum. Cum autem eleganti poëticâ venâ te præditum esse ex versibus eiusmodi gratia conscriptis non obscure perspexerim, Epistolam hanc Elegiacam ad imitationem Ovidianarum nupere animi causa sororis nomine a me lusam adiungere volui, ut videas me non semper sublimia et cœlestia, sed etiam terricolis, ut plurimum, usitata nonnunquam (obiter tamen) tractare.