Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
CLARISSIMO ET PRÆSTANTISSIMO VIRO D. CHRISTOPHORO ROTHMANNO, VARIA ERVDITIONE INPRIMISQVE RERUM MATHEMATICARUM INSIGNI PERITIA DECORATO, AMICO SUO PLURIMUM DILECTO. S. D.

ACCEPI tandem â te literas, eruditissime et amantissime Rothmanne, diu multumque antea desideratas: cum, quod collationes nostræ in Rebus Astronomicis interea præter solitum feriarentur; tum quod de te tuâque valetudine, et vbinam locorum hæreres (siquidem ad Principem tuum tanto tempore reversus non esses) certi aliquid cognoscere avêrem. Intelligo autem ex his ipsis, te præ nimiâ invaletudine ad ipsum Cassellas ante obitum eius non revenisse, retardante morbo, ex salium Tartareorum resolutionibus proveniente, et te toto hoc tempore, pene absque intermissione infestante. De quâ valetudinis sinistrâ affectione tibi plurimum condoleo; quodque in hac viridi adhuc ætate tam sævis morborum tormentis obnoxius sis. At cum te nonnihil iam respirasse indices, est, quod tibi congratuler; utque hæc valetudinis recuperatio quotidie incrementum sumat, constansque permaneat, exopto. Si mea Medicamenta ex officinâ nostra Pyronomica prodeuntia, nec parvo labore aut sumptu præparata, tibi in his tantis malis (modo, uti fit, aliquando recurrant) præsto esse poterint, ea lubens offero, et lubentius impertiar: quemadmodum et præsenti tibi meam in hisce operam non denegavi. Quod avtem eâ postmodum usus non es, tuâ ipsius culpâ factum est, qui me de adversâ tuâ valetudine, nec certiorem reddidisti; nec quidpiam eiuscemodi (licet discedenti ultro oblatum) â me postea per literas expetijsti. Sive igitur ipsemet huc reversus fueris, uti quodammodo in te recepisti, sive per certum et idoneum hominem hâc de re commonefeceris, invenies me ad præstandum id officij minime difficilem. Adhortaris in hisce Literis, ut Cometographica nostra Opera in publicum prodire sinam, et cur tam diu apud me delitescant, miraris; præsertim cum illa pro maiori parte diu absoluta, toties, tamque diu me evulgaturum promiserim: Eruditis etiam viris non paucis eorum copiam sibi fieri desiderantibus. Sed et non parum emolumenti ad Mathematica studia ornanda, atque ab imperitorum et calumniatorum obtrectationibus vindicanda hinc proventurum asseveras. Facit id quidem, mî ROTHMANNE, magnâ ex parte animi tui ingenuitas, et erga nos, ac communia nobis studia Amor ille sublimis, atque peculiaris favor: attamen et Veritatem hisce non modicam subesse, (si absque gloriatione et invidiâ id dicere liceret) non eo infidas. Nam quid et quantum Mathematicis exercitijs rite administratis præstari queat, necdum communiter in Scholis philosophantibus, nedum reliquo vulgo â Musis alieno, satis innotuit. Et certe Cometarum exacta dimensio, atque quo motu cieantur, quantumque â nobis absint, ingeniosa Demonstratio, ea quæ tot sæculis a Græco illo Aristotele citra ratam Apodixin prolata sunt, et in omnibus Academijs pro certis atque indubitatis assertionibus proclamata, ita infringunt, ut, quanto ignorantiæ chao Philosophiæ cultores hâc in parte involuti fuerint, nunc tandem Divinæ Matheseos Ope, apud veritatis amantes elucescat. Quod et in multis alijs abstrusis, et hactenus ignotis, vel pro compertis falso creditis rebus pariter eiusdem incomparabilis Scientiæ adminiculis fieri posse, nullum est dubium: ut de pluribus corollarijs, quæ hinc ad omnes alias Disciplinas plenius excolendas derivantur, nihil dicam. Quod autem Opus nostrum de Cometis nondum publici juris fieri permiserim, multæ, et graves me detinuerunt rationes. Præterquam enim, quod in perennium illorum, et Mundo coævorum Siderum tam Observationibus, quam eorundem in normam Cælesti harmoniæ competentem deductionibus plurimum indefesso studio aliquot iam continuis Annis sudârim; (quæ res non parum, uti scis, et temporis et laboris requirit) ut ob id alijs istis serio vacare minus fuerit commodum; Multa etiam præterea citra expectationem nostram, et omnem amolitionis providentiam, longo iam tempore inciderunt, quæ me otio frui Philosophico, et Vraniæ sacris, prout vellem, litare non permiserunt. Adeo invida est Mundi huius immundi turbulentia, contra purioris veritatis, etiam in Philosophicis et visibilibus Cæli aspectabilis rebus; nedum ut in Divinis, et invisibilibus Mundi illius Archetypi, et rationi humanæ impervestigabilibus, si quid ab ignorantiæ tenebris in apertam lucem perducatur, acquiescere possit. Accessit et hoc, quod nostri circa Cometarum, præteritis aliquot Annis conspectorum apparentias accurate disquirendas, Labores cuiusvis æstimatione maiores, plus temporis, operarum, et sumptuum requisierint, quam ingrati nonnulli homines, adeoque ex ipsis, qui Disciplinarum, et quidem Mathematicarum amorem, scientiamque haud minimam prætendunt, agnoscere potuerint. Inter quos unus præsertim est, qui non saltem nullas mihi agere gratias pro tot vigilatis noctibus, tot erogatis impensis, totque exantlatis in Demonstrationibus et Numeris, ut veritas intemerata erui posset, Laboribus, æquum censuerit; sed et oblocutionibus, perversionibus, certitudinis patefactæ impugnationibus; imô cavillis et scommatis nos impetere non erubuerit. Vt ob id Excellentissimum illum et prudentissimum virum IACOBVM MONAVIVM, honorandæ memoriæ (Nam, uti audio, ante triennium fatis concessit) non immerito ad eximium Mathematicum BARTHOLOMÆVM SCVLTETVM, cum librum nostrum de Cometâ Anni 77. eo accomodante nactus, inspexisset, in hunc modum scripsisse recorder, prout etiam in Sculteti tunc ad me datis literis annotatum reperio: O uos felices animas, quibus in domos superas scandere cura fuit, et est hodie quoque. Miratus sum magis quam intellexi tantam diligentiam D. Tychonis, quanta animaduertitur in hoc illius Opere. Fac illum horteris, ut reliquas etiam promat Operis illius partes. Etiamsi hoc sæculum nostrum non sit dignum istis tot et tantis bonis, quæ agnoscit, eâ quâ par erat gratitudine. Wratislauiæ die 17. Iunij stili ueteris Anno 1588. Hæc optimus ille vir, pro eo, quo excelluit, iudicij acumine, ac in Rebus, tâm Philosophicis, quam Politicis prudentiâ, et protulit, et quasi præsagire visus est. Is vero, qui præ cæteris, nostrum in Re Cometica studium elevare, et oppugnare attentavit, Scotus quidam natione fuit, Medicinæ Galenicæ Doctor, et Aristoteleæ Philosophiæ supra modum addictus. Quem hîc nominare nolo, eius honori parcens. Vult quidem is genere Nobilis haberi, uti de se ipso nonnullibi insinuat: sed tamen dicto Philosopho Ethnico nimis serviliter, potiore sui parte, hoc est, genio et ingenio, in hoc præsertim de Cometis negotio, mancipatus. Cum ille ex intercessione cuiusdam sui conterranei me hîc invisentis librum nostrum secundum de Ætherei Mundi phænomênis, qui de Cometâ illo ingenti Anni 77. affatim tractat, statim, atque Typis absolutus erat, accepisset, scriptis ad me literis, assertiones nostras isthic comprehensas, præsertim, quod Cometam illum in Æthereâ Mundi Regione, et nequaquam Elementari (contra quam docuit Aristoteles) cursum suum absolvisse ostenderim, in dubium vocare, et quantum in ipso erat, labefactare conatus est. Existimabam certe ab initio, hominem amice et candide, veritatis penitius manifestandæ gratiâ id ipsum agere. Quod et multi alij, non ineruditi viri mecum opinati sunt: Inter quos erat Magnificus ille IACOBVS CVRTIVS, Imperij Procancellarius, qui, missis ad me literis, eos, qui nostræ hac in parte assertioni contradicerent, id serio non agere; sed saltem, ut plura his similia expiscarentur, bonâ intentione moliri existimabat. Et erat is sane non saltem in Politicis, sed in Mathematicis quoque Rebus vir perspicaci ingenio, et acri simul iudicio præditus: ut de Clarissimo illo Doctore THADDÆO HAGGECCIO, et alijs idem sentientibus nihil addam. Ex quo itaque animadverti esse, qui de assertionibus nostris in prædicto libro propositis hæsitationem movêre præsumerent, adeo, ut ijs contradicere non dubitarent: Eos quidem, qui in Aristoteleâ schola educati, ex ipsius saltem authoritate, et dudum receptâ opinione, Cometas necessario in Aëre generari, inferebant, nullâ tamen ratione Geometrica vel saltem huius prætextu, rem ita se habêre probantes, refutatione indignos censui: Cum ab authoritate humanâ diducta argumentatio omnium sit infirmissima, et ob id postremo loco merito reponenda. At Scoto huic; cum non solum Aristotelëam authoritatem (licet et hanc plus iusto extulerit) multum contra nos venditârit; sed etiam Geometricum nescio quid, pro suâ opinione stabiliendâ prætexuerit, ipsi soli modeste obviandum censui; partim, ut eius obiectiones, quæ speciem quandam veri præ se ferebant, et incautos facile in devia abripere poterant, diluerem, partim ut nonnulla in eodem secundo Tomo contenta plenius et dilucidius explicarem, atque de Re Cometicâ generaliore quodam modo nonnulla uterius consignarem: sperans, me ipsi et alijs veritatis hâc in parte scrutatoribus, rem haud ingratam sic præstiturum. Quare conscriptâ inter alias occupationes extemporaneâ quadam Apologia, eam in Scotiam ad Antagonistam nostrum actutum transmisi, eandemque cum quibusdam alijs in Germaniâ Eruditis Viris, qui has res intelligerent, communicavi, ut eorum censuras pariter exquirerem. In quâ certe Apologia, me modestiæ limites uspiam transgressum, aut quid citra rem protulisse, mihi ipsi non sum conscius. An vero aliquo affectu (uti nonnunquam fit humanitus) hîc aberrem, dijudicent alij, qui verum â falso sine omni præiudicio discernere, et nôrunt, et volunt. At quomodo Philosophus iste Aristotelicus nostram hanc candidam, et ipsi (uti sperabam) acceptam futuram intentionem, exceperit, dici vix potest. Postquam enim usque in tertium Annum hanc amicam Apologiam secum retinuisset, nihilque responsi tanto tempore perscripsisset, eum vel nostris dilutionibus acquievisse, et in has transivisse partes, existimabam; vel, quod contradictiones non facile ulterius occurrerent, continuisse. Tandem vero, rupto illo alto silentio, scriptum quoddam Antilogeticum, paulo virulentiore et mordaciore (uti videtur) animo, quam prius per literas egerat, in nos vibravit; in quo scommatis, dicterijs, cavillis, distractionibus et perversionibus multifariam ludit et illudit, ut veritatem â nobis assertam eludat: Nec tam Scotice, quam scoptice agit. Cum multis enim ê Scotiâ oriundis, nos hîc subinde invisentibus, tam Doctrinâ quam Genere claris mihi res fuit, in quibus eximium candorem, pari humanitate coniunctum animadverti; quibus etiam ingenij et iudicij acumen singulare non defuit. At, qui tam ingrato et averso animo, tamque petutanti linguâ, me meaque incesseret, hactenus sensi neminem. Quin et quidam ex ipsius proprijs conterraneis, hoc eius inverecundum factum aperte detestati sunt; quodque sic ipsorum Gentem, exterorum et saniorum hominum iudicijs obnoxiam redderet, ex quo solus talia attentare, reique ita demonstratæ, ut omnibus approbaretur, etiam ijs, qui antea contrarium sentiebant, et in publicum promulgârant, nihilominus arroganti ausu contradicere non erubuerit, conquesti sunt. Et sane, si id quod verum est, pro me ipso dicere liceat, non immerito hoc protulerunt. Nam cum alij in Mathematicis non minus excellentes viri, quam iste Antagonista (cui in hisce disciplinis scientiam non derogo, modo eâ recte uti vellet) qui Cometam illum sublunarem fuisse, et Parallaxin quinque circiter Graduum admisisse, scriptis suis in publicum editis iam antea pronunciassent, accepto hoc nostro libro, et re melius perspectâ, non saltem, se aberrasse, ingenue fassi sint; sed et, quod certiora monstrârim, mihi non modice gratias egerint: Hic solus, licet ipsemet nihil in eodem Cometa, quod alicuius momenti foret, expertus esset, tamen nostras laboriosas vigilias et summam circa hæc diligentiam extenuare, et quantum in ipso erat, irrita reddere nitebatur: adeo, ut aliorum quoque data et pronunciata, quæ ipsimet authores tandem, re melius intellectâ aversati sunt, et retractârunt, in manus resumserit, et ijs, cum ipsemet nulla habuerit, contra nos usus, vel potius abusus fuerit. Vt autem aliquâ ex parte cognoscas, optime ROTHMANNE, quantâ is non saltem me; sed et ipsam veritatem, quam penitius pro virili inquirere sategimus, iniuriâ afficere, quamque scoptice mea incessere sibi arrogârit, percurram breviter Invectivæ eius (sic enim potius quam moderata aliqua Apologia nominari meretur) præcipuos quosdam locos: solidiorem et specialem eius replicationem, una cum conuenienti refutatione alicui ex nostris Amicis, aut etiam Discipulis harum rerum gnaris, suo tempore exequendam commendans. Titulum fecit huic stomachoso et insolenti scripto: Capnuraniæ restinctio, seu Cometarum in Æthera sublimationis refutatio. Cum tamen ego nusquam, Cometas, licet reverâ Ætherei sint, ex fumositatibus constare asseruerim; sed potius e cælesti materiâ: prout istum liber noster secundus, quem impugnat, admonêre potuit; qui sic habet pag. 254. Ego materiam omnium Cometarum prorsus cœlestem esse iudico, siquidem etiam omnes in ipso cælo generentur. At de fumis, quos ille vendit, nihil. Tu quidem mî ROTHMANNE, aliquando fuisti in eâ sententiâ, quod fumositates Terrestres Cælum (siquidem illud tuâ et IOHANNIS PENÆ Galli opinione planê aërium esset) subintrare possent, et materiam isthîc Cometis præbêre: Quod tamen ego improbavi, et tute ex viâ lacteâ aliter postea edoctus, id ipsum revocasti: uti ex Epistolis inter nos communicatis videre licet. Subiungit deinde in eadem inscriptione, quod ea, quæ pro asserendo Cælesti Cometarum situ, et Apologiâ meâ adfero, ab ipso infirmentur omnia: ubi sibi ipsi non constare in hoc ipso frontispicio videtur; dum nunc me pro Æthereis phænomênis, prius pro cælestibus fumis Cometas habere insimulat: Et non decimam partem eorum, quæ libro secundo, atque in Apologiâ, pro asserendo Cometarum Æthereo situ adduximus, vel supremis labris attigit; nedum, ut ea omnia (uti nimis arroganter iactitat) infirmârit. Imô ea ipsa, quæ carpit, ne conquassat quidem, nedum, ut labefactet vel destruat. Deinde in ipso scripto statim meorum Instrumentorum observationes præ veterum diutino consensu elevat: quod, quam recte faciat, tute (qui nostra spectasti, et eorum usum hancque tractationem penitius intelligis) dijudicare potes. Postea totus ferme, vel scommaticus est, vel contra nos iniuriosus, nostra distrahens aut pervertens, neque, uti decuit, recte accommodans. Et, ut paucis dicam, ea vel omnimode non intelligit, vel intelligere non vult. Ait, se ab initio non putasse, me serio sic de Cometis sensisse; sed Paradoxa disserendi caussâ struxisse: Cum tamen liber noster secundus satis ostendat, me non iocose in his ludere, tot eâ de caussâ exantlatis et Obseruationum et Demonstrationum, tum quoque Numerorum laboribus, quos facilius est carpere, quam imitari. Ait etiam, se nequaquam ita mecum egisse, ut de veritate sententiæ suæ quicquam dubitaret: Forte, quia extra aliorum hominum sortem positus, ne dubitare quidem, nedum errare potuerit; utpote in Aristotelem credens, qui apud istos est, ἀυτὸς ἔφα. Dicit quoque, me alios ignaros et erroribus mancipatos criminari; et addit scoptice: Bona verba, quæso! Cum ego tam rigide nuspiam locutus sim; sed saltem eos, qui Aristoteli nimium cum quodam præiudicio mancipati sunt, modeste notarim, et errores eorundem ostenderim. Desiderat quoque in nobis Mathematicas Demonstrationes; et nonnullibi postea; me solum affirmare quidlibet, et citra necessariam et Geometricam inductionem, mihi et meis Instrumentis fidem adhiberi velle, impudenter insimulare audet. Quam enim falsa hæc sint, tu, et alij eximij Mathematici, qui nostra legerunt, et Demonstrationum invictarum non parvam copiam perspexerunt, testari potestis. Rem insuper hanc de Cometis, tam levem esse censet, ut multis non opus habeat disquisitionibus. Scilicet, quicquid olim ebuccinavit Aristoteles, nulli amplius difficultati obnoxium est. Me veritatem nondum perspicere, et cum detrimento Astronomiæ hîc errare, audacter magis, quam vere iudicat, vel potius præiudicat. Quod te rectius intelligere haud ignoro. Vocat, quæ in Apologia nostra scripsimus, πολυροτορέιαν quandam, ad quam respondêre non vult. Atqui sub hoc prætextu multa sicco pede præterit, quæ convellere non sustinet. Obijcit, quod caudatas Cælo Stellas, mira monstra, intruserim: Cum tamen Antiquitas, rotunda saltem isthîc esse corpora docuerit. At ego ipsum Cometæ corpus per se rotundum esse, nec caudam adhærentem de ipsius substantiâ; sed per accidens, Opticâ ratione fieri asseveravi. Vt et hæc monstrosa potius sit calumnia. Mox, quod Cælestes circuitus, et Numeros ex Hypothesi diductos Cometæ illi attribuam, quodque id imitatione MÆSTHLINI et CORNELII GEMMÆ faciam, inverecunde exprobrat. Cum potius noster in his conatus, apud candida, et discreta ingenia gratiam merêri debuisset. Et tantum abest, ut ego â MÆSTHLINO vel GEMMA illa mea extruxerim; ut potius in illorum scripta validius, quam hic ZOILVS facit; sed tamen candide, et bonâ intentione animadverterim. Et testari posset, si adhuc viveret WITICHIVS, quod nostras de Cometâ illo conceptiones hîc conscripseramus, antequâm MÆSTHLINI, vel CORNELII huius libelli mihi satis innotuissent: Adeo, ut cum WITICHIVS antea, Cometas omnino sublunares esse, et MÆSTHLINVM, atque alios in Germaniâ, qui contrarium asserverunt, hallucinatos fuisse, credidisset, ex meis solummodo Observationibus, et Demonstrationibus convictus, sententiam mutârit: Qvod et in Germaniam rediens, apud multos fassus est; quorum aliqui, et quidam Scotus, huius conterraneus, mihi id ipsum retulerunt. Postea, quod Arcum circuli maximi Cometæ motui attribuerim, et quia illum in omni situ perpetuo observârit, inde probârim, sublunarem non fuisse, prolixe cavillari, et varie vertere, atque invertere; imô etiam Dialectice transformare, forte ut Organicum se probet, non intermittit. Vim tamen Demonstrationis vel non perspicit, vel suis sophismatis obscurat. Vtque exemplum det, quomodo Arcus circuli maximi sub Lunâ non minus quam in altissimo Æthere designari queat; Tale ludicrum et futile ê suo versuto cerebello promit: Edinburgo recta Vranoburgum proficiscamur, toto cursu uerticibus nostris in octauo orbe maximi Circuli tramitem tenebimus: et sic maris superficiem sulcantes Vranoburgum ueniemus, in Vranô non erimus. Egregia scilicet similitudo, quæ non uno vel altero, sed omnibus quatuor pedibus claudicat! quam cachinnis excipiendam, vel potius exsibilandam, quam seriâ aliquâ responsione dignandam, tute et alij harum Rerum gnari sufficienter intelligitis: cum etiam per se intentioni nostræ nihil officiat. Postea speciosa quadam et fucatâ Demonstratione ostendere nititur, posse Cometas, seu, (uti scoptice loquitur) Pseudoplanetas meos, Circulum describere maximum, et nihilominus in Aëre longe infra Lunam versari; ita ut Parallaxin quinque Graduum admittant. Idque potissimum ex motu eius proprio, qui Parallaxin exhaurit, inferre laborat. At frustra hîc laborat Pseudophilosophus iste, etiamsi millies in Aristotelem iurasset. Nos enim motum proprium Cometæ ab ea variatione, quam Parallaxis in diversis Altitudinibus illi insinuare poterat, tali solertiâ discrevimus, ut neutrum alteri obstaculo esse potuerit, quo minus hinc veritatis inquisitio rite procederet: quantum quidem opus esset, inque sensus caderet. Nec tantus erat Cometæ Anni 77. motus proprius, in Ortum et non nihil Aquilonem nitens, ut Parallaxin eam, quæ vel in concavo Lunaris Sphæræ contingeret, absorbere potuerit; nedum si ea quinque fuisset Graduum; quando per Parallaxin motus Accidentarius, ê superficie saltem Terræ apparens, intra duas vel tres horas tantus evaderet, ut Cometæ motum proprium anticiparet, eumque retrogradum videri faceret; quod tamen nunquam contigit: Prout hæc liquido â nobis demonstrata sunt. Quæ omnia sicco pede transit, nec devia, in quæ delabitur, animadvertere vult hic subtilis Aristotelis discipulus. Sed hæc alibi forte ex ipsius palliatâ Demonstratione, vel alia plenius refutabuntur. Et licet verum sit, phænomena illa, quæ adeo propinqua nobis sunt, ut semidiameter Terræ ad distantiam eam comparata sensibilis evadat, triplici involui motui, utpote universali illi, proprio, et ei, qui per accidens e Parallaxi contingit: tamen hæc ita separare, ut unum alteri non officiat; sed potius pandat, circumspecti est Mathematici; nec, adhibita peculiari diligentia id ita impossibile est, ut frustra incautis persuadere conatur hic Aristoteleus. Nam et id, cum in dicto Cometa, tum in reliquis sequentibus sufficienter præstitimus; contra garriat iste, quantum volet. Dijudices tu et alij, hæc penitius, et sine præiudicio æstimantes. Imô et is, an id in Luna fieri possit, dubitat; si præsupponatur, eius verum ignorari motum, ut Parallaxis nihilominus extricetur: meque, ut id præstem, provocat. At ego huic stupiditati ne respondendum quidem duco: cum aliquis ex Tyronibus meis, qui Cælestia, non saltem in libris, sed in ipso Cælo per experientiam tractare assuevit, hunc nodum haud difficulter resolverit: quod et sæpissime factum est. Quid dicet ille de quarta adhuc quadam illi ignota loci apparentis divagatione, quæ ex refractionibus Optice suggeritur, idque non saltem in Cometis et Luna; sed et omnibus alijs Cælestibus corporibus, quando potissimum versus Horizontem inclinant: Idque sensibiliter magis atque magis infra vicesimum Altitudinis Gradum, donec in ipso Horizonte maxima evadit: Quemadmodum hæc tibi, mi ROTHMANNE, ex Instrumentis Landtgravianis satis perspecta sunt: quæ tamen Aristotelico huic ne semel in mentem venerunt. Et licet hæc refractionum divaricatio longe difficilius cognitioni certæ pateat, quam reliquæ tres motuum commixtiones, et ab invicem separationes: tamen et hunc exploratum habere, et quantum reliquis addat, vel auferat, dispicere diutina nos docuit experimentatio, varie petita et comprobata: Tantum abest, ut reliquas illas variationes, minus negotij facessentes, convenienter extricare non sustineamus. Forsan is, quæ sibi, et sui similibus, Astronomiam in chartis et speculationibus vanis solummodo excercentibus impossibilia videntur, alijs quoque, solide, et vere eam tractantibus, et Cælitus per ratam experientiam (uti par est) deducentibus, minime pervia censet. Quin et in ijs, quas hisce postmodum innectit, argumentationibus, non considerat, in diversis Altitudinibus eundem nihilominus tramitem Circuli maximi Cometam Anni 77. ad amussim observasse: quod fieri nequaquam poterat, si is admodum sensibili Parallaxi fuisset obnoxius, vel Luna inferior. Nec est iustus contradictioni locus, etiamsi rumperentur omnes Aristotelici Capnocometistæ. Mox suo more scommatis ludere pergit; meque Cometas animalia Logica statuere; imô et Logice de his disserere ait: et prædicabilium authorem huc Ironice convocare, ne nihil dicat, pudore non afficitur. Si e veriore illa Platonicorum Philosophia potius, quam eius, qui hinc apostatam egit, Stagiritæ, plausibilibus coniecturis, instructus fuisset; utique et quæ dixeram, et quod non adeo absona, uti putat, dixeram, rectius percepisset, et mihi loco subsanniorum gratias forte egisset. Vt vero demonstrative proponat, vel, (quod verius est) imponat, qua ratione Arcum Circuli maximi designare queant, etiam in Aëre sublunari versantes, utque id ex materiæ vi fieri persuadeat, in varias se, ad instar Promethei, vertit formas, et negotium hoc plus intricat, quam extricat. Cumque aliæ motionum leges non sufficiant, Helicas impervestigabiles et fictitias in auxilium advocat, et quidvis hîc fingit atque refingit, ut Cometas cogat tales ire vias, quales Natura ipsis non attribuit, neque ulla experientia, in quoquam id fieri, Cælitus deprehendit. Quin nec materiæ igneæ, et inflammatæ, qualem esse vult ipsius præceptor Aristoteles, talis circumrotatio ordinariâ lege certos modos et metas observans, competit, ita ut diutino tempore perseverare queat. Si ita pro libitu Cometis motus quosvis (ut phantastica aliqua assumptio, â veritate alienissima salvari queat) affingere liceret; utique et aves in aëre aliter volare, quam fert Naturalis et voluntarius impetus, docebimus: et cur sic, atque non aliter volitent, leges illis præscribemus, Helices compositas, flexas, atque reflexas, adscendentes et descendentes, et quorsumcunque libuerit, inclinatas affingemus: Et tamen aves avolabunt quo voluerint, nostramque speculationem eludent. Sed istæ absurditates, quæ imperitis fucum faciunt, alias ulterius enucleabuntur. Porro, ut adhuc magis se Dialecticum probet, mea Sophistice nectit, et solvit; prout futilis ipsius potius, quam subtilis arguties suadet; et male meas inductiones accommodat. Ac ne sui dissimilis videatur, nostrum in Triangulorum per Numeros resolutorum laborem, haud exiguum illum aut contemnendum, præsumptuoso quodam scommate excipit, dicens; Ad hanc inanitatem stomachum suum iamdudum nauseasse. O delicatulum stomachum Helleboro curandum, ut hinc omnis insipida nauseæ materia eximi possit, unaque κάπνἐγκέφαλος eius curari. Nec etiam, quod Cometam suo ductu eandem perpetuo ad Ecclipticam inclinationem retinuisse ex Observationibus per totam eius durationem liquido demonstrârim, inculpatum relinquit; paucula quædam Minuta, quæ duodecimam Gradus partem nuspiam excesserunt, tacite obijciens: Cum veteres Astronomi intra sextam Gradus partem Mundi coæva Sidera designare contenti fuerint. Et certe trium vel quatuor Minutorum in Anguli istius, de quo diximus, variatione, nec per se satis sensibilis est differentia, nec quidpiam momenti inducit. MÆSTHLINVM quoque, quem meum per contemptum vocat Parochum, licet eum nunquam viderim, et nullam, ne quidem per literas cum eo notitiam contraxerim, ridet, ob eius per filum factas Animadversiones, quibus tamen Doctor hic GALENICVS meliores non attulit. Et corollarem ipsius in hypothesi assumptionem subsannit: Quam licet non tutamur; attamen aliorum ingeniosa inventa adeo licentiose carpere, et nihil quod melius sit, edocere, non est moderati et prudentis ingenij. Nec etiam nostras Observationes, Instrumentis infallibilibus (prout tu, qui ea spectasti, eorumque consentientem certitudinem expertus es, facile testabere) in dubium vocare erubescit. Imô hanc præfractam audaciam insolenter iactitat, et exprobrat his verbis: Hîc obstupesces Obseruationes tuas in dubium uocari, quas infallibiles uis esse, et pro certissimis principijs habendas. Atqui ego non ob id obstupesco, quod is tam stupidus atque inverecundus sit, ut de re ignotâ iudicium ferre præsumat; et ab ijs, tanquam Noctua â Solis claritate abhorreat. Habet multos alios in hâc Mundanâ scænâ sibi similes, qui, ad veritatis lumen caligantes, eique obstrepentes, mendacijs potius fidem præbeant. Vt vero aliquid adferat, quo meam in Observationibus præstandis diligentiam suspectam reddat; id quod in Apologiâ, atque alibi monueram, ex Altitudinibus Solis, vel stellarum exactissima temporum momenta non satis constare posse; tam insipide et lusorie cavillatur, ut pudeat referre. Hîcque ostendit, quam subtilis et diligens sit Astrorum scrutator; cum aliorum circumspectas in his Animadversiones ne intelligere quidem possit, et veritatis in his penetralia agnoscere; nedum, ut grato animo accipiat. Loca stellarum â me restituta incerta esse, ignoranter occinit, nisi alij idem senserint; utpote ab aliorum authoritate suo more dependens. Solis quoque cursum â me restitui in novâ quâdam Mundi reformatione, insulse ridet: eam mihi pro restituto Solis curriculo, unde cæteri Astrorum motus dependent, ex humanitate suâ Philosophicâ, referens gratiam. Refractionem quoque, et tarditatem mutationis Altitudinis circa Meridianum, eiusque in alijs, quoad Æquatoris æqualem circuitum, disparitatem, nulla esse, præ nimiâ ignorantiâ effutit. Vtque meam rationem nulli ambiguitati obnoxiam, quâ per Æquatorem Mechanicum, Cælesti Analogum, Tempora exactius, et certius, quâm ex Altitudinibus stellarum rimari docui, suspectam et dubiam reddat, audi quæso, quibus temerarijs verbis, quantâque imperitiâ de his blateret: Sed quæso, quam tu sequeris? Æquatorem nobis profers Mechanicum, siue conuolubilem, siue fixum, Æquatori in suo situ Analogum, et columnis lapideis seu ferreis innitentem. His dictis, quæris, an dubitem, te posse minimas Temporum particulas præcise reperire? Oedipum agere non soleo: Cur reliqua supprimis? cur totam rationem non profers, quam pro certissimâ iactas, ut quid ueri habeat, sciatur? Tuus fixus Æquator quî numerum reuolutionis Æquatoris, quo definitur tempus, exhibebit, nisi â Tetrapode suo dimoueatur? Mobilis, quo mouente, ad eundem Analogice circumagetur? Si Logicon dederis, quî intelliget, se ad analogiam Cælestem mouere? Si alogon, siue pondere, siue aliâ ui agat, in eo anomaliam â Cælesti analogiâ discrepantem facile demonstrabo. Sic bonus ille vir de meis Instrumentis, et observandi rationibus sibi imperspectis censuram ridiculam profert: ut quemadmodum Maro de Sinone aiebat; Ex uno disce omnes, sc. Græcos, sic etiam ex hisce prolatis, qualia, et quanti cætera sint, facile queas æstimare. Potuisset utique ille â suis conterraneis, me crebro hîc invisentibus iam antea cognovisse, utrum Instrumenta mea Logica, seu ratione prædita essent, nec ne, vel an alias Mechanice ita elaborata, ut ratiocinationi nostræ commode, et sine obstaculis satisfaciant: Ne is ita sine ratione insanire videretur; et in ipso λόγω alogum se esse proderet. Deinceps, quia in Distantijs capiendis, horologijs Minuta ostendentibus contentus sim (ita tamen, ut ea subinde per Stellarum, vel Solis â Meridiano, Æquatorias distantias, si quid minutuli vitij contraxerint, rectificentur) cavillatur, me aliorum ex horologijs desumpta tempora reijcere; et tamen ipsummet huc confugere: Imô me Temporum portiunculas adverbialiter, nequaquam Mathematice depromere, obijcit; eo, quod in recensendis distantijs Cometæ Anni 77. a certis fixis non ipsissima horarum momenta ubique apponam; sed dicam aliquando; circa id tempus, vel paulo post, et similiter. O subtilis vitilitigator, et momentorum Temporis inanis scrutator! Inspice tu, mî ROTHMANNE, primum caput eius libri de Cometâ illo tibi transmissi, et videbis, me satis præcise horarum in particulis discrimina isthic annotasse, quantum in Distantijs rimandis opus fuit: adeo ut si maiorem scrupulositatem adhibuissem, prudentibus scrupulum potius movêre potuissem; An non ista subtilitas futilitas potius quædam esset, et supervacanea affectatio? Cum enim intercapedines Cometæ â Stellis sedulo capiebantur, id bis vel ter tentandum erat, ut in ipso Minuto convenirent. Quod sane vix intra sextam vel octavam horæ partem commode præstatur. Sufficiebat itaque aliquotam horæ partem intermediæ Observationi quam proximam assignare: ita tamen, ut nusquam sextantis unius horæ committatur divagatio. Neque enim Cometæ motus intra sextam horæ portionem sensibiliter alterabatur, ut ob id subtiliore indagine, quam â nobis præstitum est, momenta illa, quoad distantias assignare, plane otiosum fuisset. Vt hîc nodum in scirpo quærere, quod et plerunque alias facit, contradictor hic videatur. At ubi ex Azimuthis et Altitudinibus Cometæ Parallaxes inquiro, isthic non saltem scrupula prima; sed et eorum aliquotam partem in secundis annotare non intermisi: Quoniam hoc in loco tantâ præcisione necessario opus est: nequaquâm autem in distantijs. Et quod in alijs reprehendi, quod horologijs erronee, et nimis lato modo uterentur, circa hanc ipsam Pragmatiam id fiebat; non autem, quoad distantiarum designationem: quam si vel in quartâ unius horæ parte rite annotassent, utique ijs, licet generalis esset indicatio, condonassem. Vide itaque quam candide, et sincere hic mecum agat ille Aristotelicus, dum nostra alio, et in diversa trahit, ac male accommodat, atque subtilitatem, ubi non opus est, quærit; convenienti autem loco indicatam et inventam respuit: Qui mos est eorum, qui præoccupato animo veritatem eludere, et captiuam tenere conantur. Sic quoque quod in locorum Cometæ per Triangulos examinatione nonnunquam 2. vel 3. Minutor. discrepantia incidit, me eius tramitem non rite designasse arguit: Arguta sane vanitate: vt qui potius tam propinquam coincidentiam admirari debuisset, quam id, quod vix in sensus cadit, nec alicuius est apud candidos et intelligentes æstimatores ponderis, nimis rigide exaggerare. Præterea infert, quod non ex Distantijs; sed saltem Altitudinibus atque Azimuthis Cometæ Parallaxis indaganda fuisset: quorum tamen nos utrunque præstitimus. At vel ipso inscio ac cæcutiente, ratio per distantias debito modo applicata certior est eâ, quæ ex Altitudinibus et Azimuthis, in quibus vix sensibilis error admodum fœcundus euadit, capitur: prout hæc tibi, qui ea tractasti, satis comperta sunt; quique quam facile in Altitudinibus et Azimuthis aberretur, in distantijs vero non item, exploratum habes. Sed hic Chartaceus Astronomus loquitur de his atque similibus ferme ubique tanquam cœcus de coloribus: et tamen sibi ac suis sic admodum placet: Tandemque concludit, Observatis meis non esse fidendum. Atqui vel hâc solâ negativâ poterat ad omnia pro sua perfricta inverecundia respondere: sicque dignus redargutione non censeretur: Siquidem contra principia negantem non est disputandum. Observata enim hîc pro principijs habentur: quæ temere inficiari cuivis licet: At non id ita esse, æque cito â quovis probatur. Quid si nos putidissimam calumniam, et inverecundam hanc esse præsumptionem responderemus? Vtri nostrum credendum? an mihi, qui in tot aliorum Siderum, adeoque mille fixarum exactissimis denotationibus, maiori præcisione, quam ab ullo veterum aut recentiorum (absit gloria dicto) observationes quam plurimas, continuis iâm aliquot Annis perfecerim; atque eas veritati exacte correspondere demonstrârim: (pro me Cælo adhuc toto loquente ac testimonium ferente) An vero illi, qui talia eâ, quâ opus est, accuratione tractare, nunquam didicit, nec ullum eius specimen hactenus protulit? Imô etiam si quam maxime vellet, id (uti sibi persuadet) minime obvium esset; et uti bellum dulce est inexpertis; sic et Astrorum observatio facilis videtur inexercitato. Verum is ex levitate quâdam de nostris nunquam visis aut intellectis sibi censuram inanem, et flocci faciendam arrogat. Deinde, me WITICHIVM, beatâ requie fruentem, indecenter et immerito excipere calumniatur. At ego Doctissimum illum in Mathematicis WITICHIVM nec vivum nec defunctum suis privavi honoribus; sed lapsus, quibus interdum in hisce studijs Cælitus exequendis, (siquidem ijs non assveverat) nonnunquam, veritatis patefaciendæ caussâ modeste indicavi. Quod et illi hîc præsenti sæpius feci: Nec id ei, ut huic imbelli eius propugnatori, ingratum erat. Vbi laude dignus erat WITICHIVS, videlicet in Geometricis, et compendijs quibusdam Triangulorum, laudavi, neque quidpiam ipsi unquam immerito detraxi. Verum quæ non solum de hoc; sed et summo illo viro ANDREA DVDITHIO nimis audacter garrit, nolo replicare. Ipsa Epistola DVDITHII, præfixa libello THADDÆI de Cometâ Anni 90. satis superque ostendit, quam falso ista proferantur. Mox in Optimum illum virum MICHAELEM MÆSTHLINVM pro suâ temerariâ licentiâ debacchatur; et quæ ego de Observatione per filum illi usitatâ, cum alia ad manus non haberet Instrumenta, vere admonui, tum quoque, quæ de Instrumentorum vulgariter obrepentibus dubijs indicavi, ille in alium sensum pervertendo et distrahendo, suo more, mordaci linguâ arrodit. Et tandem MÆSTHLINVM atque alios, qui veritatem in hoc Cometico negotio diu sepultam ê tenebris plusquam Cimmerijs in apertam lucem deduxerunt, hoc elogio dignatur: Certe nescio, quid non mereantur, qui scientias conspurcant: Forte eos ad Iudices deferri, atque publice in eos animadverti, pro suâ cholericâ indignatione, quia Aristoteli non fidunt, oportere censet. Dehinc, postquam mea Instrumenta, eorumque usum extenuasset, ostendens, se quidvis sine pudore profari audere, suam quondam in Instrumentis tractandis (qualia olim in Germaniâ habuit) peritiam e contra iactitat: quæ debita habuisse pinnacidia, non tamen mea rimosa, superbe et scoptice (uti assolet) subsannat. At cur non etiam in Scotia talia ad manus habet? Producat vel unam Obseruationem veram et utilem, quam unquam, sive in Germania, sive Scotia in ulla Fixa, vel erratica stella aut Sole vel Luna perfecerit. Vix credo. Et tamen aliorum indefessos ac exquisitos labores præ sua inertia elevare præsumit. Rimas meorum pinnacidiorum Cylindro, ad Centrum posito parallelas, ridet quidem, et rimoso excipit scommate: sed eorum necessarium, maximeque accommodum usum non videt, quem tute, mi ROTHMANNE, rectius nosti: Cum ab eodem WITICHIO, quem hic Scotus tantopere deprædicat, primo hîc visum, et Principi tuo olim communicatum, maximi semper fecisti; imô et alteram rimulam ab ipso nimis secure neglectam competenter restituisti. Quin et ipse WITTICHIVS cum hoc compendium hîc â nobis didicisset lætabundus aiebat; se iam tandem vidisse et expertum esse, quod diu â DVDITHIO ac ab ipso incassum quæsitum erat, nec se frustra in Daniam, vel hoc nomine, venisse, aiebat: Imô se ne centum Coronatorum lucro hanc cognitionem commutare velle, aiebat. Sed ogganniat, et Scommatis insultet hic Aristoteleus, quantum volet, res per se manifesta est; quam ut penitius intelligat, se ipsum indignum facit. Postmodum etiam de SCVLTETO quædam adijcit, vel potius obijcit, quod dissentanea a me ipso dixerim, dum interdum ipsius inventa probem, interdum improbem. At hoc non est a se ipso dissidere, laudare, quæ laudanda sunt, et ea quæ minus quadrans, suo loco improbare. Vtrunque enim eidem authori evenire potest: Quare et utrunque in eodem admitti. Demum de Landtgrauianis quoque observationibus cum nostris et alijs collatis nonnulla inconcinne profert; nec, quam parum consona veritati dicat, moratur. Et hæc omnia Colophonis loco hâc elatâ et pruriente loquelâ claudit: Nullum in tam alto tramite diuerticulum relinquendum fuit, quo a ueritate Vraniæ tuæ deuiare posses. In gratiam cum ea et in rectam uiam redi. Intercedat igitur pro me charus ille Vraniæ Antistes, ut in gratiam cum eâ redire possim, siquidem ille se ei rectius notum et acceptum præsumit, utpote qui tot annis illi convenientius, et magis devote litavit, quam nos forte præstitimus. Postea quod Cometam non tumultuario, et inordinato motu; sed regulari quodam pedetentim desinente, nequaquam Elementaris; sed potius Cælestis Phænomêni Naturam prætulisse asseruerim; ille, quia tandem evanuerit, Elementarem necessario fuisse, inferre conatur. Verum hoc est, quod inter alia præcipue ostendere intendimus, Cælum nonnunquam nova recipere corpora, alterationi obnoxia: Quod hactenus ob Aristotelis authoritatem creditum non est. Sed cum refragetur experientia invicta, facessat talis authoritas, plausibilibus tantum et coniecturalibus, non autem Apodicticis ratiocinijs fundata; Ideoque veritati minus consona. Cumque ego similitudinem quandam ex Metallis adduxissem, ut aliquatenus ex harum rerum Terrestrium Natura, quæ de cælestibus innuere volebam, explanarem, non quod certam aliquam probationem inde struerem; cum similitudines id ipsum non sustineant: ille e contra plurimis, ijsdemque Sophisticis, et a candore alienis id insectatur verbis. Et ne nobiscum sentiat, contra Aristoteli datam fidem, peccat, ab ipso similia quædam nobiscum de generatione Metallorum affirmante discedens; et metalla omnia ex una eademque materia prima constare negans: adeo, ut etiam Mercurium auro non inesse contendat. Multaque de his frivole iactitat; forte ut se Chymiæ et Naturæ Metallorum non expertem pro arroganti suo ingenio ostentet. In quibus tamen æque parum atque in Astronomicis versatus est. De utrisque enim verba pro rebus venditat. Sed ista forte alibi specialius refutabuntur. Ne vero Nova illa ad Cassiopëam stella illi, et sui similibus Aristoteleis officiat, quo minus, Cælum nova non admittere corpora dissolutioni obnoxia, perseveranter, vel invita ipsa experientia, et contra Geometricas Demonstrationes asseverare possint, eam ipsam Stellam, omnemque circa ipsius apparentias veritatem tam vafris subterfugijs in dubium vocare nititur; ut vel sic satis ostendat, quam parum sit veritatis amans, et quam nihil aliud agat, atque ut hanc speciosis elusionibus evertat: quod a viro integro et sincero alienum esse debuit. Sed pudendum referre, quæ ille hîc maxima inverecundia contra multorum præstantium Mathematicorum indubitata experimenta evomere non veretur, ex opinionum varietate certitudinem omnem elidere laborans. Qua sane argumentatione nihil ferme amplius certi supererit; cum vix quidpiam sit, de quo non varient hominum sententiæ. Sed distinguendum inter eos, qui secundum experientiam e certis ratiocinijs et Demonstrationibus petitam disserant; qui vero non: Et sententiæ in his non numerandæ, sed ponderandæ sunt. Quin nec suis semiconterraneis parcit, ut amorem, quo Eruditos quosdam in Anglia prosequitur, palam faciat. IOHANNEM DEE Præstantissimum Mathematicum et Philosophum (quem tute nôsti, cum a Landtgravio honorifice exciperetur) in suo Nucleo Parallatico, in sinu semissis gradus principium petere, false exprobrat. THOMÆ DIGGÆSEI alas falconem instar, remoto advolatu, immobilia Phænomêna assequentes, ijs ipsis verbis scoptice excipit. Ex quibus omnibus Nænijs tandem ita concludit, ut uno verbo omnia dicat, seu potius fingat: Illud mirum Phænomênon omnes tum Mathematicos sic elusit, ut nisi recognoscant, recoquantque, tum demonstrasse, quod ais, dicere nequeant. Et cum ne sic quidem sibi ipsi satisfecisse videatur, tandem ad adagium quoddam sui Præceptoris, tanquam ad sacram anchoram confugit: Vna hirundo non facit uer: Vt vel in dicterijs Aristotelicis probationis vim latêre, nobis imponat. Sit sane, quod una hirundo non faciat ver, et talia in similibus locum habeant: At una aliquando stella in altissimo Cælo visa, quæ postea esse desijt, Cælum nonnunquam nova admittere corpora, quæ interitui sint obnoxia, necessario convincit: Adeo, ut ipse Aristoteles, si superstes novam illam Stellam ex altissimo Æthere nobis illuxisse, et tandem post annum, vel paulo amplius conspici desijsse, animaduertisset; ne hiscere quidem contra tam evidentem experientiam ausus fuisset: sed potius suum de Cælestium Natura philosophandi modum hinc totaliter correxisset: quod et multi alij eximij Aristotelici hinc edocti postmodum fecere; hoc Scoto pene solo in semel arrepto, et confirmato erroris cæno se adhuc volutante, ac perseverante: qui et veteris illius Hipparchi authoritatem et experientiam contemnere ludo ducit; dum sic ait: Nec Pliniana narratio est alterius Demonstratio: quasi vel Plinius falsa de Hipparcho dixerit; vel ille inter veteres Stellas, quas ferme omnes suis Organis demensus est, atque novam aliquam in Cælo suis temporibus enatam discernere nequiverit. Facessant istæ insolentiæ. Verum quia in primo nostro Tomo Progymnasmatum Astronomicorum de hac stella luculenter, et ex professo egimus, eamque in altissimo Æthere ultra annum extitisse, et tandem disparuisse, liquidissime demonstravimus, ita ut nullus sit tergiversationi locus; et simul aliorum pro et contra sententias abunde disquisivimus; ut inde satis superque pateat, quam absurda et insulsa sint, et ab ipsa veritate alienissima, quæ hoc loco de stella illa congerit hic Aristoteleus: Atque exinde in cæteris quoque, quam verax sit, tanquam ex ungue Leonem cognoscere liceat: Idcirco operæpretium non duco pluribus hæc refellere, et eorum insufficientiam demonstrare. Quin et dum varie de Cometis postea bacchatur, et te quoque petere videtur, dum Ironice ait: eos etiam supra Saturnum evehi. Et me, quia ex aliâ Cælestium Naturâ, quam putavit Aristoteles, edoceri nos dixi, Cælum non esse æternum aut Divinitatis particeps; (prout ille voluit) sed et aliquando dissolutioni obnoxium, quod Creator nos in hisce adscititijs Cæli corporibus, quæ intereunt, in quodam quasi exemplo, admoneat; hic noster Mastix non minus scoptice alloquitur, dum ait; me magnam hinc consolationem capescere; quod scilicet sic statuam: moxque suo more arrodens, ulterius excipit; ne quidem â nimis vulgato illo abstinens: Baculus stat in Angulo. Ergo Pontifex Romæ est. Vocat etiam hâc occasione Cometas, (quos mihi Pseudoplanetas quosdam appellare libertate Philosophicâ libuit,) Pseudoprophetas meos; et multa alia supervacanee adducit pro Aristotele, quod Mundus sit suapte Naturâ æternus et incorruptibilis, sed tantummodo voluntate DEI finem habiturus. De quibus nihil addam, cum parum ad rem de quâ agitur, faciant; sed potius, pomposæ quædam disputationum inexplicatarum ostentationes sint. Deinde ad Cometas, eorundemque consumptionem rediens, multa nimis audacter fingit, quæ nec Cometæ Anni 77. de quo potissimum agitur, competebant, nec a nobis illi uspiam attributa sunt; sed eorum plane contrarium ostensum. Et quia Cometam illum tardiorem motu suo proprio fuisse, quam Lunam, ideoque altiorem exstitisse, verisimilitudine non carere dixerim, nullam tamen necessitatem hîc attexuerim; ille, quibus sannijs impetat, vix satis invenit. Ait, nihil prohibere, quin ad Iovis solium hoc pacto evolet, ut alter Icaromenippus. Quin et Luciani fabulas de abrupto Asinorum ponte convocat: ut se Luciani quoque illusiones magnifacere, et eius naturam sapere, prodat. Et quia porro obiter quasi indicâram, Cometam a Tropico Cancri ad Tropicum Capricorni iter suum direxisse, atque intra has metas, quibus etiam Solis orbita clauditur, se continuisse, ideoque quidpiam occulti, Cælestibus tacite analogum insinuasse; ille subsannando sic illudit: Num pro suâ intelligentiâ, ipsius (scil. Capricorni) frigora fugiens, ad huius (scil. Cancri) focum pergere uoluerit. Sed valeant ista scommata, quæ nil nisi authoris vanitatem et levitatem arguunt. Postea Mathematica mea ratiocinia convellere præsumens, enumerat quidem, quâ ratione Cometæ Parallaxin pervestigârim, ut se nostra utcunque intelligere, ostentet: Sed hæc ibi nullis contrarijs rationibus infirmat, nisi quod plumbeam normam pro suâ authoritate affectatâ vocet, et differentiam longitudinis inter Cassellas et hunc locum in aliquot scrupulis dubiam esse, frustraneo scrupulo obijciat, Landtgravianasque Observationes, non omnes, sed selectas quasdam a me usurpatas reijciat, verioresque suo arbitratu fuissent alteras dicat, quas negleximus: hisque similia parum probantia, nec per se omnimode vera, nihilque ad rem facientia agglomeret. Si ex ullis Landtgravianis Observationibus, quas ego libro secundo prout mihi communicatæ erant, ingenue annotavi, probare potuisset, Cometam illum sublimarem fuisse, nullum est dubium, quin id ipsum, quantum in se erat, fecisset. Sed quia nulla talis obvia erat, pro libidine, certa et rata dubijs involuit, atque offuscare nititur. Ego Landtgravianas observationes, non pro arbitrio, ut certiores negligerem, selegi; sed eas, quæ in tempore plurimum distarent, usurpare malui, quo Parallaxium differentiæ, quæ sic augentur, eo promptius inde elucescere possent. Quin et in te quoque Doctiss. ROTHMANNE, licenter invehitur, quod Cometam Anni 1585. in superiori Cælo constitutam asserueris. Vt vero scias, qui id faciat, en eius verba: Sed uenio ad artificium uestrum. Nam non solum tu, sed ille quoque tantopere a te ob scientiam demonstrandi, et peritiam obseruandi commendatus CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS, Mathematicus Landtgrauianus, eâdem Methodo utitur, te referente, dum Cometam octuagesimi quinti Anni supra Saturnum, in spatium sub fixis proximum insequitur; mirâ certe sagacitate. Et illi quoque ignarus Mathematum habebitur, qui dubitat quin demonstraueris, tuum Cometam in Æthere cursum suum absoluisse. Hanc censuram tanti facis, ut immaturis contradicentium sententijs opponas. Tua Clariss. D. TYCHO, si quis alius commendaturus sum ob amicitiam, et nunc uellem: Sed Amico adulari contra ueritatem non soleo. Optarem mihi Obseruata si non demonstrata illius Artificis communicari, quibus hoc Paradoxon asseruit, et an peritia, scientiaue sua eo pertingat, ipse esses iudex. Si pro Vraniæ tuæ defensione ueritatem uis manifestari, Obseruationes communica etc. Ad hæc tute pro te ipso responde, cum meâ ope non indigeas; nec difficile id sit, cum stet a nostris partibus veritas, sexcentis eiuscemodi illusionibus non commovenda. Ego tua Observata, hisque innixas Demonstrationes illi communicare, nec volui, nec volo: siquidem ijs non uti, sed abuti, pervertendo, distrahendo, et cavillando (uti in meis facit) solummodo satagat. Et quorsum opus foret illi talia impertiri, cum de ijs etiam non visis, nedum intellectis, uti bonos (sc.) decet iudices, censuram ferre præsumat? O insipidam arrogantiam! Vt vero postmodum ad se rediens, et tanquam e Tripode Delphico aliquid secreti consilij nactus, quo mea Mathematica ratiocinia circa Cometæ Parallaxes impugnet et eâdem Operâ te quoque adoriatur, (siquidem te simili quâdam inductione, quâ et nos usi sumus, adinvenisse Cometam Anni 1585. nullam penitus habuisse Parallaxim significâram) dicere eum non pudet, motum, quem diurnum appellamus, apparentem saltem esse, et nullatenus verum: Ideoque et omnes partes eius subsumptas similiter apparentes esse. At hîc non attendit perspicax ille alienorum laborum Criticus, qui debitis tamen specillis uti nescit, quod locus Cometæ, qui in certâ aliquâ Altitudine observatur, etsi apparens existat, et Parallaxi, (modo quam habeat,) obnoxius: tamen circumvoluto eodem motu universi, donec denuo ad eundem situm, eandemque supra horizontem sublimitatem redeat, et tunc quidem apparenter observari. Sed cum Parallaxis utrobique eadem prorsus sit, quantum in sensus cadat; ideo hæc et utrobique æqualiter addit vel detrahit vero motui. Cum igitur id quod æquale est, utrobique additur vel aufertur: quod residuum erit, priori æquale necessario censebitur, vel iuxta ipsa Geometrica prima axiomata. Ex quibus sequitur, quod quantum apparenter per unam reuolutionem diurnam promotus videtur Cometes in eâdem Altitudine bis observatus a superficie Terræ, tantundem vero suo motu, qui e Centro prodit, variatus fuerit: Ideoque differentia veri et apparentis motus, cum in tali situ ad invicem coæquetur, non differet etiam apparens a vero. At in alijs arcubus, qui integrum circuitum non habent, et in diversis accipiuntur Altitudinibus, res longe aliter evenit. Illic enim Parallaxium differentiæ ad invicem non æquantur; sed quo propius fuerit Terris phænomênon, eo maior incidit inconvenientia, ex quâ etiam remotio a nobis constare poterit. Verum hæc et similia acutus et argutus ille Doctor videre non potuit. Nec si pluribus collyrijs uteretur, præ cæcitate, quâ per Aristotelica placita præpeditus est, cernere potest. Ideoque saltem pro authoritate (quæ nulla est) loquitur, et de Hypothesibus mediorum ac inæqualium motuum, nescio quæ, hîc immiscet ad hanc rem plane nihil facientia: ut vel sic ostendat, se nostra non intellexisse, multo minus de ijs iudicare posse. Ideoque arroganti quodam præiudicio sic censuram hanc suam claudit: Vt nullam demonstrationem uel tu uel ROTHMANNVS hîc prætendere aut persuadere apud Mathematum peritos queatis. Quod sincere uobis indicare uolui. Hîc merito subijciendum foret illud initio ab ipso usurpatum: Bona verba, quæso! Auscultet vero et hoc, nihil tam bene dictum esse, quod non calumniando depravari queat. Deinceps rationes nostras, quibus Cometam minorem ipsa Luna diversitatem induxisse luculenter probo, varie proscindens, atque pro libitu ijsdem abutens, insectatur, et id, quod ex antecedentibus candidis Mathematicis satis patuit, nec Demonstratione ulteriore indiguit, in dubium vocat, ut habeat, quod cauilletur. Verum hæc omnia suo forte loco et tempore in ipsum retundentur: Quemadmodum et reliqua his corollarij loco subnexa: et quæ insuper addit contra tertiam nostram probationem: idque pari iure, quo cætera; id est, animi quadam cæcitate, et præoccupato iudicio, nec sine affectata præsumptione, hinc inde versute et fucate congerit; quibus incautos non difficulter illaqueare et decipere possit. At ijs qui hæc penitius intelligunt, et solidiore iudicio, eoque candido et sincero expenderint, multa dicendo nihil dixisse censebitur. Quin et me postea instruit, quomodo hæc tertia ratiocinatio, quæ e diuersis locis procedit, corrigi queat. At cum is alios, rectius forte, et diutius in hâc Palestrâ versatos tam belle instruere, atque ab erroribus liberare queat, cur non ipsemet manum Operi admovet, et certius quid (si fieri posset) profert? Scilicet facilius est dicere quam facere, speculari quam scire, taxare quam imitari. Ignorare videtur hic iudiciosus censor, multa speculative et Theorice excogitari posse, quæ Demonstrationem quoque Geometricam admittant: At non ob id in praxin deduci, et Mechanice cum fructu exerceri. Sic quoque quæ de Longitudinibus quorundam locorum subdit, nugæ sunt, et ex animo malevolo, non candido prodeuntia. Tandem etiam contra nostram ultimam ex Altitudinibus et Azimuthis, adhibitâ simul Declinatione, comprobationem, simili, quâ antea, licentiâ, et animi cæco impetu calamum acuit, nostra in devia trahendo, atque ijs perverse utendo: adeo, ut ne quidem eam, quam circa Regiomontani ratiocinationem in usum, quoad fieri posset, deducendam, adhibuerim diligentiam, inculpatam relinquat: multaque alia præ mera philavtiâ et contradicendi libidine, cui in scholis Aristotelicis et Scotisticis asvevit, congerit, quæ piget et pudet hoc loco singula referre aut replicare. Quin et eo dementiæ aut malevolentiæ tandem pervenit, ut non dubitet insimulare, me nomen meum sic prophanare, ubi quam maxime consecrare cuperem. Quod si verum esset, certe tu, in hâc ipsâ Epistolâ frustra ais, me Mathematica studia non parum illustraturum, posteritatique consecraturum, si videlicet nostrum de Cometis Opus evulgâro. Verum hæc omnia debito modo refutare, alterius erit negotij. Nimis enim hîc prolixum foret. Veniet forte tempus, quo cordatiores, hunc Aristotelicum sibi nimium applausisse, et ante victoriam triumphum cecinisse, perspicient. Vtut ille oculos ad veritatis lumen aperire, aut nequeat, aut nolit. Postrema clausula huius scoptici et arrogantis scripti, quo respondeant ultima primis atque intermedijs, sic habet: Hæc ueritatis et amicitiæ caussâ contra fumositates tuas exarare libuit. At quam veritati consona attulerit, tuum et aliorum hæc rectius intelligentium esto iudicium. Quod et aliquando (uti dixi) plenius patebit. Quali amicitiâ id egerit, si mea de ijs, quæ me ipsum concernunt, censura suspecta fuerit; audiamus, quid Optimus ille, et ingenuo candore præditus THADDÆVS HAGGECCIVS de hac ipsa Capnurania, tam illi, quam D. CVRTIO Imperij Procancellario Mathematum peritissimo, ut in eam disquirerent, transmissa, ad me perscripserit: quæ etiam ex ipso THADDÆI authographo huic Antagonistæ in Scotia aliquando, non sine ipsius effreni stomachatione prælecta sunt. Hodie, qui est dies ultimus Nouembris Anni 1592. nouo stylo, cum hasce postremas tuas, scriptas 28. Septembris, â Tabellario Magdeburgensi cum scripto illo, acerbo sane tui istius fastuosi, præfracti, mordacis, et malesani Antagonistæ accepissem, altero mox die, et Epistolam tuam, et scriptum illud, legenda dedi D. CVRTIO. Is primum iubet te saluere plurimum, tibique significari, scriptum illud Scoti non inniti ullis firmis rationibus, omnem doctrinam Parallaxium suis quibusdam phantasmatibus prorsus tollere uelle, hostile, non amicum scriptum esse: Itaque censêre, omninô abs te refutandum. Et paulo post subjungit. Hæc dum scribo, subijt in mentem Scotus ille, subtilis Doctor dictus, quod de eo referant Scriptores, fuisse confossum stylis pugillaribus. Ego tuum hunc Antagonistam Scotum, quod admirandam et præclaram Astronomiæ partem de Parallaxibus suis sophismatis euertere cupiat, ab omnibus Astronomiæ studiosis multo iustius illo subigendum et confodiendum esse censerem. Hæc tu solus, cui nec facultas, nec uoluntas deest, calamo felicissime præstare poteris. Hactenus THADDÆVS. Ait mox, se carptim ea scripsisse, in quibus non sine magno labore ultra biennium forte insudavit. Si itaque pro carptim, carpendo dixisset, veriora utique protulisset. Quin et mea de Cometis concepta meas fumositates appellat, non desinens fumos pro rebus vendere, atque impudenter calumniari, et scommata effutire: Cum ego nuspiam (uti etiam ab initio protestatus sum) Cometas, e fumositatibus ullis constare censuerim: sed ille cum suo Aristotele, eiusque asseclis ita opinetur magis quam sciat. Quare habeat ille secum suos fumos et fumositates, nec alijs, utut apud ipsum vendibiles prostent, qui tales levitates emere nolint, obtrudat. In fine demum, ut excuset callide plusquam duorum Annorum in absolvendo hoc Apologetico scripto moras (Nam ego illud primum accepi Anno 1592. circa finem Maij: Cum nostra Apologia esset illi Anno 1589. transmissa) subscribit, quod absoluta fuerit, quo die Sol Anno 91. ad 2½ digitos fere obscurabatur. O calvam excusationem, vel ab ipso Sole Ecclipsato prætexam? et ô observatorem, qui id in Solis deliquio animadvertere potuit, quod nemo ex rudissimo vulgo nisi plane cæcus, discernere nequiverit? quota videlicet eius pars tegeretur. Vbi aliæ apparentiæ? Vbi exacta temporum momenta? Sed hæc non patent Spermologis, faciundo opus est. Vtinam vero is suis digitis, cum ista scriberet, non plus veritatis lumen offuscare, quantum in ipso erat, nixus esset, quam Solis lux ex istis semitribus digitis Lunæ interventu visui nostro subductis, damni quid passus est. Sed valeat iste cum suis versuti)s ac scommatis, infirmis infirmationibus: In quibus recensendis plus forte temporis insumpsi, quam mereantur, et quam Epistolæ familiaris leges patiantur. Tuum itaque erit, mî ROTHMANNE, hanc prolixitatem boni consulere. Si vero totum hoc scriptum Scoti illius (cum et te nonnunquam perstringat) expetieris, faxo, ut per commodam oportunitatem id nanciscaris. Tunc ipsemet plenius perspicies, quod, in varias formas se vertendo, veritatem, quam oppugnat, expugnare nequeat: quodque infringat solido, propriâ delusus ab arte. Competentem vero et plenam eiusdem refutationem suo forte tempore obtinebunt veritatis Amatores; si non â me ipso, saltem ab aliquo meorum. Neque enim ego libenter cum tam rixosis et arrogantibus ingenijs contendo, qui ex solâ contradictione sibi laudem quærere satagunt; Neque veritatis intima penetralia ipsis impervestigabilia pro scopo habent. Scripsi autem hac de re paulo copiosius ad te, Doctissime ROTHMANNE; cum quod invectiva ista te quoque impeteret; tum quod sciam, te admodum miraturum, aliquem uspiam fore Mathematicorum, qui Cometas sublunares esse, patefactâ tam evidente in contrarium Demonstratione, asseverare in posterum auderet. Memini enim, te mihi dixisse, cum hîc esses, tales, si qui uspiam prodirent, pro insulsis et stupidis habendos, et risu potius, quam responsione excipiendos. Hæc igitur de istis nunc sit dixisse, satis superque. Vnum vero vel alterum addam, antequam hasce concludam. Ad Epistolam tuam, quam hîc præsens mihi reddidisti, in quâ Terræ motum tâm annuum quam diurnum ex COPERNICI opinione astruere laborasti, iam dudum nonnulla respondi, quæ ob id tibi satisfactura existimo, quod, cum mecum esses, non adeo mordicus sententiam illam tueri videreris, sed paulatim in nostras partes transire. Est vero insuper magnum argumentum infirmitatis assertionum COPERNICEARVM, quod Eccentricitas ♂tis nequaquam ita se habeat, prout illæ postulant. Cum enim is ♂tis Eccentricitatem aliquanto minorem, quam fert PTOLOMÆI denotatio, se adinvenisse affirmârit, et hinc etiam solis quietem ac Terræ motionem, eiusque excentricitatem variabilem asstruere non dubitârit, adeo ut Excentricitatem ♂tis apparenter imminuerit: tantum abest, quod res ita se habeat, ut ♂tis Excentricitas a nobis deprehensa sit per minime dubias experimentationes eadem pene, quam PTOLOMÆVS illi attribuit, vel potius nonnihilo maior. Nullatenus igitur minor reddita COPERNICEIS placitis suffragatur; quod sane non modicam hæsitationem movet, Hypotheses ipsius minus recte constare. Vt de Veneris etiam Excentricitate nihil dicam, quæ pariter multo aliter se habet, quam asseveravit COPERNICVS. Apogæo quoque eiusdem nequaquam in eodem loco octavæ sphæræ, quo erat tempore PTOLEMÆI, permanente; ita ut nunc in decimo septimo Gradu ♊ hæreret: uti fert COPERNICI ratiocinatio: cum potius initia ♋ obtineat. De quibus alias Deo volente latius. Cuperem ea, quæ de fixis Stellis, earundemque Observationibus, cum apud Laudatiss. mem. Principem WILHELMVM Hassiæ Landtgravium versareris, consignasti, in publicum êdi, ut constare Posteritati possit, Observationes nostras, in diversis Terræ locis, variâque ratione pervestigatas, quam minimum ab invicem dissidere, et ideo his eo maiorem attribuat fidem. Sunt et alij, qui Landtgravianas Affixarum restitutiones tuo labore peractas obtinere avide desiderant. Da itaque operam, ut, quantum in te est, et præsens et futura ætas tanto fruatur bono. Nos millenas circiter restituimus Stellas in ipso Minuto, tam quoad longum quam latum, quarum Canonicam expositionem Primus noster Tomus Progymnasmatum Astronomicorum, Capite secundo pro maiori parte exhibet. Illic suo tempore, quid nos in earum locis ad amussim disponendis investigaverimus, videbis. Interim et semper mî Optime ROTHMANNE feliciter Vale, et me tuis subinde literis invisere, quod iam diu neglectum est, ne ulterius supersede.

Iterumque vale.
T. T.
Tycho Brahe.