Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
TYCHO BRAHE IOH. ISACIO PONTANO. S.

BINAS iam nuper a te, dilecte mi IOHANNES ISACIDE, intra paucos dies accepi literas. Ex quibus cognovi te salvum ad patrem Amstelrodamum hinc redijsse, quod et libenter audio. Respondebo vero ad utrasque hisce unis, et ad priores primum. Indicas illic statim ab initio, commilitonem IOANNIS ANTONIJ tecum fuisse, literas accepisse, contenta earum placuisse, ideoque ipsum itineri confestim se accinxisse. At vero, nec is nec eius socius, tanto interim elapso tempore, huc advenit. Si postmodum id fiet, mihi non erit ingratum. De Sphæropæo quod scribis, illum proprijs literis suam sententiam mihi aperturum, nihil tamen etiamnum ea in re effectum est. Nam nec literas nec globos exinde ab eo obtinui. Videtur avaritia nimium fascinatus, a qua Astrali infectione, sive cœli sive soli vitio, plerique eorum, qui cætera propemodum religionis quodam affectu effectuque superare vel didicerunt vel videri volunt, se vindicare non sustinent. Si is promissis non steterit, erit forte alius, qui lubens hanc conditionem arripiet. De doctis vestratibus quæ scribis, mihi inprimis accepta sunt. Magnus ille SCALIGER si huc in Daniam (uti significas) advenerit, haud vulgaris felicitatis loco, si me invisere non degravatus fuerit, duxerim. Virum enim illum, etsi absentem, mihique de facie adhuc ignotum, semper (uti etiam eius meretur virtus et doctrina incomparabilis) in precio habui, suspexique plurimum. DOUZAM filium summæ expectationis iuvenem, quem a vobis in Germaniam adeoque vicinam nobis Cimbriam discessisse, meque, si alia non obstiterint, hîc alloqui decrevisse ais, nondum vidi. Si is deinceps accesserit, erit mihi ipsius congressus perquam iucundus. Nam et eius ingenium et ad solidam eruditionem arduum enixum diu multumque magni feci. R. SNELLIUM, eximium illum Lugdunensium Mathematicum, quod meo nomine conveneris, et consilium de filio isthuc mittendo aperueris eiusque disciplinæ commendando, gratum est; longe vero adhuc gratius, quod iam in tantum ipsi placuerit, ut filium suum huc vicissim mittere, et meæ fidei concredere (dummodo de meâ voluntate prius certior redditus fuerit) animum induxerit. Ego meum TYCHONEM isthuc sub initia futuræ æstatis, ut studijs ingenuis operam navet, amandare constitui, et SNELLIJ disciplinæ morumque inspectioni submittere, nihil de ipsius fide et integritate addubitans, quin seduli et fidelis præceptoris ac moderatoris munus sit obiturus. Si ille suum GILLEBRODUM, aut antea vel etiam post, huc ad me miserit, erit is mihi pariter serio curæ, tam quoad liberalem institutionem et honestatis morum inspectionem, quam cætera ad decentem educationem sustentationemque necessaria. Intelligo ipsum esse ferme eiusdem ætatis cum meo filio, id est, iam primos pueritiæ annos, sive secundum septenarium excessisse, atque in hac tenera ætate Arithmetices et Geometriæ studijs initiatum esse, idque non saltem ex tuis literis, sed et a FRANCISCO TENGNAGEL, qui nunc mecum est, a DOUZA iuniore mihi commendatus, perlubenter cognovi. Erit itaque is, ubi huc appulerit, mihi loco mei filij, quemadmodum spero, optimum illum SNELLIUM meum quoque vice sui habiturum; sicque quisnam maiori affectu suum adoptivum prosequi pergat, invicem certabimus. De sumptibus, quæ ad honestam mei filij sustentationem requiruntur, haud gravatim providebo. Quæ omnia ut ad ipsum Dominum SNELLIUM meo nomine referas, te rogatum habeo. Scripsissem ipsemet illi, modo suppeteret otium, verum fiet id alio tempore commodius. Literas eius, quas illum ad me misisse innuis, necdum accepi. Sed sive is scribat sive non, nihilominus mea de ipso sincera persuasio ac fiducia sartæ tectæ manebunt. Ipsum esse quam occupatissimum, tam in privatæ suæ scholæ, quam publicis Academiæ laboribus exequendis, et ab alijs et a prædicto TENGNAGELIO iam antea satis percepi, ut ob id eum, quod scriptione supersederit, non invite excusatum habeam. De re pecuniaria patri tuo scribo, quare hîc subticeo. Nunc ad alteras tuas.

Iconem mei isthic expressam unâ accepi, licet et antea eadem per CUNRADUM nostrum (qui hanc Coloniæ sculptam existimavit) huc delata sit. Non satis placet, quod duobus hæmisphærijs imaginem istam inniti fecerit artifex. Videtur id minus gravitatis præ se ferre. Is quidem forte suo quodam consilio, nec sine industrio labore sic faciendum censuit. At mihi, si rotundas istas picturas omisisset vel adhuc in aliqua altera (si sic volet) imitatione omiserit, rem magis arridentem præstito terit: sic quoque pomposa illa circumscriptio nimia est, neque enim tanto me dignor honore. Opera nonnulla ex meis, de quibus solicite inquiri asseris, brevi (uti spero) lucem publicam videbunt. Nactus enim iam tandem sum chartopæum. Ideoque papyrus Typographiæ nostræ inserviens (cuius defectus editionem hactenus retardavit) nunc indies in propria hîc moletrina conficitur. Ad ea, quæ de SNELLIO et utriusque nostrum filijs in his posterioribus repetis, iam antea responsum est. SGALIGERI de Emendatione Temporum præstans illud opus recognitum, ubi illud consummatum fuerit, si mihi transmiseris, recte feceris. Quoniam vero de anni Iuliani cum cœlesti comparatione ad amussim præsfinienda is inibi non minima ex parte agit, quo epocham antiquissimam illam Iudaicam a se productam vel quamvis aliam cum æquinoctijs hoc ævo cœlitus quam accuratissime depromptis penitius conferat (siquidem ea, quæ ex libris et tabulis quibusve petuntur, nimium devia sunt) additi quaterniones aliquot primi Capitis Progymnasmatum nostrorum Astronomicorum, quod de Solari curriculo tractat. Isthic pagina 13 utriusque æquinoctij rata momenta certis annis applicata inveniet; quæ cum vetustissimis illis pariter, respectu bisexti Iuliani, se habentibus non inutiliter componet, verioremque anni cœlestis et Iuliani ad invicem commensurationem quam antea hinc extricabit. Quamvis autem ea, qua ego isthic utor, pro hisce proximis seculis anni æquinoctialis Solarisque quantitas saltem ab Epocha centum annorum derivata sit, observationibus videlicet REGIOMONTANI eiusque discipuli GUALTERI, idque peculiari quodam consilio, ut inæqualitatis labyrinthos, a COPERNICO et alijs nimia tum (uti ego sentio) credulitate et licentia introductos isthic loci evitarem: attamen si comparatio cum observationibus ante plurima secula habitis rite instituatur, ijs præsertim, quæ fidem indubitatam merentur (quales ego HIPPARCHI præ ceteris esse iudico, qui ad utriusque luminaris apparentias diligentissime attendit) vix annua quantitas a nobis illic prædefinita in pauculis, utpote 5 vel 6 scrupulis secundis deficiet, ideoque annorum determinationem nequaquam attinget. Disparitatem vero, tam in anni quantitate, quam in motu fixarum stellarum, non adeo esse magnam tantique momenti, prout suspicantur Astronomi, meæ observationes selectioribus vetustis applicatæ demonstrant. Hæc per occasionem ad Dominum SCALIGERUM ut referantur, efficies. Alibi pluribus, quid in his expertus sim sentiamque, declarabo. Tu autem illustrem illum virum, nostri seculi decus, ex me quam officiosissime saluta, resalutaque. Tum quoque doctiss. Dominum SNELLIUM, DOUZAM enim ad vos nondum reversum existimo. Verum antea eius hîc præsentiam avide expecto. Vale mi IOANNES, et de mea erga te benevolentia nihil ambige, quam semper tibi probatam relinquam, præsertim si (quando ad nos redieris) mea opera tibi uspiam commodare possit.

Iterumque vale.
Tycho Brahe,
manu propria.