SALUTEM et officia. Quam semper dedito animo in id incubuerim unice, Generose TYCHO, quod necessitudinem eam, quam generis et sangvinis inter nos intemeratam esse voluit communio, ipse, quantum in me sit, non † tu tenes modo, sed et confirmarem, licet ex voto sat evidenter prodere huc usque nequiverim, ipse tamen, quin ex proprio candore te æmulantem reputes, nullus dubito. Quin et eis me sorte et censu a te sincere ascribi, quos eruditionem tuam ac sapientiam illustrem suspicientes, ipse redamare non nequis, indubius confido, ut adeoque operosam animi in te mei deprædicationem erga te accersere, nec operæ nec curæ precium esse censeam. Nil restat, nisi ut ad amicissimas tuas litteras, quam debeo et in officio imposito requiris, declaratam fidem reponam. Quam si in alijs operam meam ipsius concernentibus alias precij alicuius dehinc putaris, iube, impera, meque addictissimum tibi ex asse habe, macte. De reliquo est, quod submoneam, litteras tuas parenti insignitas ipsi redditas tum demum, ubi ex Senatu redijsset, qui ex Generosi STENONIS fratris tui relatione causam se cognovisse retulit, atque pro re est, quod rogem, Generosus meus amicus.