CUM ad dignitatem præcipuam in hoc regno Daniæ evectus sis, magnifice domine cancellarie, amice honorande, eqvidem ex te ipso absqve ullo monitore intelligere potes, quæ decus regni concernunt, tuarum esse partium hortatu et consilijs promovere. Qvod in disciplinarum liberalium liberali etiam sustentatione et conservatione non minima ex parte consistere pro tua prudentia non ignoras, præsertim cum ipsemet doctrinis humanioribus præclare imbutus sis. Astronomia autem inter omnes scientias locum principem merito obtinens, in qvantum et regnis et regibus gloriosa semper exstiterit, multæ rationes multaqve exempla attestantur, ut ob id a Manilio poeta, Augusto imperatori scribente, hoc elogio deprædicetur, qvod
Hanc igitur tam sublimem artem ex decreto et clementi voluntate Friderici IIdi, laudatissimæ memoriæ regis in hac insula Huenna summis viribus excolere adeoqve redintegrare jamdudum agressus sum, ingentibus ausis et laboribus, neqve sumptibus mediocribus, omnes nervos eo intendens, ut in honorem patriæ illa illustrior et absolutior quam uspiam antea prodiret. Qva in re quid hactenus non saltem qvoad instrumentorum idoneorum, qvalia forte alibi nullo ævo extiterunt, et ædificiorum huc spectantium exstructione, sed et in observationibus qvam plurimis, nulla fere serenitate omissa, coelitus deducendis atque ex his restituendis astrorum motibus effecerimus, judicent alij, qvotqvot Evropa habet vel vnqvam habitura est horum intelligentes et cupidos. Qvos confido non illubenter concessuros me omnes stellas fixas, visui commode patentes, tanta subtilitate et certitudine restituisse, qvanta a nullis veterum aut recentiorum effectum est, res sane ardua multisqve seculis frustra desiderata, sed et solis lunæque curricula in normam cælo ad amussim consonam a nobis esse redacta, omnium ætatum subsecuturæ experientur animadversiones. Qvin et in reliqvis planetis (qva in parte adhuc sedulo laboramus, circuituum tarditate in nonnullis cunctationem exigente) id ipsum exeqvi indies magnis conatibus enitimur; hypothesi jam antea scienter excogitata, quæ antecedentium omnium astronomorum speculationes, fatentibus id hujus seculi artificibus præcipuis, eludit. Constituerat vero dictus rex serenissimus, artis hujus regiæ culturam in hac insula perpetuare et fundatione liberali ejus ad posteros conservationi prospicere. Verum nimis immature (proh dolor) nobis ereptus, id ante supremum diem exeqvi non potuit. Retuli itaqve de eo statim post ipsius obitum ad regni senatum, attestans etiam serenissimam reginam et quosdam e senatoribus conscios, qvi illud ex rege, cum in vivis esset, inaudivissent. Qvare et universus senatus mox non inuite, literis in membrana exaratis (qvarum hic exemplar adjunxi) regium illud propositum confirmavit, et se, cum princeps administrationi rerum admoveretur, omni conatu et svasu elaboraturum, ut is artis hujus perpetuationi in hac insula clementer et liberaliter provideret, addixit. Qvin et tunc feudum qvoddam in Norvagia mihi concessum est, et alias meæ indemnitati, qvantum ea tempora patiebantur, consultum, spe facta, qvod in posterum omnia ex voto uberius evenirent. Præter omnem nihilominus meam expectationem accidit, quod statim ac serenissimus noster rex coronatus est, feudo illo citra ullam (uti confido) meam culpam privatus sim, adeo ut potissima portio eorum, qvæ astronomicæ restaurationis subsidia spectabant, mihi subtracta sit, non mediocri meo incommodo. Rem enim familiarem (omnia qvæ tum e regijs feudis tum bonis hæreditarijs acquirere licuit, in hoc opus expendendo) hactenus potius imminuatam quam auctam, nimis vere expertus sum, cum alijs hujus regni nobilibus, meis coæqualibus, contra evenerit, qvi et propria conservarunt et insuper e regijs rem fecerunt. Accedit et hoc, qvod his primordijs, ab artis hujus sustentatione adeo aversis, dubius reddar, qvid de ejus in hoc regno promotione et conservatione in posterum sperandum sit; anne illius exercitatio prorsus deserenda veniat, an vero alia ejus continuandæ media sint qværenda, qvorum hoc fortassis patriæ nostræ minus honorificum, illud certe exteri ægerrime paterentur, qvi vndeqvaque quotannis ad me datis literis serio hortantur, ut inchoatam telam pertexere non omittam, sed confectam orbi aliqvando communicem, qvod non mediocris copia literarum ex Italia, Gallia, Germania, Bohemia, Anglia et Scotia alijsqve regionibus profecta et apud me reservata ostendet. Qvin et ipsemet, qvi potiorem in his ætatis partem consumpsi, tot annorum exantlatos labores, tot vigilatas noctes tantosqve erogatos sumptus incassum factos reddi admodum invite ferrem. Qvin potius ne id fieret utqve expectationi regum qvorundam, principum atqve præstantissimorum hinc inde virorum satisfaciam, nec multis spem conceptam laudabilem illaudabiliter frustremur, omnino rationes ineundæ, quibus id, quod semel bene inchoatum est, totqve annis continuatum, aliqvando in publicam orbis utilitatem absolvatur, ubicunqve tandem locorum et qvibuscunqve medijs id commode exseqvi liceat. Qvæ cum ita se habeant et necessario nobis facienda sint, in tuum sinum deponenda, tibiqve hisce literis aliqvatenus ea exponenda duximus, qvo autoritate atqve prudentia, qva vales, huic incommodo subvenire et mature obviare velis, qvod etiam te libere et lubenter facturum mihi persvadeo siqvidem non difficulter prævideas, qvam honorifica huic regno artis tam sublimis conservatio existat, qvamqve minus apud alias nationes decorum eidem foret, si ejus instaurationem tam diu tantoqve molimine hic factitatam, cujus fama plurimas Europæ regiones jam penetravit, aut negligi aut aliorsum transferri necessum fuerit. Ut vero aliqvatenus perspicias, qvænam in hoc regno ad astronomiæ redintegrationem indefesso studio hactenus molitus sim, habes hic primum tomum epistolarum astronomicarum e nostris, qvi suo loco brevem instrumentorum a me ejus artis gratia elaboratorum descriptionem, vna cum ædificijs huc pertinentibus exhibet, adjunctis in fine qvorundam ex ijsdem organis jconibus, qvibus introspectis, utcunqve tibi constabit, arbitror, me non obiter, sed summis viribus imo etiam supra ipsas vires tanta perfecisse. Qvod etiam tibi ipsi, si aliqvando mihi in hac insula adesse haud gravatus fueris, opinione verius æstimabitur. Oblatus qvidem est idem liber una cum jconibus serenissimo regi meo nomine submisse, anteqvam Hafnia ultimo discederet, sed cum tunc in itineris Cimbrici præcinctu esset, neqve ad ea serio attendere, neqve de ijs, qvæ proponebantur, qvidpiam certi statuere ipsius majestati commodum erat. Rogo itaqve officiose, magnifice domine cancellarie, ut patriæ saltem causa hoc tam arduum negotium tibi cordi esse sinas, et de ijs, quæ artis adeo eximiæ apud nos conservationem et propagationem concernunt, serio cogites, regiqve nostro serenissimo opportunum in his des consilium. Hoc autem tempore nihil aliud expeto, qvam ut feudum in Norvagia mihi ademptum clementer restituatur, si non diutius, saltem in diem calend. maij, qvo feudorum apud nos commutatio fieri soleat, ut præfectus meus tunc mihi rationes reddituum (qvos alias nullos toto hoc anno inde accepi) reddere qveat. Interea serenissimus rex et secum et ex prudentissimi senatus consilio deliberatius statuat, qvid in posterum circa hæc fieri velit, cujus ego regiæ voluntati, in qvamcunqve partem res vergat, lubens acqviescam. Porro te etiam obnixe rogatum habeo, ut per hunc meum ministrum nonnulla mihi de antedictis rescribere, tuamqve sententiam aperire ne recusare velis, qvo mature, qvid facto opus sit, mecum statuere qveam. Exspectabit istic, donec id tibi per alias occupationes opportunum fuerit. Ego vicissim de te pro virili bene mereri, tuoqve honori et nomini officiose studere non intermittam. Vale, atqve hanc in scribendo prolixitatem, re ita exigente, candide et benevole accipe.