Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
NOBILISSIMO VIRO, DOMINO TYCHONI BRAHEN, HÆREDI IN KNUDSTRUP, AMICO SUO CHARISSIMO.

S. Quæ apud serenissimum regem, dominum nostrum clementissimum, nobilissime Tycho, amice charissime, tibi a me duplici in negocio effecta dari cupis, ea ex literis tuis, quæ mihi una cum exemplo literarum magnificorum regni senatorum redditæ sunt, intellexi, utque tibi pro amicitia nostra per me in utroque liberaliter satisfieret, nihil diligentiæ prætermisi.

Verum te cælare non possum, regiam majestatem, cui postulata tua summa fide exposui, ad primum illud de instrumentis astronomicis negocium ita respondisse: ex regio ærario aliquid sumptuum in istorum instrumentorum conservationem impendere, sibi non esse integrum.

Ad alteram vero quod attinet petitionem, quam de beneficii istius Norvagici clementissima vel saltem ad exiguum illud in literis tuis dictum tempus proroganda concessione instituis, serenissima ipsius majestas eam admittere plane recusavit, persuasissimum habens, præfecturam Bergensem reditibus istius absque insigni incommodo carere minime posse.

Quæ cum ita, uti dixi, se habeant, te eventum exspectationi tuæ non respondisse, pro tua prudentia æque laturum, studium vero ac voluntatem meam, quam tibi hac in re libentissime (quamvis incassum) impendi, in aliis vero, quibus potero, tibi testatam facere maximopere cupio, pro animi tui candore, synceraque æquitate, boni consulturum, plane confido, teque quam diutissime vivere et valere ex amino precor.

Christianus Friis,
manu pp:a
.