S.
REDDITÆ mihi sunt literæ tuæ, Vir Nobilissime, quibus significas, te patrium solum vertere coactum, et nunc Rostochij subsistere, quod etiam ex alijs iam pridem intellexeram. Doleo profecto non modo vices tuas, sed ingens quoque illud rerum Astronomicarum dispendium, quod ob hasce rerum tuarum inexpectatas conturbationes eventurum, unâ prævideo. Sed quid facias? cum hæc nulla tua culpa aut merito acciderint, nullumque in eo studio laborem, quantumvis gravem aut molestum, detrectâris, omnibus æquis censoribus facile excusatus eris. Verum de his aliquando coram plura. De Illustrissimi Principis mei in te clementi favore nihil est quod dubites. Literas tuas C. E. reverenter obtuli, ac curabo, ut non tantum ad illas responsum, sed etiam commendatorias ad Sereniss. Daniæ Regem intra biduum vel triduum accipias. Nunc enim tantum otij mihi non fuit, ut confici potuerint, nec etiam iusto diutius illos detinere volui, qui tuas attulerint. Quod reliquum est, officia mea tibi defero promptissima.