Literæ tuæ eruditissimæ pariter ac humanissimæ, cognate optime, amoris eximij erga me testes, ijs ipsis diebus, quibus Haffnia relicta in Germaniam migrandum erat mihi, redditæ sunt. Verum enimvero, tunc rebus meis ad abitum adornandis ita distrahebar, tum quoque amicis ob abitum invisentibus præpediebar, ut, licet nihil magis mihi in votis fuerit, attamen temporis iniquitas omnem scribendi occasionem præriperet. Postquam vero huc Rostochium appuli, atque hic certis de caussis, quemadmodum et antea Haffniæ per integrum anni quadrantem substiti (præsertim, quo nostratibus, si pænitere ipsos admissi erroris posset, deliberatius rem expendendi tempus concederem, neve nimis præpropere ardua, quæ tracto, studia alio transtulisse viderer), ne hic quidem aptior scribendi facultas, contra quam opinabar, oblata fuit, cum nullum iter ad confinia utriusque regni parantem nancisci liceret. Accessit et hoc, quod nescio quis rumor, utrum te inde in Sueciam interiorem vel Poloniam ad s:m vestrum regem te recepisses, incertum me redderet. Cumque eo nomine celeberrimum virum d. Davidem Chytræum, huius academiæ antesignanum, honorifica, prout virtus merebatur, nominis tui mentione compellassem, siquidem eum crebro de rebus regnorum illorum a multis edoceri scirem, et inter te ac ipsum alias commutari literas inaudivissem, attamen dubium, quod animo conceperam, eximere non potuit. Jtaque scribendi officium adhuc paulo diutius differendum censui, donec, ubinam locorum morareris, certo mihi innotesceret. Cum vero ne sic quidem profecerim, et longiores in hac urbe moras nectere, nec mihi commodum, nec etiam ob ingravescentem indies pestem consultum sit, propediem ad magnificum dominum Henricum Ranzovium, affinem et amicum meum singularem, perbenigne ab eodem invitatus, me conferre statui, isthic moraturus, donec rebus meis ulterius ex divino provisu prospexero. Quocirca aliquid ante meum hinc abitum literarum ad te omnino dandum ratus sum, ea spe fretus posse id ad communem utrique necessarium Gabrielem Sparre directum, ubicunque tandem locorum hæreres, commodum tibi transmitti.
Desiderium tui cognoscendi et compellandi, non saltem ob sanguinis coniunctionem, sed etiam ob suspiciendam virtutem ac eruditionem tuam pari rerum usu auctam me quoque iampridem incesserat, ut hoc votum explendi copiam sive in Dania sive alibi fata hactenus invidisse admodum moleste feram. Nunc vero cum magis magisque disiungamur et mihi patrium solum vertere ac alias in exteris regionibus commoditates quærere necessum fuerit, omnem spem alloquij tui mihi ereptam video et quam maxime doleo. Caussæ vero, quæ me huc adegerunt, tot tantæque fuerunt, ut calamo eas exprimere vix valeam, neque etiamnum tutum arbitrer. Qui magni viri haberi cupiunt, licet graviter nonnunquam impingant, tamen nec errores agnoscere volunt, nec in ijs redargui. Satis equidem mature hanc mutationem prævidi, nihilque prius habui, quam ut eam quovis pacto præcaverem et averterem, literis idcirco ad s:mi regis nostri cancellarium datis (quarum hic exemplum adiunxi), sed successu prorsus irrito. Nihil enim impetrare licuit, imo inter alia responsum, regi nostro quidquam sumptuum in jnstrumentorum meorum astronomiæ conservationem impendere integrum non esse. An vero ex regis ipsius voluntate vel alterius privato affectu idque eo prætextu promanaverit, non dixerim. Nec verbis eventus defuit. Nam non tantum feudo illo Norvagico, cuius in literis fit mentio, confestim post coronationem regiam peractam adempto contenti non fuerunt ij, qui fatis reipublicæ in Dania nunc præsunt; sed et reliqua omnia ab optimo rege Frederico l. m. in artis vere regiæ sustentationem deputata subtraxerunt, et simul senatorum regni literas, artis eius liberalem conservationem perpetuamque spondentes non respexerunt; licet quidam adeoque præcipuus eorum has una subsignarit et subscripserit; quin etiam canonicatum Roskyldensem (quem solum habui residuum) dictus cancellarius sibi acquirere ac in proprium commodum vertere non dubitavit. Tantum abest, ut artis adeo præclaræ et patriæ nostræ forte non inhonorificæ continuationem et perpetuationem pro virili (uti decuit) promovere voluerit. Scripsit autem non ita pridem illustrissimus dux Uldaricus, s:mi regis nostri avus, ad ipsum regem atque artis huius in integrum istinc restitutionem diligenter suasit. Quibus literis et meas addideram, etiamnum operam meam s:mo regi nostro et patriæ in perficienda isthic astronomiæ instauratione, quam tam diu tantisque conatibus molitus sum, per eas submisse offerens, modo id commodum exequi liceat et indemnitati meæ consulatur. Sin vero nihil his effectum fuerit, quod priora ac inconsulta quorundam consilia emendet (uti sperare vix licet, idque non tam ob ipsius s:mi regis nostri animum per se satis generosum et integrum, quam eorum, qui nunc soli quidvis pro arbitrio moderari volunt, aversam voluntatem), mox ad jmperatoriam ma:tem aliosque viciniores reges ac præcipuos Germaniæ principes scribere decrevi, et quid clementis eorum circa artis tam sublimis ulteriorem sustentationem voluntatis ac arbitrij sit, experiri. Vtrum videlicet quidpiam sumptuum ad hoc subministrare velint, quo ea in publicum reipublicæ literariæ emolumentum perfectior quam unquam antea, prodeat, atque orbi communicetur. Quo etiam nomine potentissimum vestrum regem Sigismundum submisse sollicitare proposui, si (uti spem concepi) ipsius m:tas, ut est erga ingenuas artes, cum et his ipsamet imbuta sit, benificentissima, hanc etiam curam et laudem cæteris addendam, suaque regia munificentia dignam censeat. Posset forte aliqua ex jnsulis Prussiæ vicinis commoditatem huic negotio præbere, vel id quocunque alio modo fieri, prout ipsius m:ti visum foret. Qua in re tuum prudens cum auxilio consilium, mi amicissime cognate, obnixe peto et expecto, an videlicet hoc studium astronomicum ipsius ma:ti offerendum, et an idem cum magno quoque cancellario communicandum putes; et utrum specifice jnsula Dalan prope Rigam, vel Bornhovium, aut jnsula Werden prope Dantiscum, similesve loci nominandi nec ne, vel quavis alia ratione quidpiam, quod utile foret, tentandum. Jdque eo audentius a te peto, quod in literis tuis, singulari benevolentia refertis, tale quid sponte offerre videris, dum officia mihi et studia tua, hoc præsertim tempore perbenigne ac amice addicis. Ego, si nihil aliud de me polliceri possum, hoc certe sponsum volo, me ex eorum numero, qui virtutes tuas et eruditionem maximi faciunt et colunt, si non primas tenentem, saltem nemini concedentem fore, et ipso ad minimum animo tua erga me officia pro virili compensaturum.