Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
NOBILISSIMO ET PRÆSTANTISSIMO VIRO, DOMINO OLIGERO ROSÆKRANTZIO DE ROSENHOLM, COGNATO ATQUE AFFINI SUO UNICE DILECTO.

OPTIME a te factum, Exoptatissime mi OLIGERE, Cognate et Affinis desideratissime, quod hisce indicaris et tuæ moræ caussas, ac quod CRAGIUS noster Lubecam confestim transiturus sit, non autem huc, uti sperabamus, venturus. Utrumque vestrum satis excusatum habeo, cum neuter proprij adhuc sit arbitrij. Tu ergastulo et compedibus istis aureis solutus, brevi (quod etiam tibi summopere exopto) tibi ipsi redderis, quo virtuti et studijs, non aulicis indulgeas affanijs. Tumque te promissi fidem liberaturum nullus addubito. Interea quod nonnihil Iutizâris, cum et Iutus sis et in Iutia verseris, nolo Scanico supercilio exactius rimari. Adsis nobis felici sidere, quam primum adfueris, quod etiam, ut mature fiat, et cupio et opto. Iam enim teneris, quia sponte promisisti; nec nippizare licet Iuto in Scanicas transituro Nuptias, gentemque Scanicam constantem et dicti factique memorem æmulaturo: transplantatione quadam, ut fieri solet, quam etiam tibi non ingratam aut infelicem futurum, auguror atque confido.

Si res meæ ullo modo id patientur, dabo operam, ut intra triduum vel quatriduum Lubecæ adsim. Et si communis ille noster, dum per diem unum vel alterum isthic commoror, supervenerit, erit mihi gratissimum, quod ipsius fruar alloquio; utcunque iam antea prævidebam, non licere illi hac transire, vel mea forte de caussa. Quod ex alto rideo. Habeo alias Lubecæ quod agam, satisque necessario. Nam res meæ atque Instrumenta nuper eo appulerunt, quorum quædam huc recepi, quædam isthic in ædibus RANZOVIJ conservantur. Et nemo adest, qui discrete ordinare possit, quæ et quomodo huc vehenda, ita ut nunc discohærentia attulerint aurigæ, non sine meo incommodo et temporis dispendio. Sunt et alia quædam, quæ isthic exequi constitui, quæ etiam volens reieci in tempus tui vel ipsius adventus, ne peregre abessem, aliquo vestrum huc interea superveniente, utque aliquem ex vobis, si non utrunque, eo deducerem, prout res vestræ ferrent, absolutis interea quibusdam ex meis, quæ præ manibus habeo, et indies urgeo. Vellem autem, ut tuum ad nos accessum ita disponeres, quo Lubeca redux hîc domi esse queam, ubi adveneris. Quod etiam ipsas, quas tibi isthic vestri Politici nectunt, moras, sponte effecturas prævideo. Promisit OTTO LINDENOW, se tibi certo traditurum centum illos Ioachimicos, quos mihi pro curru et tribus equis sibi venditis debet, quando me accederes. Rogo itaque, ut ante abitum eos ad te recipias et meo nomine persolutionis des chirographum, tecumque eosdem sumas. Cuperem etiam, mi amantissime Cognate atque Affinis, quod quingentos vel sexcentos Ioachimicos mihi uspiam, sub tuo tamen silenter nomine procurares, quos etiam tecum adferre queas. Restituet eos ad Pascha ESCHILLUS BILLEUS noster, quem satis integræ esse fidei, nosti, ex ijs, quos mihi debet, duobus millibus. Et si opus erit, curia mea Haffniensis interea pignoris loco erit, tam pro summa quam interesse; aut etiam ædes in orientali platea Haffniæ SCHYRMANNI, quas hypothecæ loco habeo pro 1000 Ioachimicis, qui illi ad festum Paschatis resignati sunt iam antea. Pendet vero domus quotannis 80 Ioachimicos, interesse pro millenis paulo maius solito, ut res satis tuta sit. Sin vero commode fieri nequeat, ut hac in parte nostris desiderijs morem geras, nolim te nimium sic occupari, aut ullas adventus tui remoras inde invenire. Caussa, cur id expetam (ut tibi secreto eam communicem, cui his maiora concredo) est, quod post paucas hebdomadas tres ex meis, quos intimos habeo, in diversa Germaniæ loca ablegare decreverim: inter quos etiam filius natu grandior erit, qui nunc apud Administratorem per mensem abest, ipso sic volente. Et quoniam emissarij mei præcipuos Germaniæ Magnates, adeoque ipsum Imperatorem quidam ex ijs meo nomine accessuri sunt, de rebus magni momenti, uti ipsemet facile coniectari possis, isthic acturi, et a me quædam exhibituri, volo ut nihil ijs ad viaticum desit, quo minus omnia decenter et honorifice peragant. Cumque summa hîc sit annonæ caritas, adeo ut triplo ferme pluris veneant, quam Rostochij, ubi 700 thaleros intra anni quadrantem insumpsi, facile æstimare poteris, quantam hîc, cum familia, quæ 24 personas attingit, per dimidium fere annum exposuerim pecuniam. Summa vero illa maior, quam mecum accepi, apud Duces Megapolitanos fœnori exposita est: uti nihil inde repetere liceat ante statutum tempus. Charissime OLIGERE, te in his facturum, quicquid per te præstari queat, omnino mihi persuadeo. Neque quid amplius peto aut desidero. Ego tibi vicissim in quovis officij genere exhibendo quam lubentissime morem geram.

Vale, resalutatus a meis omnibus quam officiosissime.
Tuus TYCHO BRAHE,
manu propria.