Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
TYCHO BRAHE AD ANDREAM SEVERINI VELLEIUM.

NUPER cum OLIGERUS ROSENKRANTZ consanguineus Affinis et Amicus meus dilectus hîc me per duas invisisset hebdomadas, redditæ mihi sunt unâ cum CHRISTIERNI LANGIJ tuæ literæ, ad quas tunc respondendi commoditas non dabatur. Videntur hæ ultimæ tuæ, licet lenire et excusare quædam in prioribus laborent, a primis tamen illis motu proprio ad me datis [non] longe abesse, et privilegijs scatere iudicis, quæ tamen tibi lubens condono, siquidem non aliter vis. Obijcis ab initio post ea, quæ de LANGIO et Anglicis literis habes (ad quæ postea respondebo) quod iter tuum iuxta promissum non præstitum arguam. Et quid ni? cum sponte promiseris, nec præstiteris? Valetudinem tuam, rem domesticam et anni tempus tunc æque noras atque postea. Miraris igitur me ita singula tua verba et iota notare. Atqui scis me semper Geometrice loqui, cum serio loquor. Quod et in alijs, præsertim Amicis, quibus bene fido, et requiro et observo. Quorsum enim verba, nisi rebus consona? Hoc ego idem sentio atque illudere et negligere. Neque perinde esse, ac candide, aperte et libere agere, uti tu vis. Immo quiddam his repugnans.

Quod aliquo loco non sis inter reliquos Pharisæos et Gnathones, equidem tibi congratulor, nec hanc felicitatem invideo. At quod non talia antea affectâris, quodque adhuc ijs, si liceret, te participem non redderes, haud dixerim. Si autem me hîc fallis, est cur tibi hanc animi celsitudinem et constantiam magis adhuc congratulor. Et si nunc ex Politicis non pendes, veluti antea, cordatius forsan agis. Eorum fructus sunt præ foribus. Cudentur Machiavellistarum doli et technæ in ipsorum, uti meriti sunt, capita. Quod et hactenus iustus iudex exequi solitus est. Quod prandio alicuius interfueris, nihil ad me. Neque ob id ea de re mentionem feci, quia hoc morarer, sed quoniam tu occasionem dabas de ERICO LANGIO et me quædam addendo, quæ tamen neuter nostrum curat. Si talibus, qui astutam vapido servant sub pectore vulpem, fidis, te ipsum decipis. Qui et quales eiusmodi sint, fere omnes in Dania norunt, atque in posterum plus forte noscent. O patria, o mores. Omnia nunc ruere in peius fata ipsa docebant. Si tibi deinceps vixeris, uti scribis, rectissime feceris. Nam uti nunc agitur scena Mundana, si unquam antea, locum meretur illud NASONIS »nimium prælustria vita«, et »bene qui latuit, bene vixit«. Quod mihi iam tandem congratularis mutationem hanc et sortem aliam, rectius facis, quam cum prius eandem indoleres, tanquam invidens mihi hanc felicitatem. Sic enim ego infirmas accipio querelas. Et, si sufficienter delictum illud expiare volueris, tacita quædam psalmodia Uraniæ nostræ omnibusque nobis Propempticum concinna, quodque ea e Cimmerijs, non dico Cimbricis, tenebris, quibus diu multumque offuscabatur, sese tandem Superum dono et provisu vindicârit, atque in apertam et gratam Universæ Europæ lucem universalior reddita asseruerit, congratulare; nobis autem, quod tot Machiavellismis, iniurijs, odijs, invidijs, malevolentijs, calumnijs et detrectationibus atque contemptibus superatis tranquilliori auræ restituti simus. Hisce igitur si Carmine aliquo, uti Poëta es, applauseris, apposite feceris et in gratiam cum Urania nobisque omnibus redieris.

Rogas deinceps, ut desinam minuta quæque in literis tuis non recte intellecta exaggerare. Te scripsisse, quod tu cum familia mei essetis amici in Dania despecti, me statim accepisse, vos a me despectos. Atqui tua non tam clare sonabant verba, pro ut nunc ea explicas. Aiebas enim: Vale,salutatus a tuis amicis in Dania despectis. Non addidisti, te aut tuis. Ideoque tuam sententiam prima fronte non satis assecutus sum. Ingerebat hoc dubium, quod scirem, mihi in Dania a calumniatoribus imputari, quod in despectum patriæ, Regis, consangvineorum et amicorum inde discesserim. Et sane OLIGERUS ROSENKRANTZIUS, cui hæc tua verba legenda dedi, non aliter capere potuit, quam ac si tale quid insinuares. Obscurius enim quam decuit, scripta sunt. Nec ego plane asserui, te quidpiam in me loqui. Ideoque addidi: »si recte tuam mentem percipio« aut simile quid. Et quod tu infers, me excepisse, quasi vos me despiceretis, scilicet tu et tui, id non saltem est minutula quæque exaggerare, sed et sensum meum quasi data opera plane pervertere: cum de te et tuis, quos semper dilexi atque etiamnum diligo, nihil sinistri suspicer, sed in genere de meis in Dania malevolis locutus sim, a quibus despicior, eosque vicissim ex alto rideo et despicio, si quando præ altioribus curis eorum (quod tamen rarissime facio) meminisse lubet. Tuos casus, tuaque infortunia magna ex parte scio, et horum authores non ignoro. Habemus enim hîc mutuo participationem quandam, licet mihi nihil mali inde evenerit, sed longe plus boni etiam invitis authoribus. At nihil tibi hîc exprobro, condolui semper, et amovere ista studui et cum quorundam ex meis offensione, et plus pro te laboravi, quam conscius es, aut facile crediturus. Norunt id utriusque nostrum, non saltem Amici, sed et inimici, tum quoque neutrales.

Quod neque tu neque ego moriemur inulti, omnino mihi persuadeo. Nam iustus est Deus, etiam tacentibus et patienter sustinentibus, et quæ immerito pertulerunt hominibus, illi vindicta danda est, oc hand vil rette det nod, om † Thule nogen sdoon end aldrig leffde eller haffde leffuet: Non tamen Planetarum revolutiones præficiendæ sunt ei, qui libere et sine tempore, in tempore tamen satque tempestive agit.

Demum de victualibus mentionem facis, quod primum et præcipuum esse [de]buit. De his enim nunc maxime agitur in tanta hîc annonæ caritate, quanta vix unquam fuit, et familiæ meæ propria, quæ quartum attingit septenarium, præter eos, qui indies invisunt. At tu videris hîc aurem claudere, paa dansche at være schulørit, oc icke gide høret oc mercket ret. Nam quid pro quo infers. Satis scio, etiam absque tuo iuramento (saa sandt hielpe mig Gud) (an hoc Theologicum est?) quod si præsens ipse fuissem, non potuissem ista expedire aliter sine rerum dispendio: scilicet postquam hyems intervenisset, portus conclusi essent, nec terrestre iter commodum foret. At antea, dum primas istas tuas scribebas, nulla eiusmodi erant obstacula, aut si qua erant, quare adeo categorice promisisti? quare tot tantaque præstanda enumerasti? Sororem etiam meam in auxilium vocans, a qua ne verbum intellexi, licet ter eidem scripserim. Crediderim vos omnes excellenter iudicare. At si quid vobis Scanicæ, id est veræ et fidei tenacis, restat mentis, en nulla nunc adsunt subterfugia, quin recte facere liceat, modo libeat. Ego nullum in me officium ingratum esse sinam. Et si adhuc accesseris unâ cum LANGIO aut etiam solus sine ipso, idque ante Paschatis festum (modo fieri queat) inprimis erit id mihi acceptum et eo plenius priora diluentur errata.

Vale cum uxore a me salutata, totaque domo.
Tuus TYCHO BRAHE,
manu propria.