Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
IACOBUS MONAVIUS AD TYCHONEM BRAHE.

S.

BONA quidem fide, sed paulo tardius mihi redditus est et in manus meas pervenit fasciculus ille, quem circa finem anni superioris ad me misisti, Nobilissime et præstantissime Domine TYCHO, magnamque debeo gratiam Viro optimo et amico integerrimo Domino VINCENTIO MOLLERO, quod in eo curando voluit tibique mihique gratificari. Vix autem possum exprimere verbis, quam grata mihi fuerit Epistola tua, tam amice scripta, et quam accepta ea, quæ unâ cum literis tuis ad me pervenire voluisti. Cæterum quod tam serum responsum mitto, non tantum fit eam ob causam, de qua dixi, sed etiam propter invaletudinem meam, quam totis fere tribus mensibus sensi prorsus incommodum, et quæ me velut ineptum fecit ad omnes res agendas. Nondum quidem ab ea sum prorsus liberatus. Sed tamen per Dei gratiam, habere cœpi melius, et sentio vires tum animi tum corporis non parum firmiores, quam fuerunt. Deus Opt. Max. si volet, poterit hoc robur augere, idque tantum cupio fieri ad gloriam sancti nominis ipsius, et ad animæ meæ, quæ mihi est cura in his terris præcipua, salutem. Quod attinet ad famam obitus mei isthuc ad te perlatam, unde tibi data occasio faciendi mentionem nominis mei in Epistolis tuis, facile potuit hic error committi in aula Cæsaris, ubi fratrem habui unicum Medicum Imperatorium, Virum, quem ab alijs, quam a me prædicari malo, qui [ante] annos decem obijt Pragæ. Quia autem hic error tibi expressit tam honorificas et amicas voces de me, ut inde, quanti memoriam nominis mei post obitum meum facturus fueris, æstimare liceat: agnosco me plurimum debere tuis erga me amori et animo, quem ut mihi conserves, donec vixero, obnixe rogo; ego vicissim, donec in hoc corpore sangvis erit, te vicissim amare observare et colere...prædicare et laudare non desinam. Frater ille meus charissimus, cuius modo feci mentionem, erat rerum Mathematicarum et amantissimus et intelligentissimus, ac propterea tui quoque unice observans et studiosus: ac illum sæpe hoc egisse [scio] ut amicitiam tuam consequeretur, a qua cura etiam non abstinuisset, si Deus ei longiora vitæ spatia concessisset. Nunc in alia Schola philosophatur, coram Deum cernens, et cœlos opera manuum eius contemplans......amori erga fratrem, si memoriam illius hoc loco tibi volui commendare. Cæterum quod ad discessum tuum e patria, et præsertim ex Uranoburgo attinet: primum de eo certior factus sum, ex literis communis amici Domini DAVIDIS.....postea enim plenius edoctus de omnibus illis circumstantijs a CHRISTIANO SEVERINO LONGOMONTANO, qui circa finem anni superioris ad nos venit.......et quem per aliquot dies apud nos retinuimus, et hospitem gratissimum habuimus; atque utinam tunc venissent ad me literæ tuæ, cum adhuc apud nos hæreret. Erat enim de te valde sollicitus et hac inprimis de causa.

Ego quidem de ijs quid dicam? Cum essem aliquando Magdeburgi, vidi super domo quadam aureis literis inscriptum saxo, quod erat supra fores, hunc ineptum sensu, sed reipsa nimis verum versum: Est erit atque fuit Vndanck in fine laborum. Hic versiculus mihi subinde venit in mentem, quando de te rebusque tuis cogitavi. Sed et hoc mihi incidit, quod si mundus hic non sit dignus istis Atlanticis bonis et donis nostri TYCHONIS? Etiam hoc cogitavi, quod si hæc Τύχη, quæ Domino TYCHONI contigit, nunciet instare finem mundi? Utut sit, adhuc valde dubito, tuamne vicem [an patriæ potius tuæ], imo totius Reipublicæ Christianæ magis dolere debeam. Legi diligenter, quæ ad me misisti, et pro ijs communicatis magnas tibi gratias ago, neque est, ut putes, ea ventura in manus aliorum. Miratus sum Regem nihil voluisse conferre in hæc studia, Regibus et eorum subsidijs atque [adiumento] dignissima, qui tamen nuper tantos sumptus fecit in coronationis festo. Aliud fuit iudicium ALFONSI: imo aliud etiam ipsius patris FRIDERICI. Nolo de his plura; in quibus tamen hoc etiam addo, me idem facere, quod tu facis, hoc est discernere Actorem a Poëta fabulæ. Facis tu etiam hoc præclare, quod tanto animo (nimirum cœlo et astris digno) hæc quæ tibi contigerunt, fers, nec propterea cogitas aliquid omittere in laudabili cursu abs te.....et olim instituto, et per tot annos servato, sed quod cogitas ad metam usque illum.....Da hic Deus ut perficias quod cœpisti. LAZARUS ....... vir magnanimus frequenter in ore solitus fuit habere versum istum: Esse aliquid si velle tenes, et posse tenebis. Tibi vero datum est et velle et posse. Amplissimi viri D. HENRICI RANZOVIJ maior nunc erit gloria, et fiet ipsius nomen illustre clarius, postquam Musis tuis hospitium condit. Erit enim vicina urbs Hamburga, tibi satis oportuna ad absolvenda ea, quorum editio fuit cœpta in Huenna. De consilijs tuis, quæ apud ........ meum deponis, diligenter cogitavi, et spero ea sic geri posse, ut [non] plane careat successu, verum opus erit tempore: cum nunc omnia, quæ aguntur in aula Cæsarea, tantum ....... Martem in hoc gravissimo Reipublicæ christianæ periculo, quod hoc anno non sine causa (Deus omnia avertat) metuitur. Agam interea, quantum nunc agi potest per amicos, ut quasi via quædam sternatur, ad ea, quæ sunt deinceps ..... cura et opera tractanda; faciam te quoque certiorem de rebus omnibus, quæ argumentum facere ad ea, quæ sane tui animi, consilij et instituti.... Si viveret adhuc Dominus IACOBUS CURTIUS, quantopere ostenderet sibi esse cordi et curæ res tuas et negotium publicum! Sed tamen spero, non defuturos aliter etiam in aula amicos, de quibus alio tempore, si Deus volet, rebus magis exploratis te monebo. Pro transmisso libro Epistolarum, qui mihi a te est amplissimum munus, magnas ago gratias, et peto magnopere, cum reliqua tua, quæ iam cœpta sunt, ad finem perducta fuerint, ut ijs etiam ....... meam ornare non recuses. Dabitur opera, ne te huius ...... et beneficij iure et merito pœniteat.

Literas tuas ad IOHANNEM ROTHMANNUM, quem cognovi nunc vitam agere in Republica Erfurdensi, per certos homines curabo, si quid aliud a me postulas fieri, semper tibi parata erit pro viribus fida mea opera. Ex CHRISTIANO tuo hoc etiam libenter cognovi: Te nimirum natum esse eodem et anno et mense, quo ego sum in lucem editus, valde etiam delectatus sum, inter...quæ nunc mecum communicasti, lectione carminum tuorum ad ........ quæ non legi sine varijs animi perturbationibus. Multa enim de multis, tum tuis tum ijs quæ sunt similia, cogitavi. Geram tibi morem in eo quod petis, et curabo, ne aliquis te non indignus ........ de rebus tuis, quæ te digna sint. Tu vicissim, si non est molestum, exorna meum Symbolum aliquo Epigrammate. Quale sit Symbolum meum, cognosces ex nostro VINCENTIO MOLLERO, qui, si voles, dabit tibi legendum Libellum quendam nostrum, quem de eodem Symbolo curavi ..... publice edi. Equidem miseram ad te exemplum, quod doleo perijsse. Si postuletis aliud, non invitus communicabo. Interim habe tibi hanc inscriptionem ..... mei.

Salutat te reverenter amanter et officiose optimus senex Doctor HERMANNUS noster, cui vix credas quam grata fuerit salus et abs te dicta, et nomine præstantissimi senis...

Si non est molestum, rogo ut meis etiam verbis reverenter et officiose salutes Illustrem Dominum HENRICUM RANZOVIUM, qui suam erga me benevolentiam semel et iterum mihi declaravit. Tu eam, si placet, augebis et confirmabis. Et quoniam HEMMINGIJ vestri facta est mentio, tuque de eo nunc liberius scribere potes, rogo te per amicitiam nostram, dic mihi in aures meas, an fidem mereatur hæc inclusa pagella, quæ ante aliquot annos fuit circumlata.

Deus scit me istud quærere nec malo animo, nec ad malam fidem ...... enim amo et colo istum optimum et optime meritum senem, quem aliquis cum potest amare et colere, sed tantum cœpi mihi constare historiam rei gestæ, de qua mihi et alijs semper iure integrum iudicium. Bene et feliciter vale, vir præstantissime et Nobilissime, mihique conserva tuam ...... benevolentiam, cuius fundamenta prima, eaque tunc valde tenuia ...... sunt ante multos annos ..... cum ex tuis peregrinationibus reversus per aliquot septimanas viveres in domo et mensa hospitis tunc mei M. LAURENTIJ DANI. Ego te amare et observare, et meam tibi fidem quocunque potero genere ........... nunquam desinam.