Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
TYCHO BRAHE AD IOSEPHUM SCALIGERUM.

S. P.

DIU multumque in votis habui, Illustris Domine IOSEPHE SCALIGER, cum adhuc in Dania Patria mea morarer, ut tecum per litteras amicitiam contraherem, præsertim cum a plerisque isthinc ad nos venientibus tuum in me, licet de facie tibi ignotum, candorem et benevolentiam aliquoties perceperim, sed semper aliquid intervenit obstaculi, quominus id efficere commodum fuerit. Nunc autem, cum hunc Nobilem et doctum adolescentem FRANCISCUM TEGNAGLIUM mihi domesticum et meæ e Dania migrationis comitem in Bataviam ablegarem, non intermittendum duxi, quin aliquid saltem ad te litterarum darem, utut iam essem occupatissimus. Ad quod me etiam non minimum invitavit excellentissimum et laboriosissimum illud opus tuum redintegratum de Temporum Emendatione, quod his ipsis diebus primum accepi, atque quantum per negotia licuit, perlustravi. Nec possum satis mirari exactam tuam in eo concinnando diligentiam, pari iudicio atque eruditione coniunctam. Debet tibi sane vel pro hoc solo labore (ut cæteros illos præclarissimos a te exantlatos præteream) omnis posteritas immensas gratias, quod temporum epochas et rationes tam sedulo et subtiliter extricare volueris. Nec curandum si qui (uti fit) inveniantur ingrati Zoili, quales et hactenus nonnullos habuisti, qui e contradictionibus famam venari satagunt, sed ex alto despiciendum. Memini, me cum ad quendam eorum mihi Heidelberga scribentem litteras responsi loco darem, de te ipsum (siquidem is occasionem præbuerat) discrete admonuisse, ut te tuaque suspiceret potius quam vellicaret, atque a talibus contradictionibus abstineret, vel ad minimum ut modestius et maiori verecundia rem ageret. Quid hoc pacto apud ipsum profecerim, ignoro. Nam postea inter nos altum silentium.

Reperi in hoc novo tuo volumine, dum illud evolverem, te alicubi circa finem facere mentionem mearum observationum, quas circa utrumque Æquinoctium in Dania habui, easque cum Hipparcheis conferre, ut anni Alphonsini a te nunc assumpti magnitudinem probares. Ago autem tibi officiose gratias, quod tam honorifice et candide mei et mearum inventionum isthic memineris, et cuperem, ut hæc ipsa uberius adhuc expenderes, conferendo nimirum HIPPARCHI omnes observationes, sed prius limitatas, ut sibi invicem, quoad fieri poterit, correspondeant, aut seligendo eas quæ exactiores videbuntur; hac tamen adhibita cautione, ut is annus Iulianus retro numeratus eandem cum nostro, qui adhibetur, habeat respectu bissexti rationem, ita ut vel ambo sint bissextiles vel pariter hinc removeantur. Ideoque nostra Tabella utriusque Æquinoctij, quam e primo capite Progymnasmatum Astronomicorum assumpsisti, eos annos continue exhibet, qui ab uno in alterum bissextilem includuntur. Pluribus enim opus non erat, licet multos præterea in promptu habeam pariter sibi invicem correspondentes. Optandum sane foret, ut veteres parem in his præstitissent accurationem, quod tamen ab ijs factum non esse, propriæ eorum annotationes, ut tu quoque non iniuria arguis, produnt; utique magis indubiam Anni Cœlestis rationem, quoad minima momenta, nunc obtineremus, præsertim si a pluribus Artificibus per aliquot interlapsa secula res nunquam hians aut claudicans comprobata esset. Quin et utrobique medium Æquinoctium capiendum, ut intricatio ea, quæ ex Apogæi et Eccentricitatis mutatione provenit, præcaveatur. Conducit etiam ALBATEGNIJ Aratensis intermedias Observationes in consilium adhibere. Quibus omnibus rite expensis et adhibita in singulis cautela, quod parallaxin ☉ inter observandum Æquinoctia forte neglexerint, atque his etiam Æquatoris inclinationem non satis scrupulose applicârint, dummodo ex altitudine ☉ meridiana in utroque solstitio Poli sublimitatem rimati sunt, existimârim de Alphonsina Anni quantitate nonnihil adhuc decessurum, ita ut vix 49 minuta ultra integras horas explere possit, nedum ea in 6 H. excederet. Si itaque omnes quas habes observationes Hipparcheas tam in æquinoctio vernali quam autumnali in Tabella discrete expositas (annotando ubique qualis iste annus fuerit respectu bissexti Iuliani) mecum communicaveris, dabo operam, ut hæc cum nostris ulterius collata exactum quid non tantum anno Civili, sed et Astronomico præfiniendo suppeditent. Et si plures in promptu tibi sunt vetustissimæ Æquinoctiorum Observationes, diligentiam aliquam redolentes, eas etiam pari modo impertiaris, quæso.Tum quoque de Epocha antiquissima illa Iudaica, quando Æquinoctium die 21. Aprilis sex horis a Meridie extitisse creditur, si quid indubitati habes, unde id probari queat, et ad quem meridianum referendum sit, atque quomodo hic annus ad bissextum sese habuerit, quantumque ab hisce temporibus citra omnem ambiguitatem distiterit, expone et plenius de his omnibus, quæ a te collecta, mecum per litteras agere non degravare. Erit id mihi longe gratissimum. Quicquid vicissim mea opella præstari queat, quod tibi acceptum sit, habebis me semper ex voto. Fieri autem potest, ut nonnulla horum in hoc libro tuo elucidaveris, quæ adhuc explorata non habeo. Nam mihi accurate eum relegere plurimæ occupationes nondum permiserunt. Porro referet dictus adolescens quædam ad te meo nomine secreto, de quibus tuum iudicium et consilium cognoscere averem. Is etiam plura, cum mearum rerum sit conscius, de ijs aperiet. Quare ut ipsum benigne audias, tibique commendatum habeas, etiam atque etiam rogo.

Vale vir tam doctrina quam genere revera illustris.
Illustris tuæ Magnis. studiosiss.
TYCHO BRAHE,
manu propria.