Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
TYCHO BRAHE AD CHRISTIANUM LONGOMONTANUM.

DILECTE CHRISTIANE, scripsit ad me ante paucos dies IACOBUS MONAVIUS Vratislaviensis, Amicus meus integerrimus, te sub finem anni præteriti Vratislaviam venisse, et discessus mei causas e Dania per omnes circumstantias sibi retulisse, tum quoque te admodum de me solicitum fuisse, atque hac inprimis de causa inde abijsse Lipsiam. Quod sane mihi auditu pergratum fuit, dum te ita animatum agnosco. Ego tibi vicissim ex animo bene favere atque ad meliora quæque promovere non intermittam. Indicavit insuper ibidem MONAVIUS, quod te ad sororem WITICHIJ B. M. deduci curaverit, ubi omnes illius libros perlustraveris. Rogo itaque ut de ijs, qui et quales fuerint, præsertim manuscripti, et an eos vendere velit, qualique pretio, mihi significes. Vidisti proculdubio plagiarij mei impuri illius URSI maledicentissimum scriptum, in quo præter alia innumera convitia meo et meorum honori non parcit. Ego quidem refutatione illum indignum censeo, cum omnes modestiæ limites imo honestatis longe transcenderit; efficiam tamen ut non impune ferat. Cum vero tibi de plagio ipsius tum quoque omnibus circumstantijs procul dubio ex aliorum, qui tunc adfuerunt, relatu innotuerit, rogo in charta designare velis, quidnam hac de re a tuis apud me commilitonibus inaudivisti. Ego quidem nonnulla adhuc recordor, sed poterant aliqua tanto temporis intervallo, et inter tot alias curas mihi facile excidisse; tum quoque quid alij in Academijs, ubi interea fuisti, de hoc maledico scripto sentiant. Verum ut tecum plenius non tantum de hoc negotio, quod ex alto despicio, sed et de alijs quibusdam longe maioris momenti loqui queam, antequam ad ulteriora hinc peregrinationem suscipiam, atque plus forte disiungamur, cuperem quam maxime, ut meis sumptibus actutum huc Wandesburgum, dimidio saltem milliari Hamburgo remotum, te conferres, quo de necessarijs quibusdam tecum præsens agere queam. Neque enim omnia chartis committere commodum est. Si viaticum tibi ad manus non est, mutuo ab aliquo pete, vel oppignora quid, a me, qualecunque tandem sit, bona fide redimendum, aut aliquis pro te spondeat. Faxo ut illi sit indemne. Non est quod verearis, ne te hîc ultra voluntatem detineam, nam ipsemet non constitui hîc diu manere. Est nunc apud me IOHANNES MOLLERUS Electoris Brandenburgici Mathematicus, qui Hvenæ in coronatione (ut scis) nobis aderat. Is negotijs præest Astronomicis et studiosis meis, quos hîc non minus quam antea Uraniburgi haud paucos sustento. Vide iam, mi CHRISTIERNE, ne fallas exspectationem meam, sed quam primum te hîc sistas. Invenies me vicissim gratum, ut huius pro me suscepti itineris te neutiquam pœniteat. Sume tecum exemplar Ephemeridum novarum N. EVERHARDI e novis (ut iactitat) Tabulis supputatarum, quod illas in aliqua Academia facile nancisceris, et si quid aliud nosti, quod meis desiderijs conveniat. Hamburgi hic liber venalis non est. Mihi nihil præter solum eius libri titulum in catalogo hucusque videre licuit.

Vale, et confestim, prout tibi confido, ad nos advola.
TYCHO BRAHE,
manu propria.