Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
DOMINO OLIGERO GEORGIJ F. ROSENCRANTZIO DANO, DOMINO HÆREDITARIO IN ROSENHOLM, ET INTER NOBILES DOCTO, INTERQUE DOCTOS NOBILI, DOMINO ET AMICO SUO IN ÆVITERNUM COLENDO ΕΙΣ XEIPE.
TICHONI BRAHE NON MINUS APERIENDAS ET LEGENDAS.
ΕΥ ΠΡΑΤΤΕΙΝ.

BINAS tuas literas, illas Lubeca, has Hamburgo ad me datas, quam blande exosculatus fuerim, Generose ROSENKRANTZI, animus meus tibi multis acceptis beneficijs devinctus a multisque perspectus annis tanquam in speculo et tabula apud te loqui potest, lingua non potest. Tute enim nosti, quam impense te amem, colam, quantique faciam, ut quoties literas tuas video, frigidam toties mihi suffundi, et ad cursum amicitiæ protensiorem me instigari a te persuadear. Quod cum intelligere te ex literis tuis intelligam, non est, quod pluribus tibi fidem faciam. At vero quantumvis dulcis mihi utraque tua fuit Epistola, amariores tamen aliquanto fuerunt, quod simul in illis de plagio Liddeliano in illustrem Astronomum TYCHONEM BRAHE, consangvineum et affinem tuum, virum multiplici scientia admirandum, narrabas. Quod magis animum percellebat, quia ipse Dominus TYCHO suis idem ad me literis testatum reddiderat. Querebatur tecum de singulari tum impudentia, tum ingratitudine DUNCANI LIDDELIJ Scoti, qui nunc in Inclyta Iulia Matheseos Professorem agit, quod is non tantum literis ad suos privatim datis, sed et ex publica prælectionum suarum cathedra Tychonianarum Hypotheseon se primum esse inventorem sit gloriatus. Querela illa certior fuit, quod multis bonorum virorum testimonijs et literis videbam TYCHONI fidem eius rei factam luculenter, et gravior, quod is non solus, sed et cum alijs duobus Plagiarijs tantum facinus in TYCHONEM ausus fuisset. Indignabar mecum et ridebam tamen cum Phavorino cornices illas, homines in alienis plumis tripudiantes, ridiculos, quod ambitiose ad maiora aspirarent, odiosos, quod ea consequerentur apud quosdam, miserabiles, quod tandem apud omnes laude turpiter exciderent. Solent enim subventanea (quod aiunt) parere, qui laudem ex fuco virtutis, non ex virtute, concipiunt. Hac spe potuissem ego et meum et tuum animum tranquillum reddere, nisi insuper adiectum fuisset, quod propius me tangit et pungit acrius. Legi enim LIDDELIJ illius verba, quod is in testimonium Plagij sui (cuius tamen TYCHONEM præpostere insimulare vult) me testem invocet et adducat. Sic enim scribit: »Primas meas theorias iuxta triplicem hypothesin satis imperfectas, quas ante septennium Rostochij proposui, TYCHO a Doctore CRAMERO Pastore nunc Stetinensi accepit.« Sic ait. TYCHO BRAHE ergo inventa sua hausit ex meo libro, ex LIDDELIJ prælectionibus, qui harum hypothesium inventor est, qui primus deduxit, qui primus explicuit, si Dijs placet, atque in eius rei testimonium fide dignum, egone a LIDDELIO asciscor? Obstupui, ingenue fateor, ubi hæc lego, me in falsum rei testimonium dicendum vocari, et abusu mei nominis (quod hucusque sincerum Dei beneficio servare studui) rem tam a vero alienam ceu pallio involvi et incrustari. Mi Domine ROSENKRANTZI, tute ipsemet nosti, cum tot annos unâ viximus, quo DUNCANUM hunc loco semper habuerim, quam honeste de illo tibi fuerim locutus, quod is fores Scholæ Mathematicæ et aliarum quarundam Philosophiæ partium mihi adolescenti aperuisset; quod autem nunc obloqui illi cogar, id vellem ne fuisset unquam opus. Sed meministi mecum illud PERICLIS Atheniensis, cum amicus eum rogaret, ut pro se causaque eius falsum deieraret, δεῖ με συμπράττειν τοῖς φίλοις ἀλλὰ μέχρι τοῦ βωμοῦ, et quod Philosophus noster: ἀμφοῖν ὄντοιν φίλοιν ὅσιον προτιμᾶν τὴν ἀλήϑειαν. Non possum enim contra veritatem, nisi quis simul me adulatore et amico uti velit, quod a pia mente duco esse alienum. Ego de illo Magistro meo non potuissem tantam in me sperare iniuriam, qua me nunc affecit, quem nihil eius conscium ad falsum rei testimonium allegavit. Falsimonium committit (quod in foro crimen falsi appellant) qui annulo signatorio alieno suas periculi et doli plenas clam domino obsignat literas; nonne illum idem patrare credas, qui alienis alienorum nominum subscriptionibus in testimonium sine testimonio vocatis sua falsa confirmat? Præposterum est te vera loqui, cum ne quidem loquaris, affirmare ea, quæ num affirmes nescias. Ita mecum agit LIDDELIUS, ut testis sim, testis nunquam auditus, ut affirmem, ignorem, vera loquar, cum ne quidem loquar. Indignum, insanum. Quia vero tantopere is meummet hac de re testimonium flagitare videtur, ago verum hoc meum testimonium, contra illud suum, non meum. Tibi et TYCHONI de hoc plagio Lidelliano vera petenti, quantum mihi quidem constat, deponam, idque tam perspicue, ut si tu paulo superiorum annorum ἀνάμνησιν tecum per otium renoves, omnia puncta tua mihi ultro sis adiecturus. Docuit DUNCANUS LIDDELIUS Scotus in Academia Rostochiana Mathemata, quando ego auditor fui anno 88 et sequenti, inter cætera explicando etiam motum secundum iuxta triplicem hypothesin, primam Alphonsinorum, secundam COPERNICI, et aliam tertiam novam. De hac tertia nova agitur, cuius sit auctoris? Me oportet reddere testimonium? Egone respondeam? Respondeat ipse DUNCANUS, idque ex scriptis Commentarijs, quæ ego adhuc hodie mecum servo bona fide, qua et servant alij multi, tunc adolescentes, nunc viri, qui tum temporis eadem eiusdem usi sunt institutione privata, inter quos est quoque, ut unum nominem, communis noster amicus M. IOACHIMUS PRÆTORIUS, Collega in hoc templo et Gymnasio mihi honorandus. In quibus commentarijs (tu oculatus mihi testis es, vidisti, legisti) DUNCANUS novam illam Diatyposin appellavit Tychonianam, idque expressis syllabis literisque, ita quæstionem suam formans: In nova illa, seu Tychoniana Diatyposi, quomodo horum quinque planetarum motus salvantur? etc. Sic tum temporis docuit, sic dixit, sic dictitavit, sic didicimus, sic audivimus, sic scripsimus, sic credidimus. At, inquis, nunc aliter Helmstadij dicit, aliter docet? Id vero ego capere non possum, quo modo, si DUNCANUS unus sit et esse velit, Rostochij hanc hypothesin sibi derogare, Helmstadij vero eandem arrogare per tam breve locorum temporisque intervallum queat? Nisi cum Horizonte animum linguamque mutarit, quod ego vix concesserim. Credo ego potius DUNCANO LIDDELIO Rostochiensi Studioso contra DUNCANUM LIDDELIUM Professorem Helmstadianum. Dicit forte præ modestia et verecundia se illa vice TYCHONI inventionem ascripsisse? Ergone hac vice verecundiæ fines transilijt? Ergone contrarium hoc immodestiæ ascribendum? Et qui novit viri ingenium, neque hoc admittet. Quid multis? Barbari dicere solebant, prout iacet litera; ita hîc quoque dicendum et pronunciandum iam est, ex dictatis Rostochianis unius LIDDELIJ tertiam hypothesin, quam et nova placita solebat appellare, non DUNCANI sed TYCHONIS esse; propria confessio, inquiunt Iurisperiti, est fortissima probatio. Satis superque hæc tibi, mihi et alijs sufficere possent, nisi, quia sic sermo cœptus est, unum et alterum adhuc verbum ex ijsdem liberet adijcere. Dici non potest, quam præclare tum temporis in ipsa tractatione istius hypotheseos, quoties occasio dabatur, de TYCHONE Scotus senserit, et omnibus veteribus prætulerit, et cum Illustrissimo Landgravio Hassiæ b. m. coniunxerit. Sic enim in eiusdem commentarijs tit. de longit. et latit. in Sphæram BRUCÆI legitur. »An vero stellæ fixæ suas latitudines sive distantias ab Ecliptica variarint, nullus veterum cognovit, verum Landgravius et TYCHO BRAHE ex crebris observationibus invenerunt stellas fixas latitudines suas ad mutationem obliquitatis Zodiaci variasse.« Et de latitudine ☾ ait: »Quod antea a nemine ante TYCHONEM observatum est, latitudo Lunæ maxima mutata est, et hodie est 5° 15'.« Item de eccentricitate Solis tit. de motu Solis inquit: »in quibus omnibus Artifices hoc seculo, ut sunt Illustrissimus Princeps Landgravius et TYCHO BRAHE, multa invenerunt, quæ observationibus COPERNICI non satis consentiunt.« Sic ille. Quis hîc, quæso, per febrim potuisset suspicari, LIDDELIUM tanti artificis, quem sic ipse commendaret, præceptorem esse, et illum huius discipulum, uti nunc iactitare audet? Ni seipsum Scotus tantum artificem, aut artificibus illis artificiosiorem et superiorem constituisset, talis non constitueretur. Sed tu, Domine ROSENKRANTZI, pro ἀγχινοίᾳ tua, qua polles, me etiam tacente, aliud argumentum certitudinis pro TYCHONE, ut opinor, colliges, quando audis, quod observata, quæ COPERNICO non satis consentiunt, TYCHONI ascribat, ut sic tecum ratiocinere: Qui novas hypotheses in Astronomia contra omnes antegressores suos invenire et statuere vult, is ut longe prius observata τῶν φαινομένων Syderalium nova acquisierit, necesse habet; quare? quia hypotheses novæ, non præsuppositis novorum φαινομένων fundamentis, anilia sunt τερετίσματα, quandoquidem hypothesium sit salvare motus observatos; quod si ergo LIDDELIUS Scotus in obscuro latens et instrumentis destitutus nulla φαινόμενα nova primus observavit, quid eum principio impulit, ut ab hypothesi Coperniana (quam mordicus tueri solebat) desiliret, et de nova cogitare inciperet? Mirum enim, si se observata a TYCHONE primo accepisse largiri posset. Sic me iudice haud leve argumentum duxeris ad evincendum DUNCANI Plagium. Taceo, quod in ipsa tractatione huius novæ hypotheseos, talem se præstiterit LIDDELIUS, ut multis indicijs sit colligere, eum auctorem et inventorem non esse. Qui enim ipse inventor et auspex est in scientia apodictica certæ alicuius hypotheseos, quam alios docet, illum dedecet fluctuare aut aliquid eius in medio suspensum relinquere. Sic enim DUNCANUS, ubi generaliter Tychonianum typum depinxit: »An primus motus, quo omnia ab ortu in occasum feruntur, ob Terræ motum an cœli extimi rectius dicatur, in medio hîc relinquimus; probabilius forte videbitur, si extimo cœlo ascribatur.« Audis, quam non usurpet sibi arbitrium statuendi, decidendi, sed aliunde quasi afflatum exspectet, quid hîc sentiendum sit, quid non sit, quem procul dubio tum temporis nondum ex TYCHONE hauserat. Fortius est, quod ibidem paulo post ansam præbet sentiendi et disputandi contra hanc Hypothesin, cum inquit: »COPERNICI hypothesin absurdam plerisque videri, hanc vero (Tychonianam subintelligens) principijs Geometriæ nihil repugnare, licet nonnulla videatur physica absurda ponere.« Intelligebat autem orbes æthereos ex ARISTOTELIS sententia, quod paulo post usu ex disputatione Physicæ Aristoteleæ cum eodem habita didici. Proposuit enim idem ibidem Disputationes physicas, in quarum nona, cum ad libros priores de cœlo venisset, intrepide orbes reales defendere volebat, quos cum exercitij ergo opponendo Tychoniana observata refellerem, excanduit homo tantum in modum, ut etiam hanc datam hypothesin plane repudiaret et damnaret, immemor fortasse τῆς μεταβάσεως τοῦ γένους. Unde acerbitati istius ego cedens, surrexi tum temporis, atque Scholis istius valedixi, ut meministi me tibi sæpius narrasse, et plurimi adhuc in vivis sunt, qui et spectatores et auditores eius fabulæ fuerunt. Quæ ideo repeto, non ut de re ipsa (quam inter puerilia nostra pono) agam, sed ut evincam LIDDELIUM semper hypothesin illam sic tractasse, sic contra disputasse, ut alterius, non suum inventum esse clarissime dederit cuivis contestatum. Rigidius enim pro illa pugnasset, si proprium figmentum (ex quo immortaliter se victurum esse sperasset) fuisset. Talis, ut audis, ROSENKRANTZI, fuit Scotus in Schola illa Astronomica Rostochij, quoties collecto grege illi docenti assedimus; sed est tamen quod dissimulare nequeo, quod et alij mei tum temporis commilitones (quos nominare possum) norunt. Quando M. DUNCANUS haud obscure colligeret, magno applausu excipi TYCHONIS novam, eamque tam concinnam hypothesin, tum laudis, ut opinor, immatura aviditate flagrans (ut erat natura gloriosior) uni et alteri suorum auditorum (cœtu dimisso) insusurrare solebat, se habere literas propria TYCHONIS manu exaratas, in quibus TYCHO illi hanc hypothesin adscribat, his inter cætera verbis: »Rem acu tetigisti«. Verum nunquam tamen plene literas eas mihi quidem visendas legendasve volebat aperire, nescio cur, etiam cum multis rogaretur. Quia autem integras legere non licuit, multi mecum potius credebant publicis commentarijs DUNCANI, quam eiusdem clancularijs et subreptitijs susurris. Exemplar istarum, quas iactat, literarum Helmstadij descriptum mihique communicatum nunc legi, sed lectis illis merito exclamo: Quid est ollas et cucurbitas lippire, si hoc non sit? Seipsum amare et sapere vix Iovi conceditur. Perstringit enim amor sui oculos, ut quid album a nigro distet, discerni non queat. Sed ego illud prolixius hîc agere non teneor. Epistola ubi in lucem fuerit protracta, pro se loquetur.

Habes, domine ROSENKRANTZI, quid mihi ex Liddelianis commentarijs constet, de inventione novæ seu Tychonianæ hypotheseos. Quod etsi fere præterire potuissem, tamen ne tuæ petitioni deesse voluisse viderer, nolui omittere. At vero plus mea interest, an verum dicat Scotus, quod propositas a se ante Septennium Theorias a me acceperit TYCHO, ut affirmare non erubescit.

Narrabo autem brevibus, ut se res habet, atque non minus tibi quam mihi notum, ut quasi te tibi narrantem me audias, modo recorderis. Cum Anno 91, a. d. 14 Calend. Iunij e palæstra Academica Rostochiana avocati essemus ab Illustri tuo Domino Parente, GEORGIO, Prorege Daniæ b. m. et substitissemus Hafniæ aliquamdiu, indultum est utrique, ut ad Insulam Huenam (qua Urania TYCHONIS tum temporis pedem fixerat) excurreremus, quod Dominus parens tuus intelligebat, nos quoque singulari Astronomiæ amore accendi et magni Dnum TYCHONEM ex illa arte facere. Hac occasione ego, ut cum artifice de arte conferre possem, cœpi recentius ὑπομνήματα, quæ tam a DUNCANO, quam Dno BRUCÆO, illo magnæ famæ viro, et alijs præceptoribus meis imbibissem, ruminare. Et quia partim navi eundum erat, ad facundum itineris comitem commentaria, quæ uno grandi volumine complicata habebam, et adhuc habeo, ut nosti, adhibere cœpi. In quo volumine inter alia etiam LIDDELIJ dictata continebantur. Ita κατὰ συμβεβηκὸς librum ad Insulam Tychonianam mei, non illius causa transtuli. Ubi illuc ventum est, post multa, ut fit, familiares et eruditæ collationes de rebus varijs (quia tota insula erat cornu copiæ rerum visu et auditu mirabilium) itemque de arte Astronomica inciderunt et, nescio qua occasione, de BRUCÆO, de LIDDELIO et alijs in hac scientia tum temporis in Academia Rosarum claris. Sensi autem statim non levibus ex signis, TYCHONEM sinistre sentire de LIDDELIO, quod is ea, quæ ex privato cum TYCHONE colloquio, quando ante ibi fuisset, furtim subduxisset, alijs in Academia iniussus propalasset. Ego excusavi virum, quod is non sibi illa nova placita arrogasset, sed nominatim sub Tychoniano titulo et honore proposuisset. Quod cum difficulter sibi pateretur persuaderi Dominus TYCHO, oportune incidebat, me subito interventu fidem facere posse libro meo, quem manu propria ex ore ipsius excepissem. Sic ecce producitur liber, ostendo locum unum et alterum, ubi hoc fiebat, ut supra annotavi. Quo viso acquievit plane Vir Nobilis, et de istis commentarijs inter nos nihil quicquam amplius actum, nihil cogitatum, nihil somniatum est ab illo toto tempore usque in hodiernum diem. Septimus nunc agitur annus ab illo tempore, quo Uraniburgi ego et tu fuimus. Ante illud tempus nec ego nec literæ meæ, nec manus nec nomen in Daniam, quod ego sciverim, ad TYCHONEM unquam venerunt. Quis enim ego, adolescens tum temporis, quis, inquam, eram ætate, ingenio, fama, ut cum tanto viro et genere et fama Nobilissimo atque ab ipso Magistro nostro sæpe proclamato huius sæculi artifice, qui cum Landgravio solus esset in Astronomia artifex, literis amicitiam contraxissem, aut mea ad illum mittere potuissem? Post illud tempus, quo et secunda vice, interlapso triennio, in Daniam redijmus, ego nullas de rebus Astronomicis vel ad TYCHONEM vel alium quenquam dedi aut dare potui literas. Meministi enim professionis meæ Witebergensis Herculeas molestias, et studiorum genus longe sanctius, quam ut de illis rebus mihi in Theologico studio semper παρέργοις ne per suspirium cogitare, nedum ad Artificem aliquid conferre quiverim. Effricta igitur fronte mentitur (da verbo veniam) qui dicit TYCHONEM unquam Theorias Liddelianas a me accepisse. Dictum puta. In testimonium veritatis voco conscientiam meam, quæ mihi mille testes est, et te, Dn. OLIGERE, qui probe adhuc annales istius διατριβῆς nostræ Academiæ, in qua iuncti unis ædibus, una mensa, uno lecto, diu noctuque, domi foris fuimus, ni fallor, remetiris. Iniuria igitur Scoti est, eaque in me iniuriosissima, quod me nunquam auditum hoc modo in testimonium sui falsimonij invocat, tantum ut me invisum et suspectum bonis viris, quos contra insurgit, reddat; malitia, quod alios abusu mei nominis decepit; impudentia, quod me ignorantem et nihil tale cogitantem in suos præscriptos cogit gyros, ut mea lingua, non quod mea mens verum esse concepit, loquatur, sed quod ille finxit, vel absens effutiat. Nonne os meum quovis mancipio hoc pacto esset servilius? Satis pro imperio. Unde vero scit, TYCHONEM theorias has a me accepisse? Ego non dixi nec potui dicere, ille non vidit nec potuit videre, neque ullus alius. Si audivisse se dixerit, reddam cum THALETE Milesio responsum, qui aiebat verum a falso tantum abesse, quam oculi distant ab auribus, sentiens eos plerumque mentiri, qui audita non visa referunt. Aut quid si dicam, quod dicat se audivisse, quæ nunquam audivit? Si per divinationem sit assecutus, dicat an ex sortibus, an augurijs, an ex asterismis, an somnijs. Sed ex his procul dubio, nisi forte compertum sit, ex graculorum garritu, εἶπε καὶ ὰ Γραίω τἀλαϑέα κοσκινόμαντις, dicebat ille apud THEOCRITUM.

Habes, Nobilissime Domine ROSENCRANTZI, non ex ingratitudine in præceptorem olim meum (quæ enim hæc gratitudo in gratiam præceptoris commentiri?) sed ex candore et veritate, qua amicitia nostra fundatur, redditum verum testimonium contra effictum illud, non meum de plagio, ut vocas, Liddeliano. Tu hoc exemplo edoctus recordare tui usitati symboli Νῆφε καὶ μέμνησο ἀπιστεῖν: tum alias, tum si alij in posterum de me similibus mendaciorum floccis tuas aures opplere tentarint, reserva alteram mihi liberam, quod cum feceris, et veritas et amicitia nostra in æviternum sibi inter nos constabunt. His te Deo commendatum volo.

Vale.
N. T. semper amicus
DANIEL CRAMERUS,
Pastor et Professor Ecclesiæ et Gymnasij Stetinensium.