ANNUS iam agitur decimus, eruditissime et præstantissime MÆSTLINE, ex quo quidam e meis domesticis, qui aliquandiu mihi in rebus Astronomicis inservierat, exemplum tuarum literarum Tubingâ ad se datarum in Daniam mihi transmisit, quibus pollicebaris, te librum nostrum de Cometa anni 77 tibi ab eodem communicatum diligenter perlecturum, tuamque de eius contentis sententiam conscripturum, atque mecum de eis per literas collaturum, quas te Marpurgum ad eundem mittere decrevisse, ad me postea procurandas innuisti. At ego tot interlapsis annis, neque hac de re aut quapiam alia, negocium Astronomicum, quo utrinque aficimur, concernente, ne verbulum quidem a te accepi, sive scripto, sive aliorum indicatione, qui isthinc venientes me Uraniburgi, dum adhuc in Patria degerem, inviserunt. Existimassem equidem te ob communia nobis studia scriptione aliqua saltem tot interlabentibus annis non supersessurum, præsertim cum id facturum sponte in te receperis. Ne vero ego ob id tecum per literas, siquidem aliter non liceat, familiaritatem contrahendi omnem occasionem respuisse videar, quod ab humanitate et exercitijs, quibus delectamur, sublimioribus alienum foret: en nunc prævenio, et ad scribendum respondendumque ultro te invito: data nimirum hac commodiore, qua nunc fruor, oportunitate, quam antea in Dania, ex quo in arce quadam Ranzoviana, dimidio saltem miliari Hamburgo remota, nunc habitem, unde in varia, non saltem Germaniæ, sed totius pene Europæ loca creber et commodus datur nuncius. Si itaque quid habes, de quo mecum in rebus Astronomicis, sive Cometicum illud negocium, sive quidvis aliud concernat, conferre libuerit, invenies me pro meo modulo, et quantum hactenus in ijs assequi licuit, ad respondendum non difficilem.
Allatum mihi nuper est eruditum quoddam scriptum Mathematici excellentis JOANNIS KEPLERI e Styria, in quo revolutiones Planetarum secundum formam Coperniceam ad 5 regularia corpora harmonice redigere ingeniosa sane speculatione conatur, qua etiam de re nuper ad me perscripsit, egoque illi, quantum præ occupationum mole licuit, meam vicissim de talibus aperui sententiam. Video autem te in eodem libro de Hypothesi a nobis ante annos complures adinventa nonnulla quasi dubitanter adferre, cum promiscue eam etiam alijs tribuas, plagiarijs forte meis nimium auscultans, tum quoque plura de eadem inferens, quæ si consideratius expendisses, et sententiam nostram atque omnes occasiones huius Hypotheseos constituendæ undiquaque perspectas habuisses, hæsitationibus eiuscemodi forte supersedisses. Atqui ego, si tibi quid in hac inventione scrupuli restet, id amovere atque penitius rem omnem explanare paratus sum, quod etiam res ipsa docebit, ubi Planetarum motus ad eam normam a nobis adeo accurate expansos cognoveris, ut nihil sit, quod sensus amplius requirant, utut tu in eodem libello de Astronomiæ correctione non saltem dubitare, sed et animum abijcere videaris, licet antea aliter spem feceris. Si ab anteriore per corpora ista regularia dimensione facta, ea restituenda erit, potius quam ex accuratis observationibus a posteriori sumptis, veluti insinuas, utique nimis diu, si non prorsus in perpetuum frustra expectabimus, antequam tale quid a quoquam præstari poterit. Cum enim istorum regularium corporum dimensionis explicatio, si omni ex parte admittenda foret, observationibus antecedentibus niti et comprobari debeat, nec etiam particularia quæque præter generaliora illa, utcunque se habentia, hinc ea qua opus est præcisione derivari possunt, quod te non latere arbitror. Neque etiam adhuc satis extricatæ sunt Planetarum biformes inæqualitates, quas duplici eccentrico vel circello excusant. Ignoratur enim iusta harum proportio, ut de Apogæis non dicam longe aliter se habentibus, quam fert non saltem Alphonsina, sed et Copernicea ratiocinatio. Quin et annua illa diversitatis evidens insinuatio necdum satis comperta est, ita ut undiquaque suis numeris absolute constet, ut ob id e Coperniceis proportionibus circulorum hæc ea, quæ requiritur, subtilitate rimari invium sit; qua etiam de re eruditissimum KEPLERUM per literas admonui, et in Marte, ubi hæ differentiæ magis sunt sensibiles, exemplum indicavi. Verum de his et similibus nimis prolixum foret hîc singula exequi.
Ubi opera mea Astronomica lucem publicam viderint, quod nunc magnis viribus nec minoribus quam antea in Patria urgeo, perspicies, uti spero, rem Astronomicam aliter quam putatur redintegrari posse, et me non contemnendam in ea locasse operam; quare de his plura nunc non addo. Aliud quiddam est, etsi minoris momenti, quod tamen ad negocium hoc omnimode exequendum non parum conducit, pro ea videlicet, quam meridianorum ingerit in rotundo Terræ globo alteratio, diversitate necdum satis accurate explorata, de quo tecum agere averem. Si itaque aliquot Eclipses, præsertim Lunares, isthic exquisita diligentia præteritis annis observatas habes (de quo non dubito) earum momenta per observationum etiam circumstantias mecum mature communices velim, quo collatione facta cum 20 aut pluribus Lunæ deliquijs a me non paucis iam transactis annis diligenter consideratis conferri queant. Existimo me aliqua inter ea, quæ ego denotavi, inventurum, quæ etiam a te isthic observata sunt, atque hinc meridianorum intercapedo, aut ad minimum ductus alicuius meridiani per certa quædam Germaniæ loca pervestigari poterit, præsupposito nimirum quodam cognito ad rationem eam, quam PTOLEMÆUS et COPERNICUS assumserunt. Hoc si mihi præstiteris officij, rem non saltem gratam, sed etiam Astronomiæ promotioni non inutilem effeceris. Idem quoque apud alios, quotquot novi cœlestibus apparentijs fideliter attendere, qui sane perpauci (quod dolendum est) existunt, experior, ut certi quid in his, quoad licuerit, statuatur. Ad ultima duo luminarium deliquia, quæ in Februario proxime elapso contigerunt, te sedulo attendisse non dubito; quare eorum etiam momenta et phases isthic animadversas indica. Lunæ Eclipsis, quæ 11. eius mensis die contigit, hîc ubi polus elevatur 53° 35½', principium habuit, quando superior Lunæ limbus attollebatur supra horizontem 24° fere. Hinc tempus provenit, adbibito viso loco Lunæ iuxta nostram restitutionem et refractionum impedimento sublato, H. 4. 14' post mediam noctem antecedentem. Finis deliquij infra horizontem evenit. Visa autem est Luna ferme tota offuscari, minima eius portiuncula ab umbra Terræ libera existente. Solis eclipsatio, quæ 25. die accidit, hîc, quantum inter recurrentes nubes animadvertere licuit, initium habuit H. 9. 52' A.M. per Armillas Æquatorias 6 pedum in diametro (nam Instrumenta mea Astronomica huc in Germaniam e Dania, ut conscius sis, transtuli) temporis momenta denotando. Medium eius, uti neque finem, ob crassiusculas et continuas nubes intervenientes conspicere non dabatur. Conveniunt hæc tempora in utraque Eclipsi satis præcise cum nostro redintegrato calculo, ex 18 Lunaribus et 6 Solaribus prius subtiliter denotatis eclipsationibus depromto, ut de alijs hincinde sæpenumero expensis amborum luminarium motionibus huc etiam conducentibus nihil addam. Quantitas corporis Solaris Lunæ interventu offuscati debuit iuxta mea ratiocinia esse digit. 10¾ in hoc horizonte, idque a superiori parte, cum calculus Coperniceus et phasin et momenta huius obscurationis aliter exhibeat, uti et in Lunari Eclipsi tam is quam Alphonsinus nimium cis et ultra exorbitârunt. An deliquij Solaris magnitudinem nostris numeris recte attigerimus, iudicent illi, qui eius medium sereniore aura usi conspexerunt. Id vero sciendum est, Lunam in novilunijs eclipticis non apparere ea magnitudine, qua alias in plenilunijs, utut in eadem fuerit a Terra remotione, sed quasi pro quinta parte eam certis de causis alibi reserandis constringere; unde fit ut Luna nunquam totum Solem prorsus obtegere queat, etiamsi centraliter quoad visum interponatur, lumine Solari eam aliquali adhuc vestigio ambiente, quod et in hoc ultimo deliquio animadvertere poterant illi, quibus maxima offuscatio patuit. Oportuit enim tunc Solem de Lunari corpore utrinque plus includere, idque corniculatim, quam linea per diametrum ducta exigebat, utut Lunæ diameter tunc fuerit iuxta nostrum etiam calculum 34¾', apparere autem apud Solem non potuit maior quam 28, quam limitationem a nemine antea animadversam cognovi, sed in aliquot Solis observationibus, cum tam a superiore quam inferiore parte tegeretur, sic me docuit experientia. Tuum erit, excell. MÆSTLINE, quid in his et similibus compertum habeas, mihi etiam aperire, atque in posterum iucundam inter nos de rebus Astronomicis collationem, quam et ego non invite admittam, exercere. De Eclipsium autem, potissimum Lunarium, a te subtiliter animadversis momentis me, quam primum fieri queat, certiorem redde, ut correctionem longitudinum, de qua dixi, quam brevi in quadam tabella adornare constitui, tam hinc, quam ex alijs quibusdam aliunde conquisitis indicijs eo promtius expediam. Iam vale, v. cl. et de rebus Astronomicis laudabiliter merite, in quibus etiam expoliendis et locupletandis ut in posterum perseveres, te adhortor. Ubi rescripseris, effice, ut literæ quocunque tandem viarum ductu, sive per Norimbergam, sive aliquam aliam celebrem Germaniæ urbem Hamburgum perferantur, in hospitium isthic meum, quod est apud HERM. REUTTER sub signo coronæ aureæ, sicque eas me certo obtenturum non ambigo.