Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
NOBILISSIMO NOBIS SINGULARITER DILECTO TYCHONI BRAHE, DOMINO DE KNUDSTRUP.

ERNESTUS electus et confirmatus archiepiscopus Coloniensis, sacri Romani imperij per Italiam archicancellarius et princeps elector, episcopus Leodiensis, palatinus Rheny, dux utriusque Bauarie. Clementi Nostra salutatione premissa. Nobilissime singulariter dilecte, quas mihi iuuenis ille notus a te literas dedit et quæ de rebus tuis addidit, singulari lætitia legi et audiui. Munus vero litterarium librorum tuorum, quos ut a te rerum istarum peritissimo profectos et de cœlestibus illis corporibus tractantes, quorum vel solus aspectus idiotarum oculos pascit, cognitio uero et meum et omnium peritorum animos honestiore uoluptate moratur, mihi supra modum fuit acceptum. Gratias pro ijs tibi ago et quod factum a me hactenus non indiligenter, pergam sedulo te tuaque cæs: mti: commendare. Declaraui hunc animi mei sensum latori literarum tuarum et harum relatori. Ex eo intelliges, quæ de omnibus, quæ scire cupiebas, illum feci certiorem. Vale et tibi persuade et tua et studiorum caussa me quiduis conaturum.

Ernestus, mpp.