S. P.
QUAS ante discessum tuum ex ultimis Comitijs Hafniensibus deproperasti, desideratissime mi OLIGERE, Consangvinee, Affinis, et (quod plus reputo) Amice integerrime, his ipsis diebus ob moras, quas isthic nectebat MULIUS, pridie accepi. Erantque utut festinanter scriptæ, et ad singula, quæ expectabam, propter otij penuriam non respondentes, admodum gratæ. Quod literæ Electoris et Electorissæ Brandenburgensis Regi et Reginæ oblatæ non sint, parum moror. Neque enim ob [id] eas misi, quod magnopere cuperem, ut exhiberentur. Ideoque (uti scis) liberum id tibi reliqui. Scio eas scatere [politic[is]mis et aulicismis], uti fit apud tales homines. Allene det var anderledes lovet; naar jeg seer til, da colluderer de begge [Canceler] med hverandre, for den eene ravn piller ikke øyet ud paa den anden: quamvis alterum magis integrum et sincerum duxerim, quam vestrum istum NICOLAI MACHIAVELLI Neophitum, qui adhuc quotidie discit a suo [præceptore contiguo]. Nec tamen id quod tu insinuas, inde inferri posse, si traditæ fuissent literæ, existimarim. Nam conditio mea nullatenus isthic defletur. Et cur hoc, cum ego ipse hanc prætulerim et etiamnum præferam priori? Neque commutarem, om man endskiønt vilde give mig Penge til, som naar man bytter. Nec ullis modis reditum captavi per literas illas, utut tam vestratibus quam mihi invisum, plus tamen forte mihi quam illis. Ideoque sollicite excepi apud Principem hunc urgentem, ne tale quid verbo scriptove moveret. Neque eæ, quas Bramstedij illi obtuli, quarum exemplar (ni fallor) habes, tale quid præ se ferunt. Recompensationem solummodo expensarum moderate requirebam, suo forte tempore validius. Videbo, quomodo literæ illæ suis restituantur autoribus, modo id citra offensam per aliqualem excusationem fieri queat, vel (si mavis) prætextum. Quod autem Regi libros destinatos non tradideris, nec tuum nec aliorum probo consilium. Maluissem enim certis de causis mature exhibitos, quam retentos. Neque tamen suspicor, te tenacitate quadam, et amore mei atque librorum eos pro te ipso servare voluisse, ne forte æmuli nostri et malevoli ad se [dono Regis] reciperent. An [Regi] placituri sint nec ne, susque deque fero. Nec sane ob id illi communicandos censeo, quod sic ipsius gratiam aucupari cupiam; cum sat sciam, ne quidem gratiori munere aliquo aut quovis officio ob eos, quibus magis auscultat, id impetrari posse (quod et cordate fero) vel literæ meæ Rostochio scriptæ cum suo responso (necdum uti pollicebaris, critizatæ) satis superque testatum relinquunt. Nec si[c] intempestive [supplex] fio, cum nihil petam, nihil deprecer, nihil supplicem, sed potius labores meos quos [ille] cum suis aspernatus est, me Cæsari nunc dedicare, aliumque atque adeo summum Imperij caput pro studiorum meorum Mæcenate quærere, posthabitis invidentibus et detrectantibus [Danis] ostendo ostentoque, ut hoc potius (si quid foret insimulandum) culpæ imputari posset, quam quod nimis me demitterem. Tu itaque, mi OLIGERE, omnino libros [Regi] trade in manus, sive [volenti] sive [repugnanti], aut si id tibi commodum non fuerit, fac ut per aliquem alium meorum, aut etiam [RAMELIUM] id fiat; ita tamen, ut per quoscunque sive temet ipsum vel alios Regi porrigantur, tibi, siquidem Rex (uti scio) talibus [imo nullis (quod dolendum)] libris delectatur, cedant. Invenies facile rationem. Quod et antea, cum mecum hîc esses, præmonui. Sin [Rex] ipsemet (quod [miraculi] loco duxerim) eos retinere voluerit, aut etiam præter omnem nostram prævisionem et amolitionem in aliorum, quorum quam minime vellemus, potestatem devenerint, id ferendum erit. Habeant, quod tacite suspiciant atque admirentur, quodque capere aut imitari non possint, palam vero contra conscientiam (uti solent) rodant, extenuent, invertant et cavillentur. Id populus curat scilicet. Faxo autem, si res ita ceciderit, ut tu nova, etiam picta et ornata obtineas exemplaria, quibus hanc iacturam leves, præfixis etiam carminibus, sed in te directis, qualia nuper, dum Duci IOHANNI ADOLPHO hos libros dono mitterem, præposueram, quorum tenorem in adiuncta scheda habes. Liber de Stellis erat in charta, non membrana scriptus. Et hunc Duci ULDARICO Megapolitano non concessi, cum alterum nuper antepositis etiam suis carminibus dono mitterem. Quanti utrunque fecerit, quam comiter et benigne TENGNAGLIUM meum exceperit, quam gratus erga me fuerit, atque in posterum esse velit, et quam clementi denique favore me prosequatur Sermus Elector Coloniensis, ex ijs, quæ ad CRAGIUM nostrum scripsi, cognosces, et aliquatenus etiam ex adiunctis literarum exemplis, quæ cum CRAGIO quoque communices, præsertim quæ antea non habet, velim, ut et ille nostra tibi. Quæ enim alteri vestrum scribo mittoque, utrique scribo et mitto pauculis differentibus. Exemplum scripti istius famosi apud CRAGIUM videbis, quale mihi Helmstadio missum est. Addidit quidam ex meis studiosis annotationes marginales, ubi præcipue fit mei honorifica mentio, ne diu tam memorabilia locum quærenda forent. Egregius sane liber, qui a Professoribus Hafniensibus tanto applausu, licet tacito murmure inter eos susurrato excipiatur. Gaudent monstris monstrosa ingenia et prava pravis. Ostendet tibi dictus noster communis secreto literas quasdam a [IOANNE STUGGIO] IOANNI Omnivendæ, vel potius Ardelioni ex composito scriptas adinstar Beinenkorf, ut ille et ij, quibus hoc scurrile scriptum magni et grati muneris instar congratulatus est, sibi sic assensum et laudem præberi frustra lætentur; aut si fucum capiunt, sciant alios scire, quam parum veri bonique illi sciant vel sapiant, quamque insulsi invidi et malevoli sint censores, quodque nos eos clam se titillantes et conridentes palam pungamus et rideamus, imo ex alto despiciamus. Librum autem hunc, qui mea Elogia deprædicat et ebuccinat, mihi per hunc ipsum nuncium remitti volo. Nullum enim aliud habeo exemplar. Ubi plura nactus fuero, vobis et alijs communicabo. Eroque adhuc facilior, quam institor iste vester librorum. Nam gratis dabo et aperte faciam, quod is subdole et tecte. Ephemerides istæ novæ ex novis (si Dijs placet) Tabulis supputatæ ne quidem apud Germanos fidem merentur, quam autor in Præfatione venditat, nedum apud [vos Danos], qui terrena potius quam Cœlestia curatis. Heu tam aversus Equos vestris Sol iungit ab oris. In Septentrione enim semper habitavit barbaries. Et verendum, ut ne nunc quidem satis extirpata sit, aut postliminio redeat, contemptis ingenuis et humanioribus literis unâ cum virtutis integritate. Quod Cognatus meus [LINDENOVIUS], ea quæ ipsemet non invite, antequam disiungeremur, promisit, nunc concedere tergiversetur, licet tunc æque erat in Politicis prudens atque nunc, non miror. Cimber enim est, cur non Cimbrizet et nippizet? Quamvis (ut dicam quod res est) parum curem, sive communicet, sive non. Potioribus enim intentus sum, quam ut talibus Mundanæ scenæ frivolis nugis immorer. Volebam saltem memoriæ et rei bene gestæ causa hanc historiolam penes me habere, att man kunde læse den som et Eventyr om Afftenen. Scripsit is ad me, et quod in diversis locis hæreret hæc confabulatio, non mitti excusavit. Tum quoque de Comœdia, quæ isthic a personato Anglo introducta est, quodque ferme in Tragœdiam versa fuerit, indicavit. Kan skee den [gammele] pater conscriptus lader ikke af, furijs sic impellentibus, etiam in defunctum sævire, førend han staar op igien og giør Jertegn. recte, ut circumspecte in quibusdam agam. Quod et facio, faciamque. Imo plus taceo, dissimuloque in tantis iniuris, tamque falsis obiectionibus, quam forte opus esset. Sed serviendum est tempori et loco. Quod differtur, non aufertur. Sunt Regibus, fateor, longæ manus. At Philosophis et veritatem tuentibus adhuc longiores et fortiores. Nam ipsorum Imperia et Iurisdictiones etiam ultra fata mortalium se extendunt. Cætera momentanea et caduca sunt. Tandem bona causa triumphat. Reges et Dominos habere debent, qui se non habent, et non concupiscunt, quæ Reges Dominique concupiscunt. Illi semper metuant, ne fractus labatur axis, et pavidos feriant ruinæ. Rex est, qui metuit nihil. Hoc Regnum sibi quisque dat. Sed de his satis.
Ædes meas Hafniacas pro duobus millibus non vendam. Constiterunt mihi, antequam ultimo ibi essem, et quædam in ijs complevissem, ultra 3000 Ioachimorum. Tunc vero vix intra millenos in eas ulterius erogavi. Satis est constans structura, quæ alijs in Civitate lapideis domibus duratione sua non cedet. Nec fundus ille paludosus, quem tanta arte emendavi, ponderosiorem sustinuit. Si vendi iusto precio nequiverint, date saltem operam, mei Amici, ut inquilinum fidelem pro ijs ad Michaëlis festum obtineam, qui id quod æquum erit, inde solvat. Causa PEPLERI etiam invitis (uti existimo) ijs, qui eam promovere satagebant, male illi cessit, et prout revera meritus erat, imo mitius. Si Amstelredami mansisset, neque [HUITFELDIO] auscultasset, sed apud me in Norvegia rursus habitandi veniam unâ cum culpa deprecatus fuisset, siquidem me ad condonandum non futurum difficilem ISAACUS PETRI iam antea illi indicarat, forte rectius sibi consuluisset. Sed confisus meis adversarijs nunc prædominantibus (apud quos ego, etiamsi Geometrice demonstrarem, nihil veri iustique obtineo) maluit hanc Camarinam movere, et maiora subire pericula maioresque miserias. Cum BŒKELIO per MULÆUM uti voluisti, agam, ubi fuerit, nunc enim peregre abest. Quid obtinuero, ex adiuncto responso videbis. Pecuniam totam iam antea tradiderat illi WINSHEMIUS, me inscio, nec tamen, postquam rescivi, multum dissentiente. Erat enim is valde importunus, præsertim vero uxor; et minabantur, at de vilde slaae Skade og Interesse paa. Et nescio, quæ alia crocitabant. Quid igitur faceremus? Litem forensem ob id movere tibi forte ingratum fuisset, nec nobis volupe. Et habet is inter iudices sibi addictos, ut vix aliquid obtinuissemus. Nam et hîc iudicia sunt personalia, non realia, ferme ut apud vos, licet paulo minus ob processum Iuris Civilis in cognoscendis causis et non præiudicandis magis æquum et legitimum. Dabo operam, quantum in me est, ut eos, quos adhuc desideras, nanciscaris. Quod si obtinere nequivero, transeant cum cæteris. Satis habes librorum. Unica SOPHIA omni prævalebit Philosophiæ, etiam Platonicæ et veriori, nedum Aristotelicæ et fucatæ, atque in Logimachijs verborum fundatæ. Ignosces, quod de Præceptore tuo id quod res est, dicam. Nam et ipsi Itali, qui alias ei admodum mancipati sunt, illum hoc (uti scis) elogio deprædicare non sunt veriti:
Non tamen reprehendenda duxerim, quæ in ipso laudabilia et recte constituta sunt, qualia te Lynceis oculis discernere posse non ambigo. Præstabit tamen (uti opinor) vivæ illi palpabili et tractabili SOPHIÆ operam dare, quæ pro libris liberos dabit, pro facundia fæcunditatem, ut pulchra faciet te prole parentem. Quod ante revolutionem Phœbi annuam faxit Deus. Cecini tibi breve et fortuito incidens Epigramma loco Epithalamij; quod nescio an acceperis, siquidem nullam in literis eius facis mentionem, nisi serius forte nactus sis, quam eas scriberes. In omnem itaque eventum denuo reliquis, quæ mitto, cum alias sit breve, addidi. Restituas mihi velim carmen CRAMERI tui, quod cum cæteris in hoc genere coacervare lubet. Multa enim hinc inde talia ab Eruditis in mei gratiam cuduntur, ut suo tempore videbis. Plura nunc non addo. Ubi tu plura rescripseris et currum promissum, quem indies expeto expectoque, ne iter meum retardetur, miseris, ulterius respondebo. Vide saltem, ne quidpiam eorum silentio prætereas, de quibus antea movi, quæque memoriæ causa denotata habes. Iamque felix et incolumis cum tua costa vale, et matrem tuam officiose ex me saluta. Hancque non neglige, atque non detento hoc Nuncio actutum rescribe. Iterumque vale. Dabantur Wandesburgo die 10. Augusti Anni 1598.
BŒKELIUS hisce diebus domi non fuit, ut responsum eius tibi mittere nunc possem. Quam primum is redierit, omnem hac in re movebo lapidem, ut desiderijs tuis satisfiat.