S. P.
ANTE octiduum primum huc reversus est MULÆUS, literasque tuas, Præstantissime et amantissime Vir, attulit, multo serius quam sperâram. Detentus quidem ab ESCHILLO et ACCIO, at non, ut causas moræ interea per literas significaret prohibitus. Quod tamen serio ei in mandatis dederam. Nec tanta illi secreta aut mysteria scribenda erant, quod interfuerit, in quorumcumque tandem manus literæ eæ venirent. Et quod omnium maxime displicet, præcipuo negocio, nempe pecuniario, infecto reversus est. Quod tamen non tam illi quam dictis duobus imputo, et ACCIO potius quam ESCHILLO. Nam hic ministrum suum Flensburgum misit pro duobus millibus Ioachimicis meâ causâ isthic obtinendis, sed frustra. Ille solutionem summæ debitæ tergiversatur, et dilationem petit ob debita fratris defuncti et nescio quas alias impensas; cum tamen sit in bona re, et Cancellario nunc affine gaudeat, quem diutina avaritia et tenacitas satis nummosum reddidit. Huor kand da AXEL staa til at trenge? At ego totius summæ restitutionem denuo urgeo. Nolo enim quidpiam mearum pecuniarum amplius in Dania hærere, præsertim in istâ invisâ affinitate. Ego quidem non incircumspecte hactenus eidem ACCIO scripsi. Nam quamvis non obscura mihi cum eo intercesserit familiaritas præter sangvinis rationem, quæ hac tempestate etiam inter ipsos fratres in aquam degeneravit (ideoque eam minus reputo) tamen nos satis novimus nos, et plus esse in verbis quam factis compertum habemus. Si is serio rem egisset tacentibus fratribus meis cæterisque consangvineis, et Regno et Regi et Parenti servatus fuisset is, de quo scribis, forte honor. Ille enim ferme solus, quæ et quanta in istâ Insulâ confeceram, rectius novit, partim ob habitationis suæ vicinitatem, dum Landscroniæ Præses erat, partim quod nonnunquam me invisere solitus, eaque inspicere, et de ijs me referentem audire. Attamen ad literas mihi obsignatas, quibus unâ subscripserat, non minus quam cæteri obticuit, magno equidem omnium illorum honore, et ad posteritatem historijs commendando. O prisca fides! ô obsoleta veterum Danorum constantia! sed fit nunc perinde, prout Germania nostra vestræ nuper scripsit Daniæ:
Sed utinam hæc de solo ACCIO, quod ad plurimos alios, qui ipso mihi coniunctiores esse debebant, redundat, dicere liceret. Det var en gott, om der var ingen værre end hand. Si non multum boni præstat, attamen non ita nocet, ut cæteri. Och det er en stor naade i denne tiid. Et interdum etiam consolari videtur, meliorisque fortunæ spem facere, quam tamen in vestrâ Daniâ nec exspecto nec expeto. Bene mecum actum iudicarem, si absentem et non modice læsum immeritis cavillis et calumnijs persequi nonnulli e vobis abstinere possent, quamvis et has nugas non plus morer, quam Cynthia pleno sublimis fulgensque lumine canum oblatrantium insipientiam, quos et generosi equi negligentes prætereunt, modo non plane mordeant. Tunc enim ne calcitrant. Egregiam sane consolationem vafra ista et Machiavellica inter quosdam e vobis Gymnasiarchis confederatio hinc nacta est, quod vetus ille meus domesticus, qui per me ad potiora promotus est, nunc ingratus cuculus ijs scurrile et mendacissimum efferi istius URSI scriptum impertitus sit. Sic enim habent quo sibi abblandiantur, quasi de re bene gesta, quod eorum antesignanus ipsissima ut ut latens caussa fuerit, cur patria me nunc careat: exiguâ sane iacturâ, si ista convicia atque calumniæ vim Geometricæ veritatis obtinerent. Dersom den herlige Distractor famosorum librorum sad endnu i Narrehuset thill Augsburg, der jeg en gang løste ham ud for 18 Cruner, cum vinum suffuratus erat, da skulle hand sidde der saa lenge til hand kunde recitere Bogen uden ad, och kand skee æde den op til bedringe, førend jeg skulle løse ham der ud igien, ut et ipse sic ex hac incorporatione melius addisceret, quam antea mentiri, pugillare, fallere, peierare, et plures eiuscemodi virtutes, quibus liber iste scatet, et quarum ipse non ignarus est. Istud impurum scriptum Academiæ Witembergensis, Lipsensis, Helmstadiensis, Rostochiensis et plures in Germaniâ detestantur, authoremque eius tanquam bonorum consortio amplius indignum, qui tamen apud quosdam vestratium decantatur, laudatur (got folch tilhobe) execrantur; quod et literis apud me testatum reliquerunt. Brisgoiensis sane Academia non obscure mihi significavit, se in Poëtastrum istum, qui contumeliosum illud distichon concinnârat et subiunxerat, prout meruit, animadversuram fuisse (modo is author esset, et non potius ursina bestia) si adhuc in vivis esset. Nam ante quadriennium in summa egestate eum obijsse mihi relatum est. Sic et viri Principes tantam impudentiam abominantur. Apud Brunsvicensem author officij, quod in schola ambivit, ea de causa repulsam passus est. Dux ADOLPHUS Holsaticus, quamprimum nænias istas vidit, statim addita execratione folia omnia laceravit, atque ad Cancellarium suum D.D. IONATHAM GUTSLOVIUM librum igne absumendum proiecit. Quod et factum est. RANZOVIUS noster non minus movebatur paucis solummodo introspectis verbis, omnia dira authori imprecans, et capitis pœna mactandum secundum IOB tam infandum facinus censens. En nonnulli ex eruditis vestris huic applaudent, in sinu vident, sibique hunc librum congratulantur, ne quid superesset, quod ingrata Patria, aut potius in ea ingrati quidam contra me auderent. Id tamen cum cæteris omnibus flocci facio, nec calumniatorem istum responsione dignum arbitror, sed pœna potius secundum statuta Imperij. Quod et me impetraturum confido. Tunc demum triumphent ipsius applausores. Man skulle med rette iche rose aff Marchen, førend torffvet bleff holdet. Sed valeant et iste et isti, indigni de quibus hæc scriberem, non sine chartæ detrimento, cui vesanum istud scriptum obfuit, non vero existimationi nostræ, ut cum SCALIGERO nostro loquar. Quare pluribus de his nunc supersedeo.
A SCALIGERO, cuius modo memini, litteras mihi attulit FRANCISCUS TENGNAGLIUS meus ante biduum redux, rebus bene expeditis. Thi det var paa thiden en gang att tale om gott folch, och lade de andre fare. Est autem Epistola illa admodum erudite et humaniter scripta (uti sunt summi illius viri omnia) cuius exemplum tecum communico. Quæ de Polis diversis Mundi et Æquatoris, deque Polari stellâ, fixarum progressu, anni quantitate, PTOLOMÆI crassa hallucinatione ex ortu Caniculæ eodem die Iuliano, tot interlapsis seculis, atque similibus commemorat, minus sibi constant. Nam et bonus interdum dormitat HOMERUS. Quâ de re, ubi rescribendi otium nactus fuero, ipsum candide admonere constitui. Is nostra plurimi facit, uti non saltem ex his literis, sed et ex ipsa redintegrata temporum emendatione nuper publicatâ liquet, in quâ meas Æquinoctiorum observationes, quas Danicas vocat (som vel forskyldt er a quibusdam Danis, att de skulde saa kaldis) supra istius HIPPARCHI inventa (quæ tamen et PTOLOMÆI et omnium veterum traditionibus præfert) longe evehit. Utrum ipsius hîc censuræ, qui rem ponderat atque intelligit, potius standum sit, quam Curiæ Magistri apud vos, qui horum plane rudis est et nil nisi pecunias somniat, ac Rusticorum opera Astronomiæ et Iurisprudentiæ anteferre non erubescit, tibi et alijs absque glaucomate negocium introspicientibus æstimandum relinquo. Is adeo lætatus est, quando TENGNAGLIUS cum meis illum accessit, ut præ gaudio exilierit, et quodvis humanitatis officium adeoque pecuniam, si eâ destitueretur (quod alias rarissimum est) illi obtulerit, nihilque magis in votis habuit, quam ut a Batavis accirer. Ideoque in partes Imperatoris minus inclinavit. Et cum de pollicitis Principis MAURITIJ, qui etiam mihi Germanice admodum humaniter scripsit, ac BARNEFELDIJ nonnulla illi retulisset FRANCISCUS, subiunxit SCALIGER, lenta admodum esse illorum consilia. Sed se eos adhortaturum, ut mature rem agant, et me eo pertrahere elaborent. Omnino enim oportere ut Batavis, non alijs cedam.
Qua vero clementiâ et benignitate Elector Coloniensis (qui Cæsaris potius partes hac in re tuetur, ut et tu) eum exceperit, verbis satis exprimere non potest. Mansit apud ipsum usque in quartam hebdomadam, singulis pene diebus ad secretum eius colloquium per aliquot horas vocatus, adeo ut consiliariorum suorum interpellationes subinde eâ de caussâ averterit, multa sciscitatus, multa respondit, libros meos diligenter evolvit, laudavit; scripta etiam quæcunque FRANCISCUS ex meis secum habuit, ad se recepit, pauca restituit nec ea nisi descripta, adeo ut ne carminibus quidem in mei gratiam concinnatis parcere voluerit, occasiones abitus mei e Dania non sine admiratione expendit, et percunctatus FRANCISCUM quantum id fuerit, quod istic quotannis in reditibus habuerim, respondente illo, et summam in honorem Regis et Regni aliquantulum augente (det var noch hand var eders landmand) quatuor millia thalerorum eam attigisse; subiunxit Princeps hæc formalia verba: Was? Solte man sölichen Man vmb so ein geringes Geltt aus dem Lande ziehn lassen? Schande ist es. Ein Herr verspielet mehr auff einen abent; Gelt bekommet man allezeit, aber sölche leute nicht allzeitt. Tandem litteras promotoriales ad Imperatorem exquisitâ diligentiâ ipsemet et composuit, et suapte manu scripsit, inscio tam Cancellario quam Secretario, quarum tenorem unâ cum ijs, quas ad BARBITIUM supremum Imperatoris Secretarium, qui ab ipso ad hoc dignitatis fastigium evectus est, et annua etiamnum habet stipendia, pariter dedit, te accepisse existimo. Scripsit etiam ad me succinctas et eruditas, quas suo cubiculario mane in lecto ipsemet dictavit, eo quod FRANCISCUS abitum festinaret. Earum etiam hîc exemplum habes, cum ijs, quas ad Dominum RANZOVIUM unâ dedit. Placuit illi quam maxime, quod in Germania postmodum habitare decreverim et se charissima omnia, quæ haberet, depositurum aiebat, quod Imperator Clementissimo et summo favore me meaque studia sit prosecuturus et liberaliter sustentaturus; addebatque, quod si Cæsar præter omnem suam exspectationem in eo difficilem se præberet, tunc seipsum proprijs impensis id effecturum, et omnino curaturum, ne extra Germaniam abeam, aut ad Danos redeam: egitque Deo gratias, quod ipsi iam propior essem quam antea; et siquidem ipsum tam cito ac vellem, invisere (quod tamen admodum in votis habuit) haud possem, se quendam nobilium suorum intimum huc ad me missurum, antequam in superiorem Germaniam me conferrem, dicebat, qui de secretis quibusdam ad artes abstrusas pertinentibus mecum ageret, atque ad ipsum ea quæ percepisset, referret. Et ut paucis rem absolvam (siquidem omnia narrare nimis foret prolixum) cum alias tum præsertim ubi FRANCISCO discedenti valediceret, tenens illum diu per manum, his ipsis verbis conclusit: Sagett dem gutten ehrlichen Man viel gutes von meinent Wegent, meinen gnedigen Grues, auch daneben, das er mich freilich von seinen besten freundt halten soll den er hatt, vnd das ich ihn hin wiederumb nicht anders haben, vnd bey ihm thun will, als wan er mein leiblicher Bruder were, vnd ich ihn mein lebenlang vnd von jugent auff gekantt hette. So wohl gefältt er mir. Vnd so baldt ich gehen Prag kommen werde, will ich ihn besuchen, es sei wo er in Ihr Kais. Mayt. gebiet zu finden: adeo certus erat, se isthic me reperturum. Atque hæc de optimi illius Principis Clementi erga me favore paucis indicata sunto. Ex quibus tute † cæteros parvo æstimavit, nulli facile cætera colliges, quodque non tam invisus atque despectui habitus sim in Germania atque apud quosdam in Dania, vel inde ratiocinaberis. Quin et vestrates etiamnum omnem mei curam abijcere video, nec quicquam ut isthuc absque meo incommodo restituar, sollicitos esse. Nam si eo usque expectent, donec ego ijs supplex futurus sim, ad calendas Græcas (uti tu recte auguraris) expectabunt. Nihil equidem satius ducerem quam Patriæ et Regis mei honori studere, vel ob optimum illum et laudatissimæ memoriæ FRIDERICUM huius Parentem, qui præclare de me meritus est. Sed quid faciam, cum ipsi me respuerint, contempserint, detrimento non exiguo atque multis iniurijs affecerint, odio et invidia persecuti sint, artis, quam tam diu excolui, quamque totus pene orbis a me efflagitat, instaurationem non saltem non promovere voluerint, sed et sustentationem denegarint, ac subsidia, quæ prius habui, subtraxerint? Si mihi more cæterorum Nobilium vivendum foret, nec altiora peragenda suscepissem, reliquos inglorius annos isthic traxissem, Bacchum et Cererem consumere natus. Hæc et similia RAMELIO nostro, qui erga te ob itineris molestias non ingratus (quod laudo) fuit, quemque ego pro sincero habeo Amico, indices quæso, ne interrogatus de abitus mei caussis respondeat se nullas scire, sed me sponte meâ citra ullas necessitates isthinc abijsse; veluti heri Generosus Dominus GULIELMUS SLAWATA, Liber Baro in Chlum et Koschumbergk, ex commendatione RANTZOVIJ me hîc in visens mihi retulit, sibi perconctanti a RAMELIO responsum esse. Satis quidem polite et Politice, an vero satis caussæ Amici rationes ita habuerit, qui sic leviter et citra iustas rationes quidpiam admisisse tacite insimulatur, præteritis ijs, qui in causa fuerunt, non dixerim. Quod Rex Serenissimus, quotiescunque mei incidit mentio, nullam malevoli animi significationem ostendat, veluti tu scribis, et RAMELIUS etiam CLAUDIO MULÆO insinuavit, et credo et lubenter audio. Nam cur male volet illi, qui ipsum dicto factove nunquam offendit, caussas non habet. Sufficit me tacere, et quæ passus sum, dissimulare. Si reliqui duo nunc proximi a Rege, quibus meæ emigrationis caussas verius imputo, adhuc clanculario mei laborant odio, fit id iuxta proverbium: Quem læseris, oderis; ideoque nihil novi. Quod etiam ex alto potioribus intentus negligo.
Etsi vero per totam pene æstatem de Cæsaris Clementissimo erga me favore et propensione, tum quoque aliorum quorundam Principum, mihi constiterit; tamen nihil movere, aut certi quid de mea hinc profectione statuere volui, antequam ............. huc reversus, ut id quod iam .............. nullos videlicet isthic vel ex ............ ipso nihil dicam, qui talibus minus attendit) mearum rerum curam suscepturos, vel Patriæ caussa nedum mei. Idque nunc satis demonstratum arbitror, ut eo magis excusabilis sim apud omnes cordatos et sinceros viros, quod me alio, re sic urgente, conferam. Constitui itaque favente Divinâ clementiâ, quamprimum currus meos, quos adorno, cameraque parata habuero, Pragam proficisci atque Cæsareæ Maiestatis in me Clementissimam voluntatem experiri, relictâ hîc interim familiâ meâ muliebri, ad quam aut ante hyemem, si Deo ita visum fuerit, revertar; aut si Cæsar id voluerit, mihique loci oblati commoditas placuerit, eam isthuc addito certo et fideli comitatu evocari curabo. Si conditiones apud Cæsarem meis desiderijs non arriserint, ad Coloniensem me convertam. Et si nec ibi, ad Batavos. Pollicitus enim est Princeps MAURITIUS, se apud ordines confœderatos meâ de caussa sedulo acturum. Idem et BARNEVELDIUS addixit se facturum, quamprimum ex Anglia redierit, ubi nunc Legatum agit. Sed FRANCISCUS, qui cum utroque oretenus hac de re egit, ut secreta omnia haberent, nec quidpiam Ordinibus proponerent, eos tacite monuit, donec de mea voluntate certi quid resciscerent. Æquum enim esse, ut Imperatori meam operam honoris caussa primum offeram. Quam si renuerit, tunc demum de alijs medijs cogitandum. In Angliam quibuscunque tandem pollicitationibus allectus vix iturus sum. Nam et mihi mores gentis suspecti sunt, præter id quod Reginæ vetulæ obitus magnos motus ciebit peregrinis maxime formidabiles et perniciosos. Quæ omnia propterea fusius tibi scribo, ut de meis consilijs mearumque rerum statu te (quod non dubito) sollicitum certiorem facerem.
Quod literæ Electoris Soceri Regis non sunt exhibitæ, parum moror. Nam et parum habent ponderis, nimisque Politice et aulice conscriptæ. Non amplius mare Balthicum transibunt. Videbo tamen, quomodo apud Electorem et Electorissam, qui mihi favere videri volunt, id civiliter excusem. At libros quos Regi destinavi, maluissem oblatos esse certis de causis: non tamen quod ego aut sperem aut cupiam, Regem eos magni facturum, qui alias videtur literis non admodum delectari. OLIGERUM etiam nostrum instruxi, quomodo is eos statim dono obtineret, ne in aliorum potestatem devenirent; non quod inimicorum cavillationes et malevolas interpretationes verear, talibus satis assuetus, sed ne ij, quos indignos reputo, meis gaudeant laboribus. Quocirca eos adhuc Regi per OLIGERUM ............ uti et illi scripsi. Si tamen id facere non audeat ............ ita tamen ut libri OLIGERO, si Rex eos (u ti ........... alij cedant. Habebit RAMELIUS, si voluerit, altera Exemplaria. Ad cætera quæ scribis, quia me parum concernunt, non respondeo. Id saltem superaddam, si PETRUS BRAHE cognatus meus, quem fratris loco semper dilexi, propterea corbizatori et magno meo bono fœdifrago isti valetudinem primogeniti sui filij, de cuius indole multa præclara inaudieram (adeo ut sperârim eum familiæ nostræ, modo disciplinæ isthic aliquem locum mererentur, decus futurum) concredidit, eumque sic amisit, proh dolor (cum plus sæpe periculi a Medico quam morbo, præsertim tam vulgari) certe male pro se ultus est iniuriam, si qua erat, quod cum CRASSÆO bis vel ter Rostochij locutus sum, et nullum tamen aliud officium aut operam ipsi præstiti. Neque enim ab omni humanitate tam alienus esse poteram, ut tergiversatione eius alloquij satis superque afflicti afflictionem adderem, qui commiseratione potius quam odio dignus est. Et si Salvatoris nostri monitis auscultaret PETRUS, culpam improvisam tam enixe deprecanti Dei saltem et conscientiæ caussâ remitteret. Sed fit ut plurimum id quod infers; volumus nobis maxima a Deo debita condonari; nos autem proximo ne minima quidem. Vere igitur nostri Deus misereatur, atque hanc etiam obstinationem, et ab eius voluntate aversionem clementer ignoscat. Cui te tuamque ELSULAM et liberos omnesque tuos commendo. Vale, et prolixitatem hanc boni consule. Dedi tibi sic exemplum, ut et tu solito fusius ad me scriberes. Ignoramus enim an postea, cum longius disiuncti fuerimus, ea dabitur, quæ nunc, literas inter nos commutandi oportunitas. Quæ de Cæsare et Coloniense, meisque rebus nunc indicavi, sorori meæ, ESCHILLO BILLEO et ROSÆCRANTZIO nostro secreto impertire, nec ullis alijs. Iamque iterum unâ cum ijs cæterisque Amicis, qui forte (uti fit) nunc mihi de multis unus et alter erunt, quam felicissime vale.