Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
NOBILISSIMO TAM NATALIUM SPLENDORE QUAM PROPRIA VIRTUTE VIRO DOMINO OLIGERO ROSÆKRANTZIO DE ROSENHOLM, CONSANGUINEO, AFFINI ET AMICO SUO DESIDERATISSIMO.

S. P.

HAC ipsa hora domum rediens a quodam Holsato Nobili in vicinia habitante, reperi hîc tuas literas, Charissime Domine OLIGERE, et nunc primum ex ijs certior redditus sum, currum diu promissum Lubecam venisse, a Factore autem meo eundem Oldesloviam, pro ut mandaram, translatum percepi, unde crastina die, volente Deo, eundem huc adferri curabo. Mora autem nimia, quæ intercessit, undecunque tandem orta, et tot frustra ea de re a me perscriptæ literas tam in Daniam quam Lubecam, effecerunt, ut ante triduum alium mihi præter eum, quem de novo confieri curavi, Hamburgi compararem pretio 50 Ioachimicorum. Ago nihilominus tibi gratias pro tua in me benevola voluntate quam maximas, quod me hoc donare volueris, relaturus per opportunitatem. Et licet illum necdum viderim, spero nihilominus eiusmodi esse, ut usui meo inservire queat. Si quid desideratur, Hamburgi facile supplebitur. Moram illam plus quam Iuticam, si navi cum lignis combustioni idoneis Lubecam transmissa meo naulo, pro ut iam dudum pollicitus es, redimere volueris, et familiæ meæ muliebri, quam discedens hîc relinquo, pro arcendo hîc frigore ita mature prospicere, id quicquid est, promptius expiabis. Non possum ex hisce tuis, quæ 7. Augusti Hafnia datæ sunt, colligere, te omnes meas accepisse. Adeo parce rescribis, nec singula a me mota attingis. Quin et semel atque iterum ad te scripsi, ex quo in Cimbriam te redijsse coniectabar. Cuperem, ut ad singulas prompte responderes, nec verborum aut characterum ita tenax esses, ut nunc uxorius alijs forte quam antea distrahare negocijs. Si quid scripseris, mitte saltem hîc Wandesburgum, sive per Lubecam, sive alia via, licet fieri possit, ut tunc hîc præsto non sim. Constitui enim, favente Divina Clementia, post non adeo multos dies iter propositum ingredi; præsertim cum iam currus et cætera (tuæ tamen literæ me facile invenient) requisita sufficienter in promptu sint.

Redijt ante quatriduum D. D. VITUS VINSHEMIUS Witteberga, ubi diu abfuerat, et attulit secum fasciculum quendam libellorum de LUTHERI historia cum duabus ad te Epistolis, quas nunc ad te dirigo. Aderant 9 exemplaria eiusdem libelli, quorum octo tibi simul mitto, nonum mihi reservo, ut per otium videam, quæ contineat, et an dissona sint ab ijs, quæ me olim, cum Lipsiæ studerem (ab alio authore, cuius nomen nunc non succurrit, profecta) legisse memini. Variant enim in talibus scriptores, prout affectibus indulgent.

De cæteris, quæ hæ ultimæ tuæ continent, nihil addo. Nec enim moror, qualia apud vos fiant connubia; et de eo, quem tangis, iam diu antea scivi, quantum fidentium ei vel secus, ut non opus sit ex hac novitia affinitate me cautiorem reddi. Invaletudinem alterius non miror; imo potius miror, eum valere posse, qui alios multis modis invalentes reddidit. Viderit, ne ea citius illi eveniant, quam putat, quæ iam antea prædixi prædicoque. Sunt, qui ex me audiverunt. Quid BŒKELIUS responderit in tuo negocio de libris non præstitis, ex adiuncta scheda vides. Misi ad eum CLAUDIUM MULIUM cum M. CHRISTIERNO SEVERINI, qui diu mihi fuit domesticus. Nihil ab eo ferme reportamus præter morosa verba. Si rem vis iure decidi, fiat id per alios. Mihi ob iter instans id non est commodum. Sed suaderem potius, ut id omitteres, et ad Doctorem VITUM VINSHEMIUM, qui tui studiosus haberi vult, serio scriberes, ut is (siquidem pecuniam alteri, priusquam volebas, tradidit) efficeret et urgeret, ut quæ tibi revera debentur, obtineas. Miniteris etiam aliquantulum, te actionem contra eum moturum iuridicam, si per se id, quod æquum est, non fecerit. Sic VINSHEMIUS metuens, quod is huic actioni misceri debeat (uti est per se meticulosus) eo validius omnem movebit lapidem, ut tibi tua, quæ emisti, nisi quatenus quædam eorum pro lubitu remittere voles, cedant. Consultissimum iudicarem, ut, siquidem BŒKELIUS sponte obtulerit resolutionem pecuniarum, modo libros reciperet, eos illi prima oportunitate remitteres. Satis enim alias et habes et habere poteris librorum talium. Ego in hoc negocio quod potui feci. Quod autem expectationi utriusque nostrum non respondeat eventus, non est, quod mihi imputes, sed potius BŒKELIJ tenacitati, ne quid dicam amplius. Vix possum in proprijs rebus obtinere, ut Hamburgenses id, quod ius æquumque postulat, libera voluntate efficiant. Tanta est istorum hominum sordities et avaritia insatiabilis, a quibus tamen me post exiguum tempus liberatum iri spero.

Tu autem mi optime OLIGERE, diu cum nupera coniuge mea nepte a me diligenter salutata ac omnibus tuis quam felicissime vale; et si vacat (debet autem vacare) brevi rescribe.

Tuus TYCHO BRAHE,
manu propria.