Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
NOBILISSIMO ET ERUDITISSIMO VIRO DOMINO OLIGERO ROSENKRANTZIO DE ROSENHOLM, CONSANGUINEO, AFFINI ET AMICO INTIMO, MIHIQUE CHARISSIMO.

S. P.

CHARISSIME OLIGERE, Amice, Consangvinee et Affinis integerrime, de statu mearum rerum cognoscendo te esse sollicitum, id sic suadente eo, quo me prosequeris amore, et ego vicissim te, non dubito. Sic itaque brevibus habe: Wandesburgo statim a Michaëlis festo discedens Pragam versus ad Cæsarem iturus, Magdeburgi primum per octiduum ob Ducem Brunsvicensem, tum quoque ERICUM LANGIUM substiti, postea Dresdæ per mensem integrum, quo responsum a Cæsare, an illis temporibus, cum Praga abesset ob luem Epidemicam, accedendus et compellandus foret, expectarem; quale vero tandem receperim, ex altera pagina cognosces. Cætera exemplum literarum ad KRAGIUM nostrum, quod adiunxi (neque enim nunc vacat eadem ad te repetere) edocebit. Ingressurus est hac ipsa hora filius meus TYCHO cum quibusdam comitibus iter Wandesburgum, ut familiam meam muliebrem huc meis curribus adducat; constitui enim, favente Deo, hîc Wittebergæ hyemare, aut saltem tam diu manere, donec denuo a Cæsare in Bohemiam vocer. Plura non addo, quia pluribus otium deest. Tu vero, mi OLIGERE, copiosius rescribe, et de singulis, quæ scire mea interesse nosti, affatim instrue, meque sæpius, interea dum hîc sum, tuis literis invise. Invenies me ad par pari referendum minime segnem. Habebis brevi plura carmina ad Cæsarem de me, tum quoque ad me a varijs Poëtis concinnata, quæ nunc describere non licuit. Tu interim, ut Dania Germaniæ respondeat, effice, pro ut in te sponte recepisti, si modo Iutorum sit pollicitis aliquando stare. Si ego Schanus tale quid addixissem, certe fidem meam dudum redemissem, utut fuerim non minus quam tu occupatissimus. Sed si adhuc promissis steteris, erit veniæ locus. Cum HUNNIO hîc necdum familiaritatem contraxi, pridie enim primum huc veni, sed fiet id facile in posterum, uti etiam cum reliquis huius Academiæ Eruditis. POLYCARPUM decumbentem, cum Dresdæ essem, bis invisi, humanissime ab illo exceptus; is te salutari voluit. Salutem etiam tibi dicit Hospes meus Dnus Doctor IOHANNES IESSENIUS, qui mihi in Philippæis olim ædibus commodam habitationem pro me et meis lubenter et benevole concessit. Vale, et brevi plura a me expecta. Sed da operam, ut prævenias. Saluta coniugem SOPHIAM Neptem meam, utque alteri SOPHIÆ prævaleat, indulge.

Tuus TYCHO BRAHE.