S. P.
SCRIPSI tibi, desideratiss. mi OLIGERE, quamprimum huc Witebergam veni, et de statu rerum mearum te certiorem reddidi, quas literas te accepisse existimo, ideoque ijs indicata repetere nolo. Cum vero commodum sese obtulisset hic Tabellarius, qui se etiam Arhusiam venturum aiebat, non intermittendum duxi, quin aliquas saltem denuo ad te darem. Cupio autem per eundem ex te cognoscere, quomodo vivas et valeas, et quid rerum agas, tum quoque, si quid mea interest scire, ut fideliter et amice significes. Ego hîc volente Numine hybernabo, cum Bohemiam nunc ingredi lues Epidemica illic magis magisque invalescens non sinat, Cæsare ipso vix ibi locum satis huius contagij convenientem inveniente, ut ob id eum inde excedere animum induxisse nonnulli referant. Familia mea muliebris necdum advenit, pro qua adducenda misi TYCHONEM filium cum equis et curribus meis. Quam primum advenerit, quod intra paucos dies futurum existimo, equos in nundinis Lipsensibus distrahere constitui, ne mihi sint, interea dum hîc subsisto, oneri. Facile, uti spero, alios instante vere recepturus. Interea Typographicum laborem urgeo, ut compleantur Libri mei, in Dania non absoluti, nec etiam prorsus Wandesburgi. Paro adhuc alios pro Cæsare, quantum otium hoc ferre poterit.
Cæterum hoc insuper incidit, quod antea exciderat, ut te interrogarem de duobus illis libris Regi vestro offerendis, an id factum sit, necne. Si exhibiti sunt, cupio scire, per quem, et quomodo excepti, et a quo postea accepti, cum is, uti constat, talibus non afficiatur, quæ tamen omnia parum moror, veluti etiam nullam inde gratiam aut affectavi aut speravi, uti neque antea ex tot non sine meo damno meritis ullam promereri potui, quod pariter ex alto negligo. Sin vero hi libri adhuc penes te sunt, cuperem eos bene ab iniuria aëris et pluviarum munitos (quod per lineum cera imbutum facile præstatur) per hunc Tabellarium mihi remitti, quo in quibusdam eos recognoscere et locupletare queam, præsertim quoad stellarum restitutionem, et addito deinde tertio quodam eiusdem formæ et magnitudinis, quem etiam Cæsari dedico; omnes enim tres, præfixo singulis peculiari Epigrammate, Regi in Comitijs proximæ æstatis exhiberi, Deo volente, procurabo, sive per te sive per alium quempiam ex meis, si tibi id non fuerit commodum. Adiungentur, uti spero, quædam alia ex meis operibus, hisce maiora, ut videant vestrates, si quos ea cura tangat, me isthic non fuisse otiosum, nec tempus inutiliter collocasse, nostrosque labores non ob id negligi aut interire, quod quidam ex ijs eos pessundare conati sint. Habeo etiam alias rationes, cur sic fieri velim, nec censuris contrarijs, undecunque petitis, afficior.
Cum Dresdæ essem, adfuit mihi IVARDUS FRISIUS, fratrem Regis comitatus; is forte tibi nonnulla de me rettulit, aut alijs. Vellem eum satis attentum fuisse, ut adhuc plura referre potuisset, non tam tibi quam ijs. Si memoriam, vel potius facundiam eius inaudivisti, indicatione pande, et quomodo illa intellecta acceptaque fuerint. Scis quid velim, de pluribus etiam, uti et prius rogavi, me (cum tam certus adsit internuntius) commonefacias; Exemplaria omnium librorum meorum, tam alibi quam hîc absolutorum, brevi, favente Deo, obtinebis, ut duorum illorum, quos habuisti, iactura cum fœnore resarciatur. Salutavi nuper ex te, quamvis non rogatus, Doctorem HUNNIUM, cum simul in arce, unâ cum alijs Professoribus, a Præside invitati essemus. Is te vicissim resalutat. Quin et alii hîc Professores, qui te norunt et plurimi faciunt, salutem tibi dicunt. Inter quos etiam est Hospes meus Dominus D. IOHANNES IESSENIUS. Vale cum Coniuge tua, mea Nepte, quam felicissime, et instantem annum, feliciter inchoatum, quam prosperrime etiam absolvite, multosque insuper alios. Et his proximis det Deus, ut vobis ludat ROSENKRANTZIUS [in] aula Parvulus. Saluta Matrem, coniugem, et amicos meos, si quos absentia mei adhuc memores esse admittit.