Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
FERDINANDUS MAGNUS ETRURIÆ DUX AD TYCHONEM BRAHE.

VIR Illris. Gratissimæ fuerunt mihi literæ Dominationis Tuæ, tum quod præcipuum erga me præseferant amorem atque benevolentiam, tum etiam quod per eas occasionem oblatam video mutuæ voluntatis meæ aliquo erga eius Dm officij genere declarandæ. Nam licet ipsa mihi de facie, ut eius quoque testantur literæ, ignota fuerit, ea tamen, quæ de ipsius nomine ac virtute circunferuntur, Dm Tm non minus mihi claram quam notam reddere potuerunt. Sed quando ipsa fama ad id non sufficeret, hanc tamen ex ijs duobus voluminibus quæ ad me misit, et in quibus vera hominis species innotescit, abunde consequi potuissem. Cuius quidem muneris pro eo ac debeo Di Tæ gratias ago. Illud enim propter subiectæ rei et novi operis rationem charissimum mihi fuit, et si quid otij dabitur aliquando, utar etiam ad illud opus visendum, alicuius in ea re versato legentis opera. Et si illud commode fieri poterit, ut reliqua Dis T. opera, qualiacunque hactenus in lucem prodierunt aut in posterum prodibunt, ad me transmittantur, pro certo habeat in loco me non exigui muneris habiturum. Quod vero ad illum adolescentem attinet, quem mihi maxime commendavit, dabo operam, quemadmodum etiam hactenus factum est, ut et ipse intelligat, quanti ponderis apud me fuerit Dis Tæ commendatio, et ipsa quoque cognoscat posse se ac debere non in hac solummodo re, sed in quacunque alia, quæ videri possit ad eius Dis existimationem et commodum pertinere, omnia a me semper officia polliceri. Quod reliquum est, Deum opt. max. præcor ut Dm Tm diutius servet incolumem, quo de præclarissimis artibus ac literarum studijs benemereri longius possit.