QUOTIESCUNQUE ad statum præsentium temporum, qui est miserrimus, Nobilissime et magnifice vir, amice colende, oculos animumque converto (converto autem omnes fere dies noctesque) toties mihi in mentem venit, quod Poëta his versibus canit:
Neque enim ulla unquam extitêre tempora hisce nostris turbulentiora, quibus omnia mundi regna τὴν ἐσχάτην πτῶσιν minitantur, in quibus tanta undique tamque effrenis morum corruptela, tot et tantæ mortalium in diversa studia commotiones, tot tantæque rerum perturbationes, quibus oportune componendis unus solus aut occupatus fuerit aut suffecerit, in quibus simul religio et verus Dei cultus τινί μηδὲν ποιεῖσθαι προτιμότερον, et publica et privata ita undique in turbulentiam convoluta iacuerint. Quamquam enim retroacta tempora suas secum molestias quasdam et turbationes semper attulerint, nec bellis civilibus ne quidem atrocissimis in toto caruerint, tamen de hoc constat apertissime, nulla unquam eiusmodi fuisse, quibus hæc omnia simul mala, tanquam uno edita partu, unâ effusa phialâ, confluxerint, ut nec immerito sola præ cæteris omnibus anteactis seculis summe deplorata et calamitosa dici queant. Quæ enim fuêre (dicat mihi quispiam, qui collatas singulorum temporum historias cognovit) unquam secula, cum his ex virtutum et vitiorum præposteris exacte extremitatibus conferenda? in quibus sic omnia sursum deorsumque sacra et profana sibi invicem confusa extiterint et perplexa? in quibus sic omnia vitia et turpitudines ad summum pervenerint fastigium, in quo sine rubore etiam et propemodum cum aliqua laudis vindicatione steterint? virtus, honestas, devolutæ ad imum ubi pessundatæ et proculcatæ iacuerint? in quibus maior solutioris et petulantis vitæ impunitas et licentia, maiores passim in nationum et regnorum statibus intestini motus ac seditiones? Adeo per præceps totus uno veluti coniurato impetu in dedecus et omnium vitiorum barathrum, in mutuum excidium et perniciem grassatur et ruit mundus. Miserrimus est profecto miseræ et omni ope destitutæ Germaniæ nostræ status. Non externus hostis hanc populatur, non aliena fraus diripit, sed suis ipsa viribus ruit, ad seipsam evertendam callida est et dolos struit. Quid obsecro existimandum, externos populos, Italos puto, Gallos, Hispanos, loqui de nobis? Quid literæ et scripta testabuntur? Durum est et asperum dictu, sed dicendum tamen. Nobilium in nobiles, civium in cives, imo fratrum, adfinium, cognatorum, propinquorum in suos commemorabitur impius et nefarius furoris atque avaritiæ et invidiæ impetus, insidiæ, circumventio, inductio, fallaciæ. Non tantum mali in summa calamitate esse potest, quantum in hac ignominia et dedecore. Quæ autem hæc est rabies? Nihil curare aliquem, quid liberis, uxori, consanguineis, affinibus suis fiat? an nobiscum extingui delerique cupimus omnia? Et illæ Neronianæ et Caianæ sententiæ in animo et voces in ore sunt: »Me mortuo terra absumatur ignibus;« vel magis etiam tristes:
O gentis et nationis laudatissimæ ingens probrum! Mirantur interim multi, quonam malo Genio, quove fato nostro, illa morum corruptela totque discordiæ et dissidia tam in ordine politice, quam in ecclesiastico passim nata sint, et indies magis magisque augeantur, non abs re quidem id mirantur, et dolent etiam ob rei, quæ tam multa secum mala invehat, et pietati iustitiæque interitum minetur, diuturnitatem et magnitudinem. Verum si admiratores illi et animorum nostrorum pravitatem vitæque labem, de quibus paulo ante dictum, ac gravissima, quibus ea tota scatet ac sordet, vulnera sibi ob oculos ponant, et, quod proximum est, in tot et tantis, quibus laboramus morbis, nullam fere sanitatis speciem et spem reliquam esse considerent, non amplius mirabuntur; sed dolebunt nihilominus, quod de morbis nostris curandis nullo modo nec cogitemus nec laboremus. Vitia hæc sunt, ut uno verbo dicam, et scelera, bellorum et calamitatum sons et caput; quibus nisi exstirpatis, nullus miseriarum finis sperandus videtur. Non prosequar omnia, quia et infinita sunt, et alibi ab alijs explicata satis, sed maiori quidem illorum, qui sapienter ea disseruerunt et nos ad meliora erudierunt, laude, quam nostrâ, qui nec ullis præceptis moniti sapere, nec ullis malis affecti resipiscere possumus, utilitate.
Et quid pluribus commemorandis tempus teram, cum, si avaritiam et ambitionem, teterrimas animorum pestes, unam dissensionum et calamitatum in toto Romano imperio causam esse dixero, complexus omnia videar? Hic unus malus Genius est, qui nos tamdiu vexat, hoc ipsum est illud factum, quod et privatis rebus detrimentum et publicis exitium affert. Hæ duæ inquam sunt pestes, quæ pietati et iustitiæ, quæ Germaniæ nostræ, quæ Ecclesiæ extremam, si quæ possint, perniciem machinantur, quæque ἀταξίαν et confusionem adhuc, proh dolor, regnantem in Ecclesiam invexerunt? Hæc enim cum erat pauperior et Apostoli ceterique Pastores auro et argento carebant, virtutibus omnibus circumfluebant. Episcopi erant docti, modesti, prudentes, sobrij, laboriosi, vigilantes et tanquam lumina universo populo prælucebant. Singuli vero e populo tantâ charitate alij alios complectebantur, ut nemo, quod possideret, suum esse diceret, sed omnia essent communia. Erantque concordes et perdurantes in doctrina Apostolorum, laudantes Deum eique pro omnibus gratias agentes. Fides vero tanta erat, ut nec minis nec ullis cruciatibus a confessione Christianâ deterreri possent. Verum ubi liberalitate et zelo Principum interdum inconsiderato, eadem Ecclesia in opes et potentiam crevit, ex eo paulatim eius virtus (ut ait D. HIERONYMUS) decrevit, quoad in eum statum et præcipitium delaberetur, quo in præsentiâ redacta est, ut difficillimum sit iudicatu, utri sint deteriores, Pastores an populus; quos inter se concertare dicas, utri alteros ambitione et avaritiâ vincant. Certe priscos pietatis ac tum fundandæ et ædificandæ autores, Deum, Prophetas, CHRISTUM, Apostolos et alios pios Doctores, tum eiusdem confirmandæ adiutores, ut Imperatores, Reges, Principes, piasque Respubl. et populos si consulunt et audiunt, longe aliam viam inibunt, longe aliam rationem sequentur. Sed (ut non minus vere quam festive dicitur) famelicus venter auribus caret; vesana illa habendi et dominandi fames nihil audit, donec plene satiata fuerit, si plene tamen unquam satiari potest, quæ contra, quo plura absorbuit, eo plura appetere, et gazas gazis, regnaque regnis cumulare et solet et gaudet.
Sed mitto iam illorum hominum sordes et perfidiam, et ad ea accedo, quorum cognitione equidem valde consternatus sum, neque enim sine sensu doloris nuper ex literis tuis accepi, Nobilissimum Virum D. HENRICUM RANZOVIUM, Regis Daniæ Producem Cimbricum, affinem nostrum, ipsis Calendis Ianuarij beato fine e mortalium consuetudine exemptum esse, quo sane nuncio non potui non magnopere commoveri, præsertim tam repentinâ morte. Erat enim mihi ob singularem prudentiam, eximias virtutes, animique et corporis præstantissimas dotes, adeo charus, ut nulla vis rerum aut temporum præscriberet modum in eo amando, suspiciendo et observando. Sed quia divinam in rebus humanis voluntatem dominari non ignoramus, non forti modo, sed æquo etiam animo, quod mutare non possumus, ferre debemus; hoc nostrum incommodum gravissimamque iacturam eo ferimus animo, quo debemus. Tantum vero abest, ut illius vicem doleamus, ut etiam ipsius causâ gaudendum esse intelligamus. Etenim cui magis propitium et placatum Deum fuisse, cuive facilius aditum ad æternam et beatam illam vitam patuisse censendum est, quam ei, qui (ut ipse quoque de eo sentis) et integerrime semper ac castissime vixerit et ex hac vitâ pie sancteque discesserit? Profecto illius obitum dolere invidentis esset potius quam amantis. Quare tuum erit, cum is tam præclare vitæ suæ cursum confecerit, hac cogitatione desiderium, quo ex illo afficeris, lenire. Quod facilius etiam assequêre, si literis sacris aliquid tui studij et temporis impertieris, ex quibus id, quod ipse expertus confirmare possum, præter suavissimum quendam animi fructum ac voluptatem, quam percipies, omnia quæ evenire homini possunt incommoda, non tolerabilia solum, sed ad salutem etiam animorum vim habere maxime intelliges. Sed hæc hactenus. Fuit sane Generosus Dominus HENRICUS RANZOVIUS, qui nunc rebus humanis exemptus est, vir et ore et more imaginem honesti referens, opum honorumque contemptor, recti pervicax, ut animâ, ita ore liber eoque gratus bonis, gravis improbis, Doctorum et Literatorum, sed bonorum amans, illis ignavâ operâ non ferebat; eruditionem gravem seriamque, a qua in publicum boni mores, bona valetudo manarent, complectebatur, illa acuminis irriti ludicra et difficilimas nugas aversabatur. Iam pietate et animi robore supra vulgi captum ingeniumque. Sed non ille ad huius seculi gustum, seculi improbi, maligni, ingrati, quo vitijs malisque artibus non modo impunitas, sed apud plerosque etiam honos, innocentiam atque virtutem vix usquam sine periculo aperte colueris. CHRISTIANO tertio Regi Daniæ a puero charus, neque id immerito. Nam et ipsi RANZOVIO una illa post Deum cura, habere clementissimum Regem eumque florentissimum videre. Erat ille familiâ inter Holsatos nobili natus, sed postea ob egregias virtutes, eruditionem haud vulgarem, trium Regum Daniæ, CHRISTIANI III , FRIDERICI II et CHRISTIANI IV in Ducatibus Sleswigæ, Holsatiæ et Ditmarsiæ, summâ cum dignitate Vicarius perpetuus. Primos annos bonis artibus, cæteram ætatem Reipubl. dedit, ubi maturior illa et rebus gerendis simulac regendis genesis ætas accessit, tum Legationibus obire, laborare, vigilare, negotijs publicijs intentus sua negligere, bonos omnes passim ad communem pacem adhortari, prudentibus animum addere, imprudentibus mala imminentia exponere. Tu autem felix, RANZOVI, confecto innocenter cursu tuo, iam hac servitute liber vivis et vivis cum Deo, beatus [in] æternum. Sed ad laudes D. RANZOVIJ non addam plura.
Quod vero, nobilissime vir, tu quoque in extrema epistolæ tuæ parte mortem RANZOVIJ non fictis lamentis prosequeris, facis tu quidem, quod non te solum, sed omnes literatos facere decet. Quod autem et eius sapientiam, doctrinam, virtutem et humanitatem pleno ore prædicas, in eo animi tui candorem et agnosco et magnopere laudo, cumque te laudum eius tam studiosum esse animadvertissem, non dubitavi, quin grata tibi lectio futura esset eorum, quibus tumulum eius ornavi, epigrammatum; quare adscribenda ea censui, tua vicissim, si qua scripseris, expectans. Tu, nobilissime vir, hanc confidentiam compellationis meæ, et, quæ tanquam garriens commiseratione maligni huius seculi motus ad te perscripsi, in bonam partem accipies, beneque valebis.