Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
VIRTUTE, ERUDITIONE ET GENERE VIRO INPRIMIS CLARO, DOMINO OLIGERO ROSÆKRANTZIO A ROSENHOLMIO, AMICO INTEGERRIMO, CONSANGVINEO FIDELISSIMO, AFFINI AMANTISSIMO, AD PROPRIAS MANUS.

S. P.

QUAS circa æquinoctium vernum huius anni ad me e Rosenholmiano tuo dedisti literas, OLIGERE desideratissime, ante paucos dies hîc accepi. Excusas ab initio tarditatem in rescribendo, et quod meæ præpostere ac sero ad te perlatæ sint; alterum hoc ferendum est ob viarum intercapedinem et Tabellariorum incuriam, prius amicitia nostra facile in meliorem partem interpretatur. Percipio ex hisce, quod descriptum verborum Domini CORADUCIJ, Procancellarij Imperialis, quibus me, cum Dresdæ essem, de clementissima Cæsaris voluntate certiorem reddidit, legeris, idque tibi placuisse. Scripsit vero idem CORADUCIUS circa finem Ianuarij huius anni alteras ad me, quibus ex Clementissimo ipsius Cæsareæ Maiestatis mandato me Pragam benigne evocat, quarum exemplar misi ad D. D. VITUM WINSHEMIUM, communem nostrum amicum, oblata nimirum occasione per Tabellarium Hamburgum subito euntem, quo is illud ad te dirigeret, quod et se, nacta confestim oportunitate, fecisse; paulo post mihi rescripsit, ut te illud nunc accepisse existimem, vel saltem dum in Scania esses, simile extractum apud sororem SOPHIAM vidisse, ut ob id reiteratione non sit opus. Coactus autem sum iter hoc Pragense diutius procrastinare, quam vellem, partim ob itinerum impedimenta, per aquarum illuviem post nivem subito resolutam præter solitum incidentia, partim quod Libri Cæsari destinati tam cito ac cuperem plane absolvi nequierint, superveniente etiam Filiæ natu maioris gravi invalitudine, alijsque nonnullis obstaculis concurrentibus, quæ volens prætereo. Fuit interim Pragæ D. D. THOMAS FRANTZIUS, WINSHEMIJ Gener, quem nosti; is huc reversus, multa de Clementissima Cæsareæ Maiestatis erga me voluntate, et quam benigne quamque honorifico loco me habere constituerit, prout a Domino Procancellatio CORADUCIO sibi, ut ea mihi indicaret, iniunctum aiebat, retulit: quæ tamen hîc sigillatim attingere nolo, verum ubi ipsemet illic præsens expertus fuero, quo in statu res meæ futuræ sint, te plenius de singulis edocebo. Profectus est dictus FRANTZIUS ante paucas hebdomadas hinc Hamburgum, ut inde ad comites in Orientali Frisia, quorum causas in aula Cæsaris agit, se conferret, cumque ante abitum eius semel atque iterum familiarius invicem conversaremur, tuique subinde honorifica facta esset mentio, aiebat se te quoque invisurum, prout ab illo petieras, si modo res eius id ullatenus tolerarent. Ego vero, ut id faceret, ipsum adhortabar. Quod si præstiterit, plura ab illo percipies, quam calamus nunc sustinet.

Cæterum quæ de Insulula ista, quæ tanti mihi constitit, scribis et mones, tanquam ex candido et mihi bene cupienti animo profecta, candide et sincere accipio. Argumenta, quæ adducis, satis probabilia sunt, et licet apud me irrefragabilem Geometricamque demonstrandi vim non mereantur, siquidem tam hæc quam plura eiusmodi replicare et validiora ijsdem opponere non sit difficile, tamen tuis et aliorum hac in parte consilijs non prorsus resistendum censeo; aliquantulum saltem temporis ad deliberandum, quid hac in re faciendum vel omittendum sit, mihi concedi cupio, ne nimis præcipitanter quid agat. Neque enim certi quid mecum statuere potero, antequam Pragæ Cæsaris Clementissimam de meis rebus voluntatem omnimode perspectam habuero; tunc demum satis erit temporis de his atque alijs quidpiam concludere, nec sane consultum videtur prius sponte Insulam restituere: imo si retinerem, donec illi, prout in cæteris (quæ plus emolumenti attulerunt) factum est, quocunque tandem prætextu mihi eam adimant, forte plus commodi quam incommodi hinc sum habiturus. Quid si aliquando mihi obijcerent, quod non fuissent eam recepturi, nisi sponte restituissem, volenti nullam fieri iniuriam, et pleraque alia, quibus lubens supersedeo? Minas certe eorum, quantæcunque sint, non reformido, fretus causæ bonitate; viderint ipsi; spero quod Deus me aliquando a tantis iniurijs vindicabit, cuius præsidio dum nitor, fortuna omnis superanda ferendo est. Plura et particulariora nunc nec vacat nec lubet. Accingo me, quantum possum, ad iter Pragense, relicturus Dresdæ Gynæceum, donec in Bohemiam excurrero. Tu vero, mi exoptatissime OLIGERE, unâ cum Coniuge tua et Nepte mea, resalutata a me peramanter tam matre tua quam illa, felicissime vale. Salutem ex te dixi Viris hîc Eruditis, quorum familiari notitia prius usus es, quod et antea feci, sæpe enim tuam memoriam iucunde recolimus, illi vero te vicissim resalutant, et optima quæque tibi et tuis precantur.

Iterum vale.
Tuus absens ut præsens
TYCHO BRAHE,
manu propria.