S.
FILIUS TYCHO, quem nunc cum MULÆO in Daniam pro adferendis residuis instrumentis (sic volente Cæsare) mitto ..... te socium tertium ijs adiungere, atque in expediendis pro me rebus adiutor esse poteris, eos in Daniam, inque insulam isthic desertam comitari et cum ijs, Deo volente, revertentibus me eodem curru accedere, nam et sic rem gratam præstiteris, utpote cum sciam te in instrumentis maioribus componendis et conservandis, atque in ijs, quæ huc mechanice efficienda sunt, solertem esse, eaque rite præordinare posse, tum quoque urgere, ut sine temporis iactura omnia mature et recte conficiantur. Scripsit iussu Cæsaris magnif. Dominus BARVICTIUS supremus Imperij Secretarius, Cæsaris intimus, imo apud ipsum factotum, uti loquuntur, ad Dominum HENRICUM RAMELIUM, ut Astronomicarum rerum, quascunque ibi residuas habuero, evectionem promoveat, et ego pariter ad aulæ Magistrum hac de re literas dedi etc. .........
IOHANNEM MULLERUM Mathematicum Electoris Brandeburgici brevi huc venturum expecto, nam cum sponte mihi suam operam, Wittebergam ante meum discessum isthinc transiens, obtulerit, si modo cum Principis sui bona venia id fieri possit, impetravi, ut Cæsarea Maiestas hoc nomine ad Electorem Brandeburgicum scriberet (sic enim inter MULLERUM et me convenit) quarum etiam literarum exemplar inter alia apud filium videbis. Est is, præter ingenium disciplinarum Mathematicarum capax, in Mechanicis huc facientibus non infeliciter versatus. Aderit etiam forte mihi Landgravianus olim Mathematicus CHRISTOPHORUS ROTHMANNUS, quem obijsse existimavimus, sed ex nuperis eius ad ROLLENHAGIUM literis ipsius manum cognovi, et adhuc in vivis esse perlubenter intellexi, ut sic dupliciter mentita sit sine omni pudore Ursina ista et Dithmarsica Bestia in suo famoso scripto, cum de me, quod ob facinus aliquod non leve, absque omni dubio perpetratum, e Dania eruptionem fecerim, vanissimo et impudentissimo ore fingat, sic illum nescio quibus morbis (pudet enim referre) infectum et confectum, qui tamen adhuc vivit et mediocriter bene habet, futiliter blaterat. Scripsi hisce diebus eidem ROTHMANNO, atque eum ad me, si per valetudinem liceret, invitavi. Quin et M. DAVID FABRICIUS Œst-Frisius, qui apprime his disciplinis delectatur, quem etiam tu, cum Wandesburgi apud me esset, novisti, tam ut mihi a privatis concionibus sit, quam ut se collaboratorem, prout a me instructus fuit, horum studiorum præbeat, ut existimo, adveniet. Duos quoque studiosos in triangulis et calculo versatos, sic per IOSTELIUM nostrum expetentes, Witteberga acciri curo, habiturus postmodum plures, prout opus fuerit. Accedent forte ultro et alij. Nam scholam Astronomicam, multorumque in eadem operas, favente cœlestium Opifice, Cæsare clementissime subsidia largiente, de novo erigere constitui; cuius ususfructus ad posteritatem omnem, uti spero, perseverabit, in Dei fabricæ cœlestis authoris gloriam, et Cæsaris nunquam intermorituram memoriam et laudabilem famam; atque ne nos etiam frustra extitisse talentumque divinitus concessum abscondidisse ac tempus preciosissimum inutiliter, ut nimis multi, quod dolendum est, faciunt, contrivisse videamur. Exoptarem primo quoque tempore quaterniones pauculos, qui in Tomo Progymnasmatum nostrorum primo desiderantur, labore typographico compleri, siquidem ea, quæ incuria Hamburgensis typographi perdidit, usui, scis, esse nequeunt, nec Wittebergæ ea recudere ob causam tibi notam placuerit. Inveniemus facile rationem, ubi simul fuerimus, qua obstaculis, quoad nunc fieri potest, succurratur, ut liber is brevi in lucem prodire possit. Cogita enim quanto non solum meo damno tot exemplaria tam diu mecum reservo, sed et quam aliorum desiderio minus, dum publicatio differtur, satisfacio. Poterit etiam mox subsequi prima pars secundi Tomi, quæ de Cometa Anni 77 nunc cum Apologis huc pertinentibus luculenter agit, donec altera pars reliquorum Cometarum a nobis observatorum descriptiones complectens (quarum fundamenta in promptu sunt) subiungatur. Eclipsis Solis in Iulio huius Anni circa ortum visa meis instrumentis, Pragæ quoque in turricula veteris Collegij observata est per IOHANNEM meum Hamburgensem, adstantibus alijs, deprehensusque est Sol, cum elevaretur 2 gradibus, deficientibus saltem totidem minutis, quasi unum digitum de limbo versus Septentrionem inclinato, interventu ☾ amisisse, et postea successive rotunditatem acquisivisse consuetam. Elevatur autem Pragæ polus, ut ipsemet, dum ibi morarer, tam ex Sole quam stellis observavi, partibus quinquaginta m. 4½ , sed hîc Benachiæ est partium 5 m. 16, in tantum sumus hîc Praga septentrionaliores, nonnihil tamen ad ortum versus Silesiam, ita ut Gorlicium duorum saltem dierum itinere hinc removeatur, dispositi, et axis cœlestium revolutionum 6 pene gradibus hîc minus elevata, pauloque rectiorem præbens sphæram, quam in Danico nostro Uraniburgo, ad observationes cœlestes aliquanto magis conducit.
Cæterum de fera ista Dithmarsica nimis effera et bruta, ut aliqua subiungam, licet indigna sit, cuius recordetur, scias, istam ante aliquot septimanas, prout nuper rescivi, Praga se subduxisse, sive male sibi conscia, et quod iustas pœnas per leges formidaret, sive quod aliud sinu suo latenter, more suo, ruminans. Sed investiganda tamen suo tempore per otium atque in ius protrahenda et punienda, quod etiam optimi quique Pragæ suadent. Verum de isto calumniatore et vitiatore impudentissimo hîc satis. Cætera ipsemet apud iudicem experietur. Restat, ut scribendi finem faciam, cum plura non vacet, sum enim scribendis non saltem in Daniam sed et hinc inde ad notos et amicos plurimis literis (cumuli partem residuam filius ostendet) quam occupatissimus, ideoque et hæc festinanti calamo ad te exarata boni consulas atque desiderijs nostris tuoque commodo morem gere. Videbis hîc locum amœnissimum, in edito et saluberrimo aëre situm.